← 李维

自建城以来史

§27.2.1-27.2.12

努米斯特罗之战与马尔凯鲁斯的追击

马尔凯鲁斯不惧赫尔多尼亚的惨败,致信元老院以表决心,并在努米斯特罗附近与汉尼拔展开了一场势均力敌的激战。随后,汉尼拔乘夜撤往阿普利亚,马尔凯鲁斯则谨慎追击,并在维努西亚附近展开了对罗马有利的小规模交战。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§27.2.1

​Marcellus nihil admodum tanta clade territus litteras Romam ad senatum de duce atque exercitu ad Herdoneam amisso scribit:

马尔凯鲁斯对如此巨大的惨败毫无惧色,给罗马的元老院写信,汇报在赫尔多尼亚损失的统帅与军队:

§27.2.2

​ceterum eundem se,1 qui post Cannensem pugnam ferocem victoria Hannibalem contuderit, ire adversus eum, brevem illi laetitiam, qua exultet, facturum.

即,曾于 Cannae 战役后将因胜利而狂妄的汉尼拔击碎的那个自己,正去迎击他,并且必将使他现在所欢欣鼓舞的喜悦变得极为短暂。

§27.2.3

​et Romae quidem cum luctus ingens ex praeterito tum timor in futurum erat.

的确,在罗马,既有因过去之事而产生的巨大悲痛,也有对未来的担忧。

§27.2.4

​consul ex Samnio in Lucanos transgressus ad Numistronem in conspectu Hannibalis loco plano, cum Poenus collem teneret, posuit castra.

执政官从萨姆奈特越境进入卢卡尼亚人的领地,在努米斯特罗附近,在迦太基人占据着山丘的情况下,在汉尼拔视野内的一片平地上安营扎寨。

§27.2.5

​addidit et aliam fidentis speciem, quod prior in aciem eduxit; nec detractavit Hannibal, at signa2 portis efferri vidit.

他还展现出另一个充满信心的姿态,即他率先率军列阵;汉尼拔一见军旗从城门中抬出,也并未回避战斗。

§27.2.6

​ita tamen aciem instruxerunt, ut Poenus dextrum cornu in collem erigeret, Romani sinistrum ad oppidum adplicarent. ab hora tertia cum ad noctem pugnam extendissent, fessaeque pugnando primae acies essent — ab Romanis prima legio et dextra ala, ab Hannibale Hispani milites et funditores Baliaris, elephanti quoque commisso iam certamine in proelium acti —, diu pugna neutro inclinata stetit.

然而,他们如此布置阵线:迦太基人将右翼推上山丘,罗马人则将左翼靠近城镇。他们从第三时辰起一直将战斗延续到深夜,第一阵线因厮杀而疲惫不堪——罗马一方是第一军团和右翼盟军,汉尼拔一方是西班牙士兵和巴利阿里投石兵,此外战斗开始后战象也被投入了战场——,在很长一段时间里,战斗依然呈胶着状态,未向任何一方倾斜。

§27.2.7

​ut primae legioni tertia, dextrae alae sinistra subiit,3 et apud hostis integri a fessis pugnam accepere, ​novum atque atrox proelium ex iam segni repente exarsit recentibus animis corporibusque; sed nox incerta victoria diremit pugnantis.

当第三军团接替第一军团、左翼盟军接替右翼盟军,且敌军中生力军也从疲惫者手中接管了战斗时,凭借着崭新的精神与体力,一场全新且惨烈的战斗突然从已经变得迟缓的局势中复燃;然而,夜色在胜负未分的情况下将交战双方隔开。

§27.2.9

​postero die Romani ab sole orto in multum diei stetere in acie; ubi nemo hostium adversus prodiit, spolia per otium legere et congestos in unum locum cremavere suos. nocte insequenti Hannibal silentio movit castra ​et in Apuliam abiit. Marcellus, ubi lux fugam hostium aperuit, sauciis cum praesidio modico Numistrone relictis praepositoque iis L. Furio Purpurione tribuno militum, vestigiis institit sequi. ad Venusiam adeptus eum est.

第二天,罗马人自日出起便列阵而立,一直站到日暮时分;当没有敌人出城迎战时,他们便悠闲地收拾战利品,并将己方集结在一处的尸体予以火葬。紧接着的那个夜晚,汉尼拔悄然撤营,并撤往阿普利亚。当晨光揭示出敌人的逃亡时,马尔凯鲁斯将伤员和一支规模适度的守军留在努米斯特罗,并指派军事护民官卢基乌斯·富里乌斯·普尔普里奥统领他们,随后他紧追敌人的足迹。他在维努西亚附近追上了汉尼拔。

§27.2.11

​ibi per dies aliquot, cum ab stationibus procursaretur, mixta equitum peditumque tumultuosa magis proelia quam magna, et ferme omnia Romanis secunda fuere.

在那里的几天里,当双方从前哨阵地发起冲锋时,发生了骑兵与步兵混战的小规模战斗,这些战斗与其说是规模宏大,不如说是混乱繁杂,而且几乎每一次都对罗马人有利。

§27.2.12

​inde per Apuliam ducti exercitus sine ullo memorando certamine, cum Hannibal nocte signa moveret, locum insidiis quaerens, Marcellus nisi certa luce et explorato ante4 non sequeretur.

从此,两军在阿普利亚境内行进,期间未发生任何值得一提的交战;因为汉尼拔总是在夜间移动军队,寻找设伏地点,而马尔凯鲁斯除非天色大亮且预先做好了侦察,否则绝不追击。

语法注4 条
  1. 27.2.2ceterum eundem se

    主宾格加不定式结构,隶属于前一节的动词 scribit。短语 eundem se(那同一个自己)作为不定式 ire 和 facturum [esse] 的主语,并作为关系从句 qui... contuderit 的先行词。

  2. 27.2.5at signa

    文本中的一处难点。at 既可以被理解为表示对比或紧随其后的连词(“但是一看到……”),也可以被看作是 ut(一……就)的误抄。本译文将 at 视为引入对比性或紧接性动作的连词,指汉尼拔一见到军旗抬出便不拒绝交战。

  3. 27.2.7primae legioni tertia, dextrae alae sinistra subiit

    单数动词 subiit 在语法上与最近的主语(阴性单数主格的 sinistra [ala],即左翼)一致,但它同时也适用于前半句的 tertia [legio](第三军团)。与格 primae legioni 与 dextrae alae 均由复合动词 subire 支配。

  4. 27.2.12explorato ante

    完成时分词中性单数夺格 explorato 在此用作无人称的绝对夺格(意为“在进行侦察之后”),无需伴随具体名词。这种用法在李维等古典历史学家的著作中十分常见。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-25 发布)・修订记录(1 处,最近 2026-09-21)
  • 2026-09-21 AI校阅 — 译文 1 处
urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:27.2.1-27.2.12