- 底本
- Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.5-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:25.14.1-25.14.14
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-10-27
罗马军队凭借士兵们坚韧不拔的斗志,尽管付出了巨大的伤亡,仍成功袭占了汉尼拔部将汉诺的营地。战败的汉诺仅率少数随从逃往布鲁提乌姆。
vincit tamen omnia pertinax virtus, et aliquot simul partibus ad vallum ac fossas perventum est, sed cum multis vulneribus ac militum pernicie.
然而,坚韧的勇气战胜了一切,他们在几个地方同时到达了土塄和战壕,但付出了许多伤亡和士兵的巨大牺牲。
itaque convocatis legatis tribunisque militum consul absistendum temerario incepto1 ait: tutius sibi videri reduci eo die exercitum Beneventum, dein postero castra castris hostium iungi, ne exire inde Campani neve Hanno regredi posset; id quo facilius obtineatur, collegam quoque et exercitum eius se acciturum totumque eo versuros bellum. haec consilia ducis, cum iam receptui caneret, clamor militum aspernantium tam segne imperium disiecit.
因此,执政官召集了副官和军事护民官们,说道应当放弃这项鲁莽的企图:在他看来,当天将军队撤回贝内文托,并在次日将营地与敌军营地连结起来更为安全,以免坎帕尼亚人从那里逃脱,或汉诺得以返回;为了更易于达成此目的,他表示自己还将召集同僚及其军队,并将全部战火转向该处。当执政官已经在鸣金收兵时,兵士们因鄙视这般消极的命令而发出的呐喊声,粉碎了将领的这些计划。
proxima ea parte hostibus erat cohors Paeligna, cuius praefectus Vibius Accaus arreptum vexillum trans vallum hostium traiecit.
在那个方向上,佩利尼人的步兵大队最靠近敌人,其指挥官维比乌斯·阿考斯夺过军旗,将其扔过了敌人的土塄。
exsecratus inde seque et cohortem, si eius vexilli hostes potiti essent, princeps ipse per fossam vallumque in castra inrupit.
随后,他诅咒自己和大队,如果敌人夺得了那面军旗,他自己便一马当先,穿过战壕和土塄冲入了敌营。
iamque intra vallum Paeligni pugnabant, cum altera parte Valerio Flacco tribuno militum tertiae legionis exprobrante Romanis ignaviam, qui sociis captorum castrorum concederent decus,2 T. Pedanius princeps primus centurio, cum signifero signum ademisset, “iam hoc signum et hic centurio” inquit “intra vallum hostium erit: sequantur qui capi signum ab hoste prohibituri sunt.”
当佩利尼人已经在土塄内部战斗时,在另一处,第三军团的军事护民官瓦莱里乌斯·弗拉库斯正在谴责罗马人的懦弱,因为他们竟然把攻占营地的荣耀让给同盟军。此时,第一战列的第一百人队长提图斯·佩达尼乌斯从旗手手中夺过军旗,说道:“现在这面军旗和这位百人队长将进入敌人的土塄:那些要阻止军旗被敌人夺去的人,跟上来!”
manipulares sui primum transcendentem fossam, dein legio tota secuta est. iam et consul, ad conspectum transgredientium vallum mutato consilio, ab resistendo revocandoque ad incitandos hortandosque versus milites, ostendere,3 in quanto discrimine ac periculo fortissima cohors sociorum et civium legio esset.
他的中队士兵首先跟随他渡过战壕,接着整个军团也跟了上去。此时,执政官看到人们越过土塄,也改变了主意,从阻止和召回兵士转向激励和鼓舞他们,向他们指出同盟军中最勇敢的大队和公民的军团正处于何等巨大的危机和危险之中。
itaque pro se quisque omnes per aequa atque iniqua loca, cum undique tela conicerentur, armaque et corpora hostes obicerent, pervadunt inrumpuntque. multi volnerati, etiam quos vires et sanguis desereret, ut intra vallum hostium caderent, nitebantur.4
因此,人人争先,在四面八方飞来投射兵器、敌人以武器和身体进行阻挡的情况下,通过地势平坦或险阻的所有地方,穿透并冲了进去。许多伤员,甚至是那些气力尽失、鲜血流尽的人,也极力挣扎着,只求能倒在敌人的土塄之内。
capta itaque momento temporis velut in plano sita nec permunita castra. caedes inde, non iam pugna erat omnibus intra vallum permixtis.
因此,营地在一瞬间就被攻占了,仿佛它坐落在平原上,且防守并不严密。此后便是一场屠杀,不再是战斗,所有人都混杂在土塄内部。
supra decem milia hostium occisa, supra septem milia capitum cum frumentatoribus Campanis omnique plaustrorum et iumentorum apparatu capta. et alia ingens praeda fuit, quam Hanno, populabundus passim cum isset, ex sociorum populi Romani agris traxerat.
一万多敌人被杀,七千多人被俘,其中包括搜集粮食的坎帕尼亚人,以及大车和驮兽的所有装备。此外还有其他数量巨大的战利品,那是汉诺四处劫掠时,从罗马人民同盟者的田野中强夺而来的。
inde deletis hostium castris Beneventum reditum, praedamque ibi ambo consules — nam et Ap. Claudius eo post paucos dies venit — vendiderunt diviseruntque.
随后,敌人的营地被摧毁,他们回到了贝内文托,两名执政官在那里——因为阿庇乌斯·克劳狄乌斯在几天后也到达了该地——出卖并分发了战利品。
et donati quorum opera castra hostium capta erant, ante alios Accaus Paelignus et T. Pedanius, princeps tertiae legionis.
那些因其努力而攻占敌营的人得到了赏赐,其中最先获得的是佩利尼人阿考斯和第三军团的第一百人队长提图斯·佩达尼乌斯。
Hanno ab Cominio Cerito quo nuntiata castrorum clades est, cum paucis frumentatoribus, quos forte secum habuerat, fugae magis quam itineris modo in Bruttios rediit.
汉诺从科米尼乌姆·塞里图姆(他在那里得到了营地毁灭的消息)出发,带着他碰巧随身携带的少数搜粮兵,以更像逃跑而非行军的方式,返回了布鲁提乌姆。
- 25.14.2absistendum temerario incepto
使用无人称的未来被动分词(动形词)absistendum (esse) 表示必要或义务。由于 absistere 支配夺格,因此 temerario incepto 是分离夺格。
- 25.14.7qui sociis captorum castrorum concederent decus
关系代词 qui 后接虚拟式未完成过去时 concederent。这是一个特征(或原因)关系从句,用于描述罗马人是“竟然将光荣让给同盟军”的人,作为瓦莱里乌斯·弗拉库斯谴责他们的依据。
- 25.14.8ostendere
在此上下文中,主语是单数的 consul。对于单数主语,ostendere 作为历史不定式发挥作用(而非第三人称复数完成时 ostenderunt),用以生动地叙述执政官紧急向士兵指明危险。
- 25.14.9ut intra vallum hostium caderent, nitebantur
由 ut 引导的带虚拟式 caderent 的从句,作为依附于 nitebantur(他们正努力)的宾语从句(或目的从句)。通过倒装(hyperbaton),将 ut 从句置于主动词 nitebantur 之前,强调了受伤士兵渴望倒在敌营内部的迫切愿望。
翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-25 发布)・修订记录(4 处,最近 2026-10-12)
- 2026-10-12 统一书写 — 译文 2 处
- 2026-09-21 AI校阅 — 注 1 处
- 2026-09-21 AI校阅 — 译文 1 处
