← 李维

自建城以来史

§25.6.1-25.6.23

坎尼败兵向马尔塞鲁斯的请愿

被贬谪至西西里的坎尼惨败幸存者们向马尔塞鲁斯派遣使节,力图洗刷自己的罪名,并恳求能有在战场上施展勇气、立功赎罪的机会。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§25.6.1

​hi permissu Lentuli primores equitum centurionumque et robora ex legionibus peditum legatos in hiberna ad M. Marcellum miserunt, e quibus unus potestate dicendi facta:1

这些人经伦图鲁斯许可,将骑士与百人队长的首领以及步兵军团中的精锐作为使节派往冬季营地的马尔库斯·马尔塞鲁斯处,其中一人在获得发言权后说道:

§25.6.2

“consulem te, M. Marcelle, in Italia adissemus, cum primum de nobis etsi non iniquum, certe triste senatus consultum factum est, nisi hoc sperassemus,2 ​in provinciam nos morte regum turbatam ad grave bellum adversus Siculos simul Poenosque mitti et sanguine nostro vulneribusque nostris senatui satisfacturos esse,3 sicut patrum memoria, qui capti a Pyrrho ad Heracleam erant, adversus Pyrrhum ipsum pugnantes satisfecerunt.

“马尔库斯·马尔塞鲁斯啊,当那项针对我们虽非不公、但无疑令人悲痛的元老院决议最初通过时,若非我们抱着这样的希望,我们本已在意大利前往拜访身为执政官的你了:即,我们被派往因国王之死而陷入动荡的属州,去面对针对西西里人和迦太基人的重大战争,并且我们将用我们的鲜血和伤口来抚平元老院(的怒火),就像在父辈的记忆中,那些在赫拉克利亚被皮洛士俘虏的人,通过与皮洛士本人战斗而抚平了(元老院的怒火)一样。

§25.6.4

​quamquam quod ob meritum nostrum suscensuistis, patres conscripti, nobis, aut suscensetis?

然而,起立的议员诸公,因我们的何种过错,你们过去对我们动怒,或者现在仍在动怒?

§25.6.5

​ambo mihi consules et universum senatum intueri videor, cum te, M. Marcelle, intueor, quem si ad Cannas consulem habuissemus, melior et rei publicae et nostra fortuna esset.

当我看着你,马尔库斯·马尔塞鲁斯,我仿佛看到了两位执政官和整个元老院;如果我们当时在坎尼有你担任执政官,国家和我们的命运都会更好。

§25.6.6

​sine,4 quaeso, priusquam de condicione nostra queror, noxam, cuius arguimur, nos purgare si non deum ira nec fato, cuius lege immobilis rerum humanarum ordo seritur, sed culpa periimus ad Cannas, cuius tandem ea culpa fuit? militum an imperatorum?

在我就我们的境遇提出申诉之前,求你允许我们洗刷我们被指控的罪名。如果我们于坎尼并非因神明的愤怒或命运——其法则织就了人类事务不可动摇的秩序——,而是因过错而覆灭,那么请问这究竟是谁的过错?是士兵的,还是将领的?

§25.6.7

​equidem miles nihil umquam dicam de imperatore meo, cui praesertim gratias sciam ab senatu actas, quod non desperaverit de re publica cui post fugam a Cannis per omnes annos prorogatum imperium.

至于我,作为一个士兵,我绝不会对我的将领说三道四,尤其是因为我知道元老院曾因他没有对国家绝望而向他致谢,并且自他从坎尼逃亡之后的这些年里,他的帝国指挥权一直得以延续。

§25.6.8

​ceteros item ex reliquiis cladis eius, quos tribunos militum habuimus, honores petere et gerere et provincias obtinere audivimus.

同样,我们也听说那个惨败的其余幸存者中,那些曾任我们军事护民官的人,如今也在竞选并担任官职、治理属州。

§25.6.9

​an vobis vestrisque liberis ignoscitis facile, patres conscripti, in haec villa capita saevire libet? et consuli primoribusque aliis civitatis fugere, cum spes alia nulla esset, turpe non fuit; ​milites utique morituros in aciem misistis? ad Alliam prope omnis exercitus fugit; ad Furculas Caudinas ne expertus quidem certamen arma tradidit hosti, ut alias pudendas clades exercituum taceam:

难道你们轻易宽恕你们自己和你们的孩子,议员诸公,却乐于对这些卑贱的性命施加残酷惩罚吗?当别无希望时,执政官和城邦的其他首领们逃跑,并不是耻辱;难道你们派兵士上阵就是为了让他们去死吗?在阿利亚,几乎全军溃逃;在考丁峡谷,甚至未曾尝试战斗就向敌人交出了武器,更不用说我们军队的其他可耻惨败了:

§25.6.11

​tamen tantum afuit ab eo, ut5 ulla ignominia iis exercitibus quaereretur, ut et urbs Roma per eum exercitum, qui ab Allia Veios transfugerat, ​reciperaretur, et Caudinae legiones, quae sine armis redierant Romam, armatae remissae in Samnium eundem illum hostem sub iugum miserint, qui hac sua ignominia laetatus fuerat.

然而,那些军队不仅没有受到任何耻辱的惩罚,反而连罗马城都靠着那支从阿利亚逃到维伊的军队得以收复,以及那些丢弃了武器回到罗马的考丁军团,在重新武装后被送回萨姆奈特,并将那个曾因罗马的耻辱而幸灾乐祸的敌人送到了轭下。

§25.6.13

​Cannensem vero quisquam exercitum fugae aut pavoris insimulare potest, ubi plus quinquaginta milia hominum ceciderunt, unde consul cum equitibus septuaginta fugit, unde nemo superest, nisi quem hostis caedendo fessus reliquit?

但是,谁能指控坎尼的军队逃跑或畏缩呢?在那里有五万多人丧生,执政官仅带七十名骑兵出逃,除了因敌人杀戮疲惫而留下性命的人外,没有人生还。

§25.6.14

​cum captivis redemptio negabatur, nos vulgo homines laudabant, quod rei publicae nos reservassemus, quod ad consulem Venusiam redissemus, et speciem iusti exercitus fecissemus; ​nunc deteriore condicione sumus, quam apud patres nostros fuerant captivi. quippe illis arma tantum atque ordo militandi locusque, in quo tenderent in castris, est mutatus, quae tamen semel navata rei publicae opera et uno felici proelio recuperarunt:

当俘虏的赎还被拒绝时,人们普遍称赞我们,因为我们为国家保留了生命,因为我们回到了位于维努西亚的执政官身边,并展现出了一支正规军队的样貌;如今我们的境遇比我们父辈时期的俘虏还要糟糕。因为对他们而言,改变的只是武器、服役的阶级以及在营地里扎营的地点,然而他们通过一次对国家的效力以及一场获胜的战役就重新收复了这些:

§25.6.16

​nemo eorum relegatus in exilium est, nemini spes emerendi stipendia adempta, hostis denique est datus, cum quo dimicantes aut vitam semel aut ignominiam finirent; —

他们中没有一个人被流放,没有人被剥夺服满兵役的希望,最后,他们还被赐予了敌人,通过与敌人战斗,他们要么可以立刻结束生命,要么结束耻辱;——

§25.6.17

​nos, quibus, nisi quod commisimus, ut quisquam ex Cannensi acie miles Romanus superesset, nihil obici potest,6 non solum a patria procul Italiaque sed ab hoste etiam relegati sumus, ​ubi senescamus in exilio, ne qua spes, ne qua occasio abolendae ignominiae, ne qua placandae civium irae, ne qua denique bene moriendi sit. neque ignominiae finem ​nec virtutis praemium petimus; modo experiri animum et virtutem exercere liceat. laborem et periculum petimus, ut virorum, ut militum officio fungamur.

而我们,除了犯下了“作为罗马士兵竟然从坎尼战线中幸存下来”的过错之外,没有任何可以被指责的地方,却不仅被驱逐到远离祖国和意大利的地方,甚至被放逐到远离敌人的地方,在这里,我们将在流放中变老,没有任何希望,没有任何抹去耻辱的机会,没有任何平息公民愤怒的办法,最后,也没有任何体面死去的方式。我们既不要求结束耻辱,也不寻求勇气的赏赐;只求允许我们检验我们的斗志并施展我们的勇气。我们请求劳苦与危险,以便履行男子汉和兵士的职责。

§25.6.20

​bellum in Sicilia iam alterum annum ingenti dimicatione geritur; urbes alias Poenus, alias Romanus expugnat; ​peditum equitum acies concurrunt; ad Syracusas terra marique geritur res; clamorem pugnantium crepitumque armorum exaudimus resides ipsi ac segnes, tamquam nec manus nec arma habeamus. servorum legionibus Ti. Sempronius consul totiens iam cum hoste signis conlatis pugnavit; operae pretium habent libertatem civitatemque: —

西西里的战争如今已以剧烈的冲突进行到了第二年;迦太基人攻陷一些城市,罗马人攻陷另一些;步兵和骑兵的阵线交锋;在叙拉古,陆地与海洋上都在进行着战斗;而我们自己,闲散而懒惰,听着战斗者的呼喊和武器的碰撞,仿佛我们既无双手也无武器。执政官提比略·塞姆普罗尼乌斯已经多次率领奴隶军团与敌人短兵接战;作为他们劳绩的报偿,他们获得了自由与公民权:——

§25.6.22

​pro servis saltem ad hoc bellum emptis vobis simus, congredi cum hoste liceat et pugnando quaerere libertatem. vis tu mari, vis terra, vis acie, vis urbibus oppugnandis experiri virtutem?

至少让我们替你们充当为这场战争而买下的奴隶,允许我们与敌人交锋,并通过战斗来求得自由。你希望在海上,还是在陆地上,在决战中,还是在攻打城市时试一试我们的勇气?

§25.6.23

​asperrima quaeque ad laborem periculumque deposcimus, ut, quod ad Cannas faciundum7 fuit, quam primum fiat, quoniam, quidquid postea viximus, id omne destinatum ignominiae est.”

为了劳苦与危险,我们请求担负一切最艰难的任务,以便使在坎尼本应完成的事情尽快得以完成,因为自那以后我们所活过的任何岁月,全部都已注定属于耻辱。”

语法注7 条
  1. 25.6.1potestate dicendi facta

    夺格绝对结构(ablative absolute)。主句中省略了表示说话的主动词(如 locutus est 或 inquit)。

  2. 25.6.2adissemus ... nisi hoc sperassemus

    虚拟式过去完成时(adissemus, sperassemus),构成与过去事实相反的条件句(“若非我们期望……,我们本已拜访了……”)。

  3. 25.6.3in provinciam nos ... mitti et ... satisfacturos esse

    宾格加不定式结构(以 nos 为宾格主语),同格具体解释了前一节中指示代名词 hoc 的内容。

  4. 25.6.6sine

    动词 sino(允许)的单数现在时命令式,带有不定式 purgare,意为“请允许我们洗刷罪名”。

  5. 25.6.11tantum afuit ab eo, ut ... ut ...

    非人称结构 tantum afuit ab eo, ut ... ut ...(不仅远非……反而……)。第一个 ut 从句作主语,第二个 ut 从句表示结果。

  6. 25.6.17quibus ... nihil obici potest

    关系代词 quibus 是受非人称被动动词 obici potest(能够被指责)支配的与格。nisi quod... 从句作为名词性从句,与 nihil 构成同格关系。

  7. 25.6.23faciundum

    形容动词 faciendum 的古体或李维式变体,与 fuit 一起构成被动迂回变位法(表示“本应完成的事”)。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-25 发布)・修订记录(1 处,最近 2026-09-21)
  • 2026-09-21 AI校阅 — 译文 1 处
urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:25.6.1-25.6.23