← 李维

自建城以来史

§30.11.1-30.11.11

马西尼萨的归国与西法克斯军的溃败

莱利乌斯和马西尼萨抵达努米底亚并接管了马埃苏利人,而西法克斯在妻子和岳父的怂恿下重新整军并向前推进,但在遇到罗马步兵后,其军队陷入恐慌并溃败。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§30.11.1

​per eosdem forte dies cum Laelius et Masinissa quinto decimo ferme die in Numidiam pervenissent, Maesulii, regnum paternum Masinissae, laeti ut ad regem diu desideratum concessere.

大约就在这几天,当莱利乌斯和马西尼萨在第十五天左右抵达努米底亚时,马西尼萨祖传王国的臣民马埃苏利人,便欢欣鼓舞地归顺了他,仿佛迎来了他们渴望已久的国王。

§30.11.2

​Syphax pulsis inde praefectis praesidiisque suis vetere se continebat regno, neutiquam quieturus.

西法克斯在自己的长官和守备队被驱逐后,便退守在他旧日的王国境内,但他绝不打算就此罢休。

§30.11.3

​stimulabat aegrum amore uxor socerque, et ita viris equisque abundabat, ut subiectae oculis regni per multos florentis annos vires etiam minus barbaro atque inpotenti animo1 spiritus possent facere.

妻子和岳父不断地怂恿着这个因情爱而心神不宁的人,而且他拥有如此充足的兵员和战马,以至于那个繁荣多年的王国展展现眼前的力量,甚至能让一个不那么野蛮和任性的心灵也产生出高傲的斗志。

§30.11.4

​igitur omnibus, qui bello apti erant, in unum coactis equos, arma, tela dividit; equites in turmas, pedites in cohortes, sicut quondam ab Romanis centurionibus didicerat, distribuit.

于是,他将所有适合打仗的人召集到一处,分发马匹、盔甲和投射武器;他又将骑兵编成骑兵队,步兵编成步兵大队,正如他以前从罗马百人队长那里学到的那样。

§30.11.5

​exercitu haud minore, quam quem prius habuerat, ceterum omni prope novo atque incondito, ire ad hostes pergit.

他率领着一支人数不亚于他先前所拥有的军队,但几乎全是由新兵组成且缺乏训练的队伍,继续向敌人进军。

§30.11.6

​et castris in propinquo positis primo pauci equites ex tuto speculantes ab stationibus progredi, dein iaculis summoti recurrere ad suos; inde excursiones in vicem fieri2 et, cum pulsos indignatio accenderet, ​plures subire, quod inritamentum certaminum equestrium est, cum aut vincentibus spes aut pulsis ira adgregat suos.

在附近安营扎寨后,起初只有少数骑兵从安全的地方进行侦察,并从哨所向前推进,随后被标枪击退,退回自己人那里;从此,双方开始交替出击,当被击退者的愤怒被点燃时,更多的人加入了战斗,这正是骑兵战的催化剂,因为要么是胜利者的希望,要么是被击退者的愤怒,将各自的同伴聚集在一起。

§30.11.8

​ita tum a paucis proelio accenso omnem utrimque postremo equitatum certaminis studium effudit.3 ac dum sincerum equestre proelium erat, multitudo Masaesuliorum, ingentia agmina Syphace emittente, sustineri vix poterat; ​deinde, ut pedes Romanus repentino per turmas suas viam dantes intercursu stabilem aciem fecit absterruitque effuse invehentem sese hostem, primo barbari segnius permittere equos, ​dein stare ac prope stupere turbati novo genere pugnae, postremo non pediti solum cedere, sed ne equitem quidem sustinere peditis praesidio audentem.4 iam signa quoque legionum adpropinquabant.

因此,当时由少数人引发的战斗,最终因对战斗的热情而使双方的全体骑兵倾巢而出。只要这还是一场纯粹的骑兵战,马赛苏利人的庞大人数就几乎难以抵挡,因为西法克斯不断派出巨大的纵队;接着,当罗马步兵通过突然穿过为他们让路的己方骑兵队,构筑起稳固的战线,并震慑住四处冲杀的敌人时,起初这些蛮族人策马冲锋变得迟缓起来,继而,由于被这种新型的战斗方式所扰乱,他们停下脚步,几乎呆若木鸡,最后不仅向步兵屈服,甚至连在步兵保护下胆大起来的骑兵也无法抵挡。此时,军团的军旗也已逼近。

§30.11.11

​tum vero Masaesulii non modo primum impetum sed ne conspectum quidem signorum atque armorum tulerunt: tantum seu memoria priorum cladium seu praesens terror valuit.

这时,马赛苏利人不仅无法承受第一次冲击,甚至连军旗和武器的影子都无法忍受:无论是对过去惨败的记忆,还是眼前的恐惧,都发挥了巨大的威力。

语法注4 条
  1. 30.11.3minus barbaro atque inpotenti animo

    副词 minus 同时修饰形容词 barbaro 和 inpotenti。整句意为“甚至在不那么野蛮、不那么缺乏自制(即更为文明和理智)的心灵中”,带有一种让步的语气,表明眼前展现的强大军事力量足以让任何人心生傲气。

  2. 30.11.6progredi... recurrere... fieri

    这些是历史不定式(infinitivus historicus),代替直说法的未完成过去时使用,用以表现战斗的迅速展开和生动感。它们的主语分别是 pauci equites、[pauci equites] 和 excursiones。

  3. 30.11.8omnem utrimque postremo equitatum certaminis studium effudit

    此处使用了强烈的倒装(hyperbaton)。主语是句末的 certaminis studium(对战斗的热情),宾语是句首的 omnem... equitatum(所有骑兵)。结构上应理解为“对战斗的热情最终促使双方的全体骑兵倾巢而出”。

  4. 30.11.10ne equitem quidem sustinere peditis praesidio audentem

    audentem 是单数宾格现在分词,修饰 equitem。peditis praesidio 是表示原因或手段的夺格,修饰 audentem,指“在步兵保护下胆大起来的(罗马)骑兵”。这整个部分作为不定式 sustinere(抵抗、对敌)的宾语。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-25 发布)urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:30.11.1-30.11.11