← 李维

自建城以来史

§28.5.1-28.5.19

腓力的备战部署与烽火防线

腓力国王整军备战以应对罗马和阿塔罗斯国王的联合舰队,应盟友之请派遣守备队,并建立了由烽火组成的即时情报网络以监控敌军动向。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§28.5.1

​principio aestatis eius, qua haec sunt gesta, P. Sulpicius proconsul et Attalus rex cum Aeginae, sicut ante dictum est, hibernassent, Lemnum inde classe iuncta — Romanae quinque et viginti quinqueremes, regiae quinque et triginta erant — transmiserunt.

在进行这些事务的夏天之初,正如前文所述,前执政官普布利乌斯·苏尔皮基乌斯和阿塔罗斯国王在埃吉纳度过冬季后,从那里率领联合舰队——罗马有二十五艘五级战船,国王有三十五艘——渡海前往雷姆诺斯岛。

§28.5.2

​et Philippus, ut, seu terra seu maria obviam eundum hosti foret,1 paratus ad omnes conatus esset, ipse Demetriadem ad mare descendit, Larisam diem ad conveniendum exercitui edixit.

腓力为了随时做好准备,无论是在陆地上还是在海上迎击敌人,他自己下到海边的德米特里阿斯,并宣布了军队在拉里萨集结的日期。

§28.5.3

​undique ab sociis legationes Demetriadem ad famam regis convenerunt.

由于国王到来的传闻,各同盟国的使节从四面八方聚集到德米特里阿斯。

§28.5.4

​sustulerant enim animos Aetoli cum ab Romana societate tum post Attali adventum, finitimosque depopulabantur. nec Acarnanes solum Boeotique ​et qui Euboeam incolunt in magno metu erant, sed Achaei quoque, quos super Aetolicum bellum Machanidas etiam Lacedaemonius tyrannus haud procul Argivorum fine positis castris terrebat.

因为埃托利亚人不仅因与罗马结盟,而且在阿塔罗斯到来之后也士气大振,并在抢掠邻近地区。不仅阿卡纳尼亚人和玻俄提亚人,以及居住在优波亚的人处于极大的恐惧中,亚该亚人也同样如此;对亚该亚人来说,除了埃托利亚战争之外,拉刻达伊蒙的僭主马查尼达斯也在他们不远处设立营地,威胁着阿尔戈斯人的边境。

§28.5.6

​hi omnes, suis quisque urbibus,2 quae pericula terra marique portenderentur, memorantes auxilia regem orabant.

所有人都在讲述陆地和海上对他们各自城市所预示的危险,并恳求国王提供援助。

§28.5.7

​ne ex regno quidem ipsius tranquillae nuntiabantur res: et Scerdilaedum Pleuratumque motos esse,3 et Thracum maxime Maedos, si quod longinquum bellum regem occupasset, proxima Macedoniae incursuros.

甚至连他自己的王国里传来的也不是平静的消息:斯克迪莱杜斯和普莱乌拉图斯已经开始行动,而且色雷斯人中尤其是麦多伊人,如果任何远方的战争牵制了国王,他们就会入侵最邻近马其顿的地区。

§28.5.8

​Boeoti quidem et interiores Graeciae populi Thermopylarum saltum, ubi angustae fauces coartant iter, fossa valloque intercludi ab Aetolis nuntiabant, ne transitum ad sociorum urbes tuendas Philippo darent.

事实上,玻俄提亚人和希腊内陆的诸民族报告说,温泉关的隘口(此处狭窄的咽喉限制了通路)正被埃托利亚人用壕沟和壁垒阻断,以便不让腓力通过去防卫同盟国的城市。

§28.5.9

​vel segnem ducem tot excitare tumultus circumfusi poterant. legationes dimittit pollicitus, prout tempus ac res sineret, omnibus laturum se auxilium; ​in praesentia, quae maxime urgebat res, Peparethum praesidium urbi mittit, unde allatum erat Attalum ab Lemno classe transmissa omnem circum urbem agrum depopulatum.

即使是懒散的领袖,面对周围如此多的骚乱也足以被唤醒。他打发走使节,承诺只要时间和情况允许,他就会向所有人提供援助;目前,作为最紧迫的事情,他向佩帕雷托斯城派遣了一支守备队,因为从那里传来消息称,阿塔罗斯从雷姆诺斯率领舰队渡海过来,抢劫了城市周围的所有田地。

§28.5.11

​Polyphantam cum modica manu in Boeotiam, Menippum item quendam ex regiis ducibus cum mille peltastis — pelta caetrae haud dissimilis est — Chalcidem mittit; ​additi quingenti Agrianum, ut omnes insulae partes tueri posset. ipse Scotussam est profectus, eodemque ab Larisa Macedonum copias traduci iussit.

他派遣波吕凡塔斯率领一支人数适中的队伍前往玻俄提亚,同样派遣国王的一位将领梅尼普斯率领一千名轻盾兵——轻盾与西班牙圆盾并无太大差别——前往哈尔基斯;又增加了五百名阿格里安人,以便他能够防守岛屿的所有部分。他自己出发前往斯科图萨,并下令将马其顿的军队从拉里萨转移到该地。

§28.5.13

​eo nuntiatum est concilium Aetolis Heracleam indictum regemque Attalum ad consultandum de summa belli venturum.

在那里,传来消息说,埃托利亚人已在赫拉克利亚召集会议,阿塔罗斯国王将前往那里共同商讨战争的全局大计。

§28.5.14

​hunc conventum ut turbaret subito adventu, magnis itineribus Heracleam duxit.

为了用突然的到达来打乱这次集会,他率军强行军前往赫拉克利亚。

§28.5.15

​et concilio quidem dimisso iam venit; segetibus tamen, quae iam prope maturitatem erant, maxime in sinu Aenianum evastatis Scotussam copias reducit. ibi exercitu omni relicto cum cohorte regia Demetriadem sese recipit.

然而,当他到达时,会议其实已经散会;尽管如此,他依然彻底摧毁了已经接近成熟的庄稼,特别是在埃尼亚内斯湾一带,然后将军队撤回斯科图萨。在把所有军队留在那里之后,他率领国王卫队返回了德米特里阿斯。

§28.5.16

​inde ut ad omnes hostium motus posset occurrere, in Phocidem atque Euboeam et Peparethum mittit, qui loca alta eligerent, unde editi ignes apparerent; ​ipse in Tisaeo — mons est in altitudinem ingentem cacuminis editi — speculam posuit, ut ignibus procul sublatis signum, ubi quid molirentur hostes, momento temporis acciperet. Romanus imperator ​et Attalus rex a Peparetho Nicaeam traiecerunt; inde classem in Euboeam ad urbem Oreum tramittunt, quae ab Demetriaco sinu Chalcidem et Euripum petenti4 ad laevam prima urbium Euboeae posita est.

从此地开始,为了能够应对敌人的所有行动,他派遣人员前往福基斯、优波亚和佩帕雷托斯,让他们选择高处,以便从那里能看到高高升起的烽火;他自己则在蒂赛翁山(这是一座山顶极高的雄伟高山)上设立了瞭望哨,以便在远处升起火光时,能在一瞬间获得敌人正在策划何种行动的信号。罗马将领与阿塔罗斯国王从佩帕雷托斯渡海前往尼凯亚;从那里,他们将舰队驶向优波亚的奥雷乌斯城,该城位于从德米特里阿斯湾前往哈尔基斯和尤里普斯方向的优波亚城市中,左侧的第一座。

§28.5.19

​ita inter Attalum ac Sulpicium convenit, ut Romani a mari, regii a terra oppugnarent.

因此,阿塔罗斯和苏尔皮基乌斯之间达成协议,由罗马人从海上、国王的军队从陆上发起进攻。

语法注4 条
  1. 28.5.2obviam eundum hosti foret

    使用动形容词(Gerundive)的无人称被动周边构文。foret 相当于虚拟语气未完成过去时的 esset,hosti 是由 obviam ire 支配的与格。

  2. 28.5.6suis quisque urbibus

    利益/利害关系与格,位于间接疑问句 quae pericula ... portenderentur 内部(意为“对于他们各自的城市而言”)。quisque 为主格,同格地插入在分词 memorantes 的主语中。

  3. 28.5.7et Scerdilaedum Pleuratumque motos esse

    主句动词 nuntiabantur 为被动语态复数,主语为 res,但此处不规则地接续了宾格加不定式结构(motos esse 与 incursuros [esse])以展开说明消息的具体内容。

  4. 28.5.18petenti

    现在分词 petens 的单数与格,用作视角与格(“对于前往/朝向……的人来说”)。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-25 发布)urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:28.5.1-28.5.19