← 李维

自建城以来史

§23.33.1-23.33.12

腓力五世与汉尼拔缔结秘密盟约

马其顿国王菲利普得知迦太基胜利后决定与其结盟,通过欺骗罗马法官向汉尼拔派去使节,并缔结了瓜分意大利和希腊的秘密盟约。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§23.33.1

​in hanc dimicationem duorum opulentissimorum in terris populorum omnes reges gentesque animos intenderant, ​inter quos Philippus, Macedonum rex, eo magis, quod1 propior Italiae ac mari tantum Ionio discretus erat.

对于地上最富强的两个民族之间的这场争斗,所有的国王和各族人民都倾注了注意力,其中马其顿国王菲利普更是如此,因为他离意大利更近,仅仅被伊奥尼亚海所隔开。

§23.33.3

​is ubi primum fama accepit Hannibalem Alpis transgressum, ut bello inter Romanum Poenumque orto laetatus erat, ita,2 utrius populi mallet victoriam esse,3 incertis adhuc viribus fluctuatus animo fuerat.

当他一听到汉尼拔跨越阿尔卑斯山的传闻,一方面他为罗马人与迦太基人之间爆发战争而感到高兴,另一方面,由于双方的实力尚不确定,对于他更希望哪一个民族获得胜利,他的内心一直犹豫不决。

§23.33.4

​postquam tertia iam pugna victoria cum Poenis erat, ad fortunam inclinavit legatosque ad Hannibalem misit; qui vitantes portus Brundisinum Tarentinumque, quia custodiis navium Romanarum tenebantur, ad Laciniae Iunonis templum in terram egressi sunt.

当第三次战役的胜利已归于迦太基人之后,他向命运妥协,向汉尼拔派遣了使节;他们避开了布伦迪西乌姆和塔伦图姆的港口,因为这些地方有罗马船只把守,而在拉基尼亚的朱诺神殿附近登岸。

§23.33.5

​inde per Apuliam petentes Capuam media in praesidia Romana inlati sunt deductique ad Valerium Laevinum praetorem circa Luceriam castra habentem.

他们从那里穿过阿普里亚前往卡普阿,却误入了罗马守备队之中,并被带到了在卢凯里亚附近驻扎的法务官瓦莱里乌斯·莱维努斯面前。

§23.33.6

​ibi intrepide Xenophanes legationis princeps a Philippo rege se missum ait ad amicitiam societatemque iungendam cum populo Romano; ​mandata habere ad consules ac senatum populumque Romanum. praetor inter defectiones veterum sociorum nova societate tam clari regis laetus admodum hostes pro hospitibus comiter accepit; ​dat, qui prosequantur; itinera cum cura demonstrat et quae loca quosque saltus aut Romanus aut hostes teneant.

在那里,使团的首领克塞诺法内斯毫不畏惧地表示,他是受菲利普国王派遣,来与罗马人民建立友好与同盟关系的;并说他携带有给执政官、元老院和罗马人民的指令。法务官在昔日盟友纷纷叛变之际,对与如此显赫的国王建立新同盟感到非常高兴,便把这些敌人当作宾客友好地接待了;他派人随同护送;仔细地指明路线,并说明罗马人或敌人占领了哪些地方、哪些山隘。

§23.33.9

​Xenophanes per praesidia Romana in Campaniam, inde, qua proximum fuit, in castra Hannibalis pervenit foedusque cum eo atque amicitiam iungit legibus his, ​ut Philippus rex quam maxima classe — ducentas autem naves videbatur effecturus — in Italiam traiceret et vastaret maritimam oram, bellum pro parte sua terra marique gereret; ​ubi debellatum esset, Italia omnis cum ipsa urbe Roma Carthaginiensium atque Hannibalis esset, praedaque omnis Hannibali cederet; ​perdomita Italia navigarent in Graeciam bellumque cum quibus regi placeret4 gererent; quae civitates continentis quaeque insulae ad Macedoniam vergunt, eae Philippi regnique eius essent.

克塞诺法内斯穿过罗马的守备队进入坎帕尼亚,接着从最近的路抵达汉尼拔的军营,并按照以下条款与他缔结了盟约和友谊:即菲利普国王应率领尽可能大的舰队——他似乎打算准备两百艘船——渡海进入意大利,蹂躏海岸线,并尽自己的力量在陆地和海上进行战争;战争结束之时,包括罗马城本身在内的整个意大利都归迦太基人和汉尼拔所有,而所有的战利品都归汉尼拔;彻底征服意大利之后,他们应航向希腊,并与国王所意欲的任何人进行战争;大陆上所有朝向马其顿的城邦以及所有的岛屿,这些都归菲利普及其王国所有。

语法注4 条
  1. 23.33.2eo magis, quod

    表示程度差异的夺格指示代词 eo 与原因连词 quod 的结合,表示“正因如此,才更加……”的因果强调句式。

  2. 23.33.3ut... ita...

    通常表示“正如……那样……”,但此处起让步或对比作用(“一方面对……感到高兴,但另一方面在……之间动摇”)。

  3. 23.33.3utrius populi mallet victoriam esse

    由动词 mallet(malo 的虚拟式未完成过去时)引导的间接疑问从句。victoriam 是带有 esse 的不定式结构的主语。utrius populi 是所有(或领属)属格,表示他更希望胜利属于“哪一个民族”。

  4. 23.33.12cum quibus regi placeret

    关系代词 quibus 的先行词被省略,实质上相当于 cum iis, quibus...(“与那些……的人一起”)。placeret 因处于规定秘密条约内容的间接引语从属句中,故使用虚拟式未完成过去时。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-25 发布)・修订记录(2 处,最近 2026-10-12)
  • 2026-10-12 统一书写 — 译文 2 处
urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:23.33.1-23.33.12