← 李维

自建城以来史

§3.24.1-3.24.11

起诉沃尔斯基乌斯与护民官四度连任

护民官谴责元老院利用战争拖延法案并坚持斗争,而财务官对伪证者沃尔斯基乌斯的起诉则遭到护民官的阻挠。最终,护民官将重点转向自身的第四次连任,并在执政官的反对下成功当选。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§3.24.1

​hoc bello perfecto tribunicium domi bellum patres territat. clamant fraude fieri, quod foris teneatur exercitus;1 frustrationem eam legis tollendae esse: se nihilo minus rem susceptam peracturos.

随着这场战争结束,国内的护民官斗争使元老院议员们感到恐慌。护民官们声称,军队被滞留在国外完全是一种阴谋;这是为了拖延并废除法案,而他们无论如何都要完成已经着手的事业。

§3.24.2

​obtinuit tamen L. Lucretius, praefectus urbis, ut actiones tribuniciae in adventum consulum differrentur. erat et nova exorta causa motus.

然而,城市长官卢基乌斯·鲁克雷提乌斯成功争取到将护民官的行动推迟到执政官们返回。此时,也出现了一个新的动荡原因。

§3.24.3

​A. Cornelius et Q. Servilius quaestores M. Volscio, quod falsus haud dubie testis in Caesonem extitisset, diem dixerant. multis enim emanabat indiciis neque fratrem Volsci, ​ex quo semel fuerit aeger, umquam non modo visum in publico, sed ne adsurrexisse quidem ex morbo multorumque tabe mensum mortuum, ​nec iis temporibus, in quae testis crimen coniecisset, Caesonem Romae visum, adfirmantibus, qui una meruerant, secum eum tum frequentem ad signa sine ullo commeatu fuisse. nisi ita esset, multi privatim ferebant2 Volscio iudicem.

财务官奥卢斯·科尔内利乌斯和昆图斯·塞尔维利乌斯对马尔库斯·沃尔斯基乌斯提起了公诉,因为他毫无疑问是针对凯索的伪证者。因为从许多迹象中显露出来,沃尔斯基乌斯的兄弟不仅自从他生病以来,从未在公共场合露面,甚至连病床都没能起来,而是在长达数月的消瘦后死去了;而且,在证人所指控的那些时间里,凯索也并未在罗马露面,与他一同服役的人证实,他当时一直和他们在一起随军,未曾有过任何休假。如果事实并非如此,许多人本会以私人名义向沃尔斯基乌斯指派法官提起诉讼。

§3.24.6

​cum ad iudicium ire non auderet, omnes eae res in unum congruentes haud magis dubiam damnationem Volsci, quam Caesonis Volscio teste fuerat, faciebant.

由于他不敢出庭受审,所有这些汇聚在一起的证据,使得沃尔斯基乌斯被判有罪的确定性,不亚于昔日以沃尔斯基乌斯为证人时凯索被判有罪的确定性。

§3.24.7

​in mora tribuni erant, qui comitia quaestores habere de reo, nisi prius habita de lege essent, passuros negabant. ita extracta utraque res in consulum adventum est.

护民官们成了阻碍,他们声称,除非先举行关于法案的公民大会,否则他们绝不允许财务官们举行关于被告的公民大会。因此,这两件事都被拖延到了执政官们返回。

§3.24.8

​qui ubi triumphantes victore cum exercitu urbem inierunt, quia silentium de lege erat, perculsos magna pars credebant3 tribunos.

当执政官们带着胜利的军队举行凯旋式进入罗马城时,由于关于法案的事情没有了声音,大部分人认为护民官们被震慑住了。

§3.24.9

​at illi — etenim extremum anni iam erat — quartum adfectantes tribunatum in comitiorum disceptationem ab lege certamen averterant. et cum consules nihilo minus adversus continuationem tribunatus, quam si4 lex minuendae suae maiestatis causa promulgata ferretur, tetendissent, victoria certaminis penes tribunos fuit. eodem anno Aequis pax est petentibus data.

但那些人——因为此时已是一年的末尾——为了谋求第四次连任护民官,已经将斗争的焦点从法案转移到了关于公民大会的争论上。尽管执政官们反对护民官连任的激烈程度,不亚于为了削弱自身权威而颁布的法案被提出时一样,但这场斗争的胜利依然属于护民官。同一年,应埃魁人的请求,和平被授予了他们。

§3.24.10

​census, res priore anno inchoata, perficitur; idque lustrum ab origine urbis decimum conditum ferunt. censa civium capita centum septendecim milia trecenta undeviginti.

前一年开始的户口普查工作在今年完成了;据说这是自建城以来举行的第十次净化仪式。登记的公民人口为十一万七千三百一十九人。

§3.24.11

​consulum magna domi bellique eo anno gloria fuit, quod et foris pacem peperere, et domi etsi non concors, minus tamen quam alias infesta civitas fuit.

执政官们在这一年里,无论是在国内还是在军事上都获得了巨大的荣耀,因为他们不仅在国外赢得了和平,而且在国内,城邦虽然并不和谐,但比起其他时候来,敌对情绪已经大为减少。

语法注4 条
  1. 3.24.1fraude fieri, quod foris teneatur exercitus

    这是由 clamant 引导的带对格的不定式结构,其中非人称表达 fraude fieri(“是通过阴谋进行的”)以 quod 引导的名词从句(“军队被滞留在国外”)作为其实际主语。fraude 是方式夺格,意为“通过阴谋、欺诈”。

  2. 3.24.5ferebant

    该动词是在与与过去或现在相反的虚拟条件句 nisi ita esset 对应的结果主句中,使用了直说法的未完成过去时。虽然此处在语法上通常期待虚拟式未完成过去时(ferrent),但直说法的 ferebant 强调了动作的紧迫性、实际尝试或已准备就绪的状态(即“已经在提议”)。

  3. 3.24.8magna pars credebant

    单数集合名词主语 magna pars(“大部分”)与复数动词 credebant 连用。这不是语法形式上的单复数一致,而是优先考虑主语所表达的复数实际意义(“许多人”)的“依意一致”(synesis)的典型例子。

  4. 3.24.9nihilo minus... quam si

    nihilo minus(意为“不少于、同样”)与 quam si(意为“如同、好似”)相结合,表示假定的比较(“不亚于如果……”)。随后的虚拟式未完成过去时 ferretur 表示与事实相反的虚拟条件。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-25 发布)urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:3.24.1-3.24.11