← 李维

自建城以来史

§26.38.1-26.38.14

汉尼拔的掠夺方针与萨拉皮亚的归顺

汉尼拔为防止盟友背叛而计划掠夺无法防守的城市。在萨拉皮亚,显贵布拉提乌斯顶住对手达西乌斯的告发,成功说服对方,将该城和精锐的努米底亚骑兵守军移交给罗马将领马尔克鲁斯。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§26.38.1

​Hannibalem ante omnia angebat, quod Capua pertinacius oppugnata ab Romanis quam defensa ab se multorum Italiae populorum animos averterat, ​quos neque omnis tenere praesidiis, nisi vellet in multas parvasque partis carpere exercitum, quod minime tum expediebat, poterat, nec deductis praesidiis spei liberam vel obnoxiam timori1 sociorum relinquere fidem.

最让汉尼拔感到痛苦的是,罗马人围攻卡普亚的坚决程度超过了自己防守该城的力度,这使得许多意大利部族的民心离他而去。他既无法用守军去守住所有的部族(除非他愿意将自己的军队拆散成许多微小的部分,这在当时是最不合时宜的),也无法在撤走守军后,任由盟友的忠诚处于失去希望或屈服于恐惧的状态而置之不理。

§26.38.3

​praeceps in avaritiam et crudelitatem animus ad spolianda, quae tueri nequibat, ut vastata hosti relinquerentur, inclinavit.

他那倾向于贪婪和残暴的心,驱使他去掠夺那些他无法保护的地方,以便给敌人留下一个荒凉的废墟。

§26.38.4

​id foedum consilium cum incepto, tum etiam exitu fuit. neque enim indigna patientium modo abalienabantur animi, sed ceterorum etiam: quippe ad pluris exemplum quam malum pertinebat.

这一可耻的计划无论是在实施中还是在结果上都是灾难性的。因为不仅那些遭受不公对待的人的心离去了,而且其他人的心也离去了;因为这一前例比实际的危害影响了更多的人。

§26.38.5

​nec consul Romanus temptandis urbibus, sicunde spes aliqua se ostendisset, deerat.

罗马执政官也没有放过任何可以尝试争取那些城市的机会,只要任何地方显露出哪怕一丝希望。

§26.38.6

​Salapiae principes erant Dasius et Blattius; Dasius Hannibali amicus, Blattius, quantum ex tuto poterat, rem Romanam fovebat et per occultos nuntios spem proditionis fecerat Marcello. sed sine adiutore Dasio res transigi non poterat.

在萨拉皮亚,达西乌斯和布拉提乌斯是当地的显贵;达西乌斯是汉尼拔的朋友,而布拉提乌斯在确保自身安全的情况下,尽力维护罗马人的利益,并通过秘密信使向马尔克鲁斯暗示了献城投降的希望。但如果没有达西乌斯的协助,这件事是无法办成的。

§26.38.7

​multum ac diu cunctatus, et tum quoque magis inopia consilii potioris quam spe effectus, Dasium appellabat. at ille, cum ab re aversus, tum aemulo potentatus inimicus, rem Hannibali aperit.

经过长久而反复的犹豫,且在当时也是由于缺乏更好的计策而非出于对成功的期望,布拉提乌斯终于向达西乌斯试探此事。然而,达西乌斯不仅反对这件事,而且因视布拉提乌斯为权力竞争的对手而对他心怀敌意,便将此事向汉尼拔告发。

§26.38.8

​arcessito utroque Hannibal cum pro tribunali quaedam ageret mox de Blattio cogniturus, starentque summoto populo accusator et reus, Blattius de proditione Dasium appellabat.2

两人被召来后,汉尼拔正坐在审判席上处理一些事务,准备稍后审理布拉提乌斯的案件。就在驱散群众之后,原告和被告站在一起时,布拉提乌斯(竟当场)向达西乌斯提及了背叛之事。

§26.38.9

​enimvero ille velut in manifesta re exclamat sub oculis Hannibalis secum de proditione agi. Hannibali atque eis, qui aderant, quo audacior res erat, minus similis veri visa est:

达西乌斯确实像面对着确凿证据一样高声呼喊,在汉尼拔的眼皮底下,有人正在向他提议背叛。但对汉尼拔和在场的人来说,这件事情越是大胆,反而越显得不真实:

§26.38.10

​aemulationem profecto atque odium esse,3 et id crimen adferri, quod, quia testem habere non possit, liberius fingenti sit.

他们认为这无疑是对抗与仇恨所致,所指控的罪名因为无法找到证人,因而更有利于捏造者任意构陷。

§26.38.11

​ita inde dimissi sunt nec Blattius ante abstitit tam audaci incepto, quam4 idem obtundendo docendoque, quam ea res ipsis patriaeque salutaris esset, pervicit, ut praesidium Punicum — quingenti autem Numidae erant — Salapiaque traderetur Marcello.

于是他们被免予追究而退下,而布拉提乌斯并没有放弃如此大胆的企图,直到他通过不断说服和阐明此事对他们自身及祖国有多大益处,最终说服了对方,使得迦太基的守军——那是五百名努米底亚人——以及萨拉皮亚城被移交给了马尔克鲁斯。

§26.38.12

​nec sine caede multa tradi potuit. longe fortissimi equitum toto Punico exercitu erant. itaque quamquam inprovisa res fuit, nec usus equorum in urbe erat, ​tamen armis inter tumultum captis et eruptionem temptaverunt et, cum evadere nequirent, pugnantes ad ultumum occubuerunt, nec plus quinquaginta ex eis in potestatem hostium vivi venerunt.

然而,这次移交并非没有经过惨烈的厮杀。他们是整个迦太基军队中首屈一指的英勇骑兵。因此,尽管事出突然,且在城市中无法使用战马,但他们仍在混乱中拿起武器试图突围,在无法逃脱时便战斗到最后一人而牺牲;他们中活着落入敌人手中的不超过五十人。

§26.38.14

​plusque aliquanto damni haec ala equitum amissa Hannibali quam Salapia fuit; nec deinde umquam Poenus, quo longe plurimum valuerat, equitatu superior fuit.

失去这支骑兵中队对汉尼拔而言,是比失去萨拉皮亚更沉重的损失;此后,迦太基人再也未能在他曾经最为倚仗的骑兵上重夺优势。

语法注4 条
  1. 26.38.2spei liberam vel obnoxiam timori

    liberam(支配夺格或属格,意为“没有……的”)与属格 spei 连用,意为“失去希望的”。它与 obnoxiam timori(“屈服于恐惧的”)相对照,两者共同修饰 sociorum fidem(盟友的忠诚)。

  2. 26.38.8Blattius de proditione Dasium appellabat

    描绘了极端的心理较量:尽管作为原告和被告站在汉尼拔面前,布拉提乌斯仍再次向达西乌斯提议背叛。未完成过去时 appellabat 表示当时正在进行的尝试。

  3. 26.38.10aemulationem profecto atque odium esse

    间接引语(Oratio Obliqua)句。主句(如“他们认为”)被省略,不定式 esse 和 adferri 表达了汉尼拔等人的想法。

  4. 26.38.11nec Blattius ante abstitit tam audaci incepto, quam

    关联结构 nec ... ante ... quam ...,意为“直到……才停止”。abstitit 是 absisto(停止、放弃)的完成时,而非 absterreo。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-25 发布)・修订记录(1 处,最近 2026-09-22)
  • 2026-09-22 AI校阅 — 原文 1 处
urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:26.38.1-26.38.14