← 李维

自建城以来史

§29.11.1-29.11.14

遣使阿塔罗斯王与高级官员选举

罗马元老院向亚洲的佩尔伽蒙国王阿塔罗斯派遣使者,以获取并运回伊达山之母的圣石。同时,国内由指定的独裁官主持选举,选出了新一届执政官及其他高级官员。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§29.11.1

​nullasdum in Asia socias civitates habebat populus Romanus; tamen memores1 Aesculapium quoque ex Graecia quondam hauddum ullo foedere sociata valetudinis populi causa arcessitum, ​tunc iam cum Attalo rege propter commune adversus Philippum bellum coeptam amicitiam esse, facturum eum, quae posset, populi Romani causa, legatos ad eum decernunt, ​M. Valerium Laevinum, qui bis consul fuerat ac res in Graecia gesserat, M. Caecilium Metellum praetorium, Ser. Sulpicium Galbam aedilicium, duos quaestorios, Cn. Tremellium Flaccum et M. Valerium Faltonem.

罗马人民在亚洲尚无任何盟邦;然而,他们想起,昔日在希腊尚未通过任何条约与罗马结盟之时,为了人民的健康,阿斯克勒庇俄斯也同样曾被迎请而来,且当时由于共同对抗腓力的战争,罗马与阿塔罗斯国王之间已经建立了友谊,并且他会为了罗马人民的利益尽其所能,于是他们决定派使者前往他那里,即曾两次担任执政官并在希腊立下战功的马尔库斯·瓦莱里乌斯·莱维努斯,前裁判官马尔库斯·凯基利乌斯·梅特鲁斯,前营造官塞鲁维乌斯·苏尔皮基乌斯·加尔巴,以及两位前财务官库奈乌斯·特雷梅里乌斯·弗拉库斯和马尔库斯·瓦莱里乌斯·法尔托。

§29.11.4

​iis quinque naves quinqueremes, ut ex dignitate populi Romani adirent eas terras, ad quas concilianda maiestas nomini Romano esset,2 decernunt.

他们为这五人决议拨给五艘五列桨战船,以便他们能以符合罗马人民尊严的方式,前往那些需要为罗马之名树立威望的土地。

§29.11.5

​legati Asiam petentes protinus Delphos cum escendissent, oraculum adierunt consulentes, ad quod negotium domo missi essent, perficiendi eius quam sibi spem populoque Romano portenderet.

使者们在前往亚洲的途中,随即登上了德尔斐,求问神谕:关于他们自国内受命前来的这项任务,神明为他们自身以及罗马人民预示了怎样的达成希望。

§29.11.6

​responsum esse ferunt per Attalum regem compotes eius fore, quod peterent; cum Romam deam devexissent, tum curarent,3 ut ear, qui vir optimus Romae esset, hospitio acciperet.

据传神谕回答说,他们将通过阿塔罗斯国王获得他们所寻求的东西;当他们把女神运抵罗马时,他们应当确保由罗马最优秀的人来款待并接纳她。

§29.11.7

​Pergamum ad regem venerunt. is legatos comiter acceptos Pessinuntem in Phrygiam deduxit sacrumque iis lapidem, quam matrem deum esse incolae dicebant, tradidit ac deportare Romam iussit.

他们来到佩尔伽蒙谒见国王。国王热情地接待了使者们,并将他们领到弗里吉亚的佩西努斯,把当地居民称作众神之母的圣石交给了他们,并嘱咐他们运往罗马。

§29.11.8

​praemissus ab legatis M. Valerius Falto nuntiavit deam adportari; quaerendum virum optimum in civitate esse, qui eam rite hospitio acciperet.

由使者们先派出的马尔库斯·瓦莱里乌斯·法尔托报告说,女神正在被运来;城邦中必须寻找一位最优秀的人,以便按礼仪款待并接纳她。

§29.11.9

​Q. Caecilius Metellus dictator ab consule in Bruttiis comitiorum causa dictus, exercitusque eius dimissus, magister equitum L. Veturius Philo.

执政官在布鲁提乌姆地区指定昆图斯·凯基利乌斯·梅特鲁斯为独裁官以主持选举,其军队被解散,骑兵长官为卢基乌斯·维图里乌斯·菲洛。

§29.11.10

​comitia habita per dictatorem. consules facti M. Cornelius Cethegus, P. Sempronius Tuditanus absens, cum provinciam Graeciam haberet.

选举由独裁官主持。当选执政官的是马尔库斯·科尔内利乌斯·塞特古斯,以及因在希腊行省任职而缺席的普布利乌斯·塞姆普罗尼乌斯·图迪塔努斯。

§29.11.11

​praetores inde creati Ti. Claudius Nero, M. Marcius Ralla, L. Scribonius Libo, * M. Pomponius Matho. comitiis perfectis dictator sese magistratu abdicavit. ludi Romani ter, plebei septiens instaurati.

随后选出法务官:提贝里乌斯·克劳迪乌斯·尼禄、马尔库斯·马尔基乌斯·拉拉、卢基乌斯·斯克里博尼乌斯·利博、*马尔库斯·蓬波尼乌斯·马托。选举结束后,独裁官辞职。罗马赛会重建了三次,平民赛会重建了七次。

§29.11.12

​curules erant aediles Cn. et L. Cornelii Lentuli; Lucius Hispaniam provinciam habebat; absens creatus absens eum honorem gessit.

贵族营造官是库奈乌斯和卢基乌斯·科尔内利乌斯·伦图卢斯;卢基乌斯当时正治理西班牙行省,缺席当选并在缺席的情况下履行了这一公职。

§29.11.13

​Ti. Claudius Asellus et M. Iunius Pennus plebei aediles fuerunt. aedem Virtutis eo anno ad portam Capenam M. Marcellus dedicavit septumo decumo anno, postquam a patre eius primo consulatu vota in Gallia ad Clastidium fuerat.4

提贝里乌斯·克劳迪乌斯·阿塞卢斯和马尔库斯·尤尼乌斯·彭努斯担任平民营造官。那一年,马尔库斯·马塞卢斯在卡佩纳门旁献纳了“美德神殿”,这是在其父亲于第一次担任执政官期间,在高卢克拉斯提迪乌斯许下该愿之后的第十七年。

§29.11.14

​et flamen Martialis eo anno est mortuus M. Aemilius Regillus.

并且马尔斯祭司马尔库斯·埃米利乌斯·雷吉卢斯于那一年去世。

语法注4 条
  1. 29.11.1memores

    主格、复数、阳性形容词,与主句动词 decernunt(§29.11.2)的默示主语(元老院议员们)一致。该 memores 引导了三个宾格加不定式结构:(1) Aesculapium... arcessitum [esse](阿斯克勒庇俄斯被迎请),(2) coeptam amicitiam esse(友谊已建立),以及 (3) facturum eum...(他将尽其所能)。全句的骨格是“在心中记着(memores)[这些事],他们决议(decernunt)派使者”。

  2. 29.11.4concilianda maiestas nomini Romano esset

    由虚拟式未完成过去时动词 esset 与动形容词(未来受动分词)concilianda 构成的被动周边迂回式,表示义务或必要(必须赢得)。与格 nomini Romano 既可以理解为与迂回式连用的“施事者与格”(被罗马之名所建立),也可以理解为“参考/利益与格”(为了罗马之名而建立)。在此关系从句 ad quas... 中用以表示目的或意图。

  3. 29.11.6curarent

    虚拟式未完成过去时,在表示传闻的 responsum esse ferunt 之下,用于间接引语中表示命令或劝告(对应直接引语中的命令式或祈使虚拟式)。虽然主句引导动词 ferunt 为现在时,但由于上下文为历史叙述,因此采用了历史时态(未完成过去时)的二次序列。

  4. 29.11.13vota fuerat

    在由接续词 postquam(在……之后)引导的时间从句中,一种不寻常的被动语态过去完成时形式。使用了助动词 fuerat 代替标准的 erat(即 vota erat),从而相比于主句的献纳(dedicavit),更加强调该许愿状态在过去已经“完全确立并结束”。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-25 发布)・修订记录(1 处,最近 2026-10-12)
  • 2026-10-12 统一书写 — 译文 1 处
urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:29.11.1-29.11.14