← 李维

自建城以来史

§27.7.1-27.7.17

迦太基陷落的报告与元老院的军务分配

西庇阿的部将莱利乌斯返回罗马并报告了卡太基的攻克。随后元老院对新一年的行省管辖、指挥权延期以及军队分配做出了决定。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§27.7.1

​exitu anni huius C. Laelius legatus Scipionis die quarto et tricensimo, quam ab Tarracone profectus erat, Romam venit; isque cum agmine captivorum ingressus urbem magnum concursum hominum fecit.

在这一年年底,西庇阿的部将盖乌斯·莱利乌斯在从塔拉科出发后的第三十四天抵达罗马;他带着俘虏的队伍进入城内,引起了人们的大量聚集。

§27.7.2

​postero die in senatum introductus captam Carthaginem, caput Hispaniae, uno die receptasque aliquot urbes, quae defecissent, novasque in societatem adscitas exposuit.

第二天,他被引入元老院,报告说西班牙的首府卡太基在一天之内被攻克,几座曾背叛的城市已被收复,以及新的城市已被接纳为盟友。

§27.7.3

​ex captivis comperta iis fere congruentia, quae in litteris fuerant M. Valerii Messallae. maxime movit patres Hasdrubalis transitus in Italiam vix Hannibali atque eius armis obsistentem.1

从俘虏处探知的信息与马尔库斯·瓦莱里乌斯·梅萨拉信中所写的内容大致吻合。最令议员们震惊的是哈斯德鲁巴尔向意大利的进军,而此时他们对汉尼拔及其武力的抵抗已十分吃力。

§27.7.4

​productus et in contionem Laelius eadem edisseruit. senatus ob res feliciter a P. Scipione gestas supplicationem in unum diem decrevit; C. Laelium primo quoque tempore cum quibus venerat navibus redire in Hispaniam iussit.

莱利乌斯也被带到市民大会上,详细陈述了同样的事情。元老院因普布利乌斯·西庇阿取得的捷报,决定举行一天的感恩祭;并命令盖乌斯·莱利乌斯尽早乘坐他来时所乘的船只返回西班牙。

§27.7.5

​Carthaginis expugnationem in hunc annum contuli multis auctoribus,2 haud nescius quosdam esse, qui anno insequenti captam tradiderint; ​sed mihi minus simile veri visum est annum integrum Scipionem nihil gerundo in Hispania consumpsisse.

我遵循许多历史学家的说法,将卡太基的攻克归入这一年,虽然我并非不知道,有人传授它是于次年被攻克的;但在我看来,西庇阿在西班牙什么也不做地虚度了整整一年,这显得不太合乎情理。

§27.7.7

​Q. Fabio Maximo quintum Q. Fulvio Flacco quartum consulibus idibus Martiis, quo die magistratum inierunt, Italia ambobus provincia decreta, regionibus tamen partitum imperium: Fabius ad Tarentum, Fulvius in Lucanis ac Bruttiis rem gereret.3

在昆图斯·法比乌斯·马克西穆斯第五次及昆图斯·富尔维乌斯·弗拉库斯第四次担任执政官之年,于三月十五日——即他们就职之日——意大利被确定为两人的行省,然而指挥权按区域进行了划分:法比乌斯在塔兰托,富尔维乌斯在卢卡尼亚和布鲁提乌姆地区主持军事行动。

§27.7.8

​M. Claudio prorogatum in annum imperium. praetores sortiti provincias, C. Hostilius Tubulus urbanam, L. Veturius Philo peregrinam cum Gallia, T. Quinctius Crispinus Capuam, C. Aurunculeius Sardiniam.

马尔库斯·克劳狄乌斯的指挥权被延长了一年。法务官们通过抽签决定行省:盖乌斯·霍斯蒂利乌斯·图布卢斯获得城市法务官管辖权,卢基乌斯·维图里乌斯·菲洛获得涉外法务官管辖权及高卢,提图斯·昆克蒂乌斯·克里斯皮努斯获得卡普阿,盖乌斯·奥伦库莱乌斯获得撒丁岛。

§27.7.9

​exercitus ita per provincias divisi: Fulvio duae legiones, quas in Sicilia M. Valerius Laevinus haberet, Q. Fabio, quibus in Etruria C. Calpurnius praefuisset; urbanus exercitus ut in Etruriam succederet;

军队按如下方式分配到各行省:分给富尔维乌斯的是马尔库斯·瓦莱里乌斯·莱维努斯在西西里所辖的两个军团;分给昆图斯·法比乌斯的是盖乌斯·卡尔普尔尼乌斯在埃特鲁里亚所指挥的那些军团;城市军队则调往埃特鲁里亚接替他们。

§27.7.10

​C. Calpurnius eidem praeesset provinciae exercituique; Capuam exercitumque, quem Q. Fulvius habuisset, T. Quinctius obtineret.

盖乌斯·卡尔普尔尼乌斯继续管理同一个行省和军队;提图斯·昆克蒂乌斯占有卡普阿以及昆图斯·富尔维乌斯曾拥有的军队。

§27.7.11

​C. Hostilius ab C. Laetorio propraetore provinciam exercitumque, qui tum Arimini erat, acciperet. M. Marcello, quibus consul rem gesserat, legiones decretae. M. Valerio cum L. Cincio —

盖乌斯·霍斯蒂利乌斯从前裁判官盖乌斯·莱托里乌斯手中接管当时在阿里米努姆的行省和军队。马尔库斯·马尔切鲁斯被分配了他作为执政官时指挥过的军团。马尔库斯·瓦莱里乌斯与卢基乌斯·辛基乌斯——

§27.7.12

​iis quoque enim prorogatum in Sicilia imperium — Cannensis exercitus datus, eumque supplere ex militibus, qui ex legionibus Cn. Fulvi superessent, iussi.

因为他们在西西里的指挥权也被延长了——分配了坎尼军队,并命令他们用盖奈乌斯·富尔维乌斯军团中幸存的士兵来补充该军队。

§27.7.13

​conquisitos eos consules in Siciliam miserunt; additaque eadem militiae ignominia, sub qua Cannenses militabant quique ex praetoris Cn. Fulvi exercitu ob similis iram fugae missi eo ab senatu fuerant.

执政官们搜寻并聚集了这些士兵,将他们送往西西里;他们被课以与坎尼士兵相同的服役耻辱,在同样的耻辱下服役的还有那些因类似的逃跑行径激怒元老院、从而被从法务官盖奈乌斯·富尔维乌斯的军队中遣送到该地的士兵。

§27.7.14

​C. Aurunculeio eaedem in Sardinia legiones, quibus P. Manlius Volso eam provinciam obtinuerat, decretae.

分配给盖乌斯·奥伦库莱乌斯在撒丁岛的是普布利乌斯·万利乌斯·沃尔索曾用来管辖该行省的相同军团。

§27.7.15

​P. Sulpicio eadem legione eademque classe Macedoniam obtinere iusso prorogatum in annum imperium. triginta quinqueremes ex Sicilia Tarentum ad Q. Fabium consulem mitti iussae; ​cetera classe placere praedatum in Africam aut ipsum M. Valerium Laevinum traicere, aut mittere seu L. Cincium seu M. Valerium Messallam vellet.

普布利乌斯·苏尔皮基乌斯被命令以相同的军团和相同的舰队管辖马其顿,其指挥权延长了一年。命令将三十艘五列桨战船从西西里派往塔兰托交给执政官昆图斯·法比乌斯;至于其余的舰队,元老院决定要么由马尔库斯·瓦莱里乌斯·莱维努斯本人横渡至非洲进行掠夺,要么由他决定派遣卢基乌斯·辛基乌斯或马尔库斯·瓦莱里乌斯·梅萨拉。

§27.7.17

​nec de Hispania quicquam mutatum, nisi quod non in annum Scipioni Silanoque, sed donec revocati ab senatu forent, prorogatum imperium est. ita provinciae exercituumque in eum annum partita imperia.

关于西班牙也没有做任何改变,除了对西庇阿和西拉努斯而言,他们的指挥权不是延长一年,而是直到他们被元老院召回为止。这样,该年各行省和军队的指挥权便分配完毕。

语法注3 条
  1. 27.7.3vix Hannibali atque eius armis obsistentem

    宾格单数现在分词 obsistentem 修饰上下文中省略的 rem publicam(国家)或 populum Romanum(罗马人民)。这指出了在意大利勉强抵抗汉尼拔势力的罗马一侧的危机状况。

  2. 27.7.5multis auctoribus

    省略了分词(如 secutus 或 adhibitis)的夺格独立结构,或单纯表示手段/原因的夺格,意为“遵循许多历史学家”或“依据许多史料”。

  3. 27.7.7rem gereret

    未完成过去时虚拟语气 gereret 是省略了 ut 的命令虚拟语气,作为名词性从句具体说明 partitum imperium(分割的指挥权)的内容。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-25 发布)・修订记录(3 处,最近 2026-10-12)
  • 2026-10-12 统一书写 — 译文 1 处
  • 2026-09-21 AI校阅 — 注 1 处
  • 2026-09-21 AI校阅 — 原文 1 处
urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:27.7.1-27.7.17