← 李维

自建城以来史

§34.12.1-34.12.8

加图假装准备救援与心理战计策

执政官决定不分割军队,但决定通过展示海上增援的假象来欺骗同盟者,并利用罗马军队即将来临的传闻来对盟友和敌人施加心理影响。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§34.12.1

​et illo quidem die sic sine responso dimissi. consulem nocte, quae insecuta est, anceps cura agitare;1 nolle deserere socios, ​nolle minuere exercitum, quod aut moram sibi ad dimicandum aut in dimicando periculum adferre posset.

就在那一天,他们就这样未获答复而被遣回。在随后的夜里,执政官焦虑万分:他既不愿抛弃同盟者,也不愿削弱自己的军队,因为这可能会给他带来决战的延迟,或者在决战中带来危险。

§34.12.3

​stat sententia non minuere copias, ne quid interim hostes inferant ignominiae; ​sociis spem pro re ostentandam censet; saepe vana pro veris, maxime in bello, valuisse, et credentem2 se aliquid auxilii habere, perinde atque haberet, ipsa fiducia et sperando atque audendo servatum.

他定下决心不削弱军队,以免在此期间敌人带来任何耻辱;他认为应当向同盟者展示希望以代替实际的援助;在战争中,虚假之事往往能代替真实之事而发挥效力,而一个相信自己拥有某种援助的人,就如同他真的拥有一样,能凭借这份信任本身、凭借希望与勇敢而得救。

§34.12.5

​postero die legatis respondet, quamquam vereatur, ne suas vires aliis eas commodando minuat, tamen se illorum temporis ac periculi magis quam sui rationem habere.

第二天,他回答使者们说,虽然他担心因将自己的兵力借予他人而削弱自身,但他对他们危急关头与危险的考虑,仍重于对自身利益的考虑。

§34.12.6

​denuntiari militum parti tertiae ex omnibus cohortibus iubet, ut cibum, quem in naves imponant, mature coquant, navesque in diem tertium expediri.3

他下令通告所有大队中三分之一的士兵,让他们尽快煮熟要装上船的食物,并命令在第三天准备好船只。

§34.12.7

​duos ex legatis Bilistagi atque Ilergetibus nuntiare ea iubet; ​filium reguli comiter habendo et muneribus apud se retinet. legati non ante profecti, quam4 impositos in naves milites viderunt; id pro haud dubio iam nuntiantes non suos modo sed etiam hostis fama Romani auxilii adventantis impleverunt.

他命令两名使者将这些事情通报给比利斯塔格斯和伊勒格特斯人;而小王的儿子,他则通过热情款待和赠送礼物将其留在了自己身边。使者们直到看见士兵被送上船后才出发;他们将此作为毋庸置疑的事实带回去报告,不仅使自己的国人,也使敌人,都充满了罗马援军即将来临的传闻。

语法注4 条
  1. 34.12.1agitare

    历史不定式(infinitivus historicus),相当于第三人称单数未完成过去时直陈式 agitabat。主语是 anceps cura,宾语是 consulem,用于增强叙事的生动感。

  2. 34.12.4credentem

    现在分词宾格,用作不定式短语 servatum [esse] 的逻辑主语。此处为名词性用法,意为“一个相信的人”或“凡是相信者”。

  3. 34.12.6expediri

    被动不定式,受主句动词 iubet 支配,与 naves(作为逻辑主语)共同构成宾格加不定式(A.c.I.)结构。

  4. 34.12.8non ante profecti, quam

    相关结构 non ante... quam...(在……之前不/直到……才)。这里省略了谓语动词中的 sunt(即 profecti [sunt]),强调使者们直到亲眼看见士兵登船后才出发的时间关系。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-25 发布)urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:34.12.1-34.12.8