← 李维

自建城以来史

§28.8.1-28.8.14

腓力鼓舞盟友与返回马其顿

腓力虽然为错失良机而感到懊悔,但仍在盟友面前强调自己的迅速行动以鼓舞士气,并归还领土、开展军事行动。在确保希腊局势平稳后,他返回自己的王国,准备对达尔达尼亚人发动战争。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§28.8.1

​Philippus maerebat quidem et angebatur, cum ad omnia ipse raptim isset, nulli tamen se rei in tempore occurrisse,1 et rapientem omnia ex oculis elusisse celeritatem suam fortunam.

腓力确实感到悲哀和痛苦,因为尽管他自己急速奔赴各地,却未能及时赶上任何一件事,而那夺走眼前一切的命运,嘲弄了他的神速。

§28.8.2

​in concilio autem dissimulans aegritudinem elato animo disseruit, testatus deos hominesque se nulli loco nec tempori defuisse, quin, ubi hostium arma concrepuissent, eo quanta maxima posset celeritate tenderet;2 ​sed vix rationem iniri posse, utrum a se audacius an fugacius ab hostibus geratur bellum: sic ab Opunte Attalum, sic Sulpicium ab Chalcide, sic eis ipsis diebus Machanidam e manibus suis elapsum.

然而,在会议上他隐瞒了自己的忧虑,意气风发地发表了演说,指天划地地声明自己未曾在任何地点或时间缺席,只要敌人的兵器声响起,他就以可能达到的最大速度赶往那里;但是,几乎无法衡量这场战争是他打得更英勇,还是敌人逃得更狼狈:因为阿塔罗斯就是这样从奥蓬斯,苏尔皮基乌斯就是这样从哈尔基斯,而马卡尼达斯也就是在最近这几天里从他的手中溜走的。

§28.8.4

​sed non semper felicem esse fugam, nec pro difficili id bellum habendum, in quo si modo congressus cum hostibus sis, viceris.

但逃跑并不会永远走运,也不应将这场战争视为艰难之战,因为在这场战争中,只要你与敌人交战,你就会取胜。

§28.8.5

​quod primum esset, confessionem se hostium habere nequaquam pares esse sibi;3 brevi et victoriam haud dubiam habiturum, nec meliore eventu eos secum quam spe pugnaturos.

首先,他已经得到了敌人的自认,即他们绝非自己的对手;在短期内他也将获得不容置疑的胜利,敌人与他交战的结局绝不会好于他们的预期。

§28.8.6

​laeti regem socii audierunt. reddidit inde Achaeis Heraeam et Triphyliam; Alipheram autem Megalopolitis, quod suorum fuisse finium satis probabant, restituit.

盟友们高兴地听取了国王的话。随后,他将赫拉亚和特里菲利亚归还给亚该亚人;此外,他将阿里费拉归还给梅加洛波利斯人,因为他们充分证明了该地曾属于其领土。

§28.8.7

​inde navibus acceptis ab Achaeis — erant autem tres quadriremes et biremes totidem — Anticyram traiecit.

接着,他接受了亚该亚人提供的船只——其中有三艘四段桨船和同等数量的双段桨船——渡海前往安蒂丘拉。

§28.8.8

​inde quinqueremibus septem et lembis viginti amplius, quos ut adiungeret Carthaginiensium classi, miserat in Corinthium sinum, profectus ad Erythras Aetolorum, quae prope Eupalium sunt, escensionem fecit.

从那里,他率领七艘五段桨船和二十多艘快速船出发,这些船是他为了让其加入迦太基舰队而派往哥林多湾的,随后他在位于尤帕里乌姆附近的埃托利亚人的埃律特莱登陆。

§28.8.9

​haud fefellit Aetolos: nam hominum quod aut in agris aut in propinquis castellis Potidaniae atque Apolloniae fuit, in silvas montesque refugit; ​pecora, quae inter festinationem abigi nequierant, sunt direpta et in naves conpulsa.

这并未出乎埃托利亚人的意料;因为无论是在田野里还是在波蒂丹尼亚和阿波罗尼亚邻近堡垒中的人,都逃进了森林和山中;在匆忙中未能赶走的牲畜被掠夺并赶上了船。

§28.8.11

​cum ceteraque praeda Nicia praetore Achaeorum Aegium misso, cum Corinthum petisset, pedestris inde copias per Boeotiam terra duci iussit. ipse ab Cenchreis praeter terram Atticam super Sunium navigans inter medias prope hostium classes Chalcidem pervenit; inde conlaudata fide ac virtute, ​quod neque timor nec spes flexisset eorum animos, hortatusque, in posterum ut eadem constantia permanerent in societate, si suam quam Oritanorum atque Opuntiorum fortunam mallent,4 ab Chalcide Oreum navigat principumque iis, ​qui fugere capta urbe quam se Romanis tradere maluerant, summa rerum et custodia urbis permissa, ipse Demetriadem ab Euboea, unde primum ad opem ferendam sociis profectus erat, traiecit.

在将这些以及其余的战利品与亚该亚人的战略官尼基亚斯一同送往埃基乌斯之后,当他前往哥林多时,他下令陆军从那里走陆路穿过波奥提亚。他自己则从肯克雷艾出发,沿着阿提卡沿岸航行,绕过苏尼翁,几乎穿过敌方舰队的中心抵达哈尔基斯;在当地,他赞扬了他们的忠诚和英勇,因为恐惧和希望都没有动摇他们的心,并激励他们今后要以同样的坚贞保持同盟,如果他们希望自己的命运好于奥雷乌斯人和奥蓬斯人的话。随后他从哈尔基斯航行至奥雷乌斯;在将最高权力和城市的防守委托给那些在城市被占领时宁愿逃跑也不愿向罗马人投降的显贵之后,他自己从欧博亚渡海前往德米特里阿斯,那是他最初为了向盟友提供援助而出发的地方。

§28.8.14

​Cassandreae deinde centum navium longarum carinis positis contractaque ad effectum eius operis multitudine fabrorum navalium, quia res in Graecia tranquillas et profectio Attali fecerat et in tempore laborantibus sociis latum ab se auxilium, retro in regnum concessit, ut Dardanis bellum inferret.

此后,他在卡桑德雷亚安放了一百艘军舰的龙骨,并召集了大量造船工以完成这项工作,因为阿塔罗斯的离去以及他及时向苦难中的盟友提供的援助使希腊的局势归于平静,他便退回自己的王国,以便对达尔达尼亚人发动战争。

语法注4 条
  1. 28.8.1nulli tamen se rei in tempore occurrisse

    不定式从句 nulli ... occurrisse 和 elusisse 是由主句动词 maerebat ... et angebatur(叹息、苦恼)所引导的“带对格的不定式”(AcI)结构,表示他所悲叹的内容。

  2. 28.8.2quin... eo quanta maxima posset celeritate tenderet

    紧跟在 defuisse 后的 quin 从句。non deesse quin + 虚拟语气表示强烈的肯定含义,意为“绝不缺席……”或“必定……”。

  3. 28.8.5confessionem se hostium habere nequaquam pares esse sibi

    从句 nequaquam pares esse sibi 是与名词 confessionem(承认、自认)同位的带对格的不定式从句,解释其具体内容,意为“敌人自认绝非其对手的承认”。

  4. 28.8.12si suam quam Oritanorum atque Opuntiorum fortunam mallent

    使用 malo(更想要)的句型。以表示比较的 quam 相隔,对比了 suam fortunam(他们自己的命运)与 Oritanorum atque Opuntiorum fortunam(奥雷乌斯人或奥蓬斯人的命运)。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-25 发布)・修订记录(1 处,最近 2026-09-21)
  • 2026-09-21 AI校阅 — 译文 1 处
urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:28.8.1-28.8.14