← 李维

自建城以来史

§23.12.1-23.12.17

展示金指轮与汉诺对增援的反驳

马戈在迦太基元老院报告了汉尼拔的大捷,展示了金指轮并请求增援。巴卡派的希米尔科嘲讽反对战争的汉诺,但汉诺通过尖锐的提问进行反驳,对胜利背后的虚妄提出警告。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§23.12.1

​ad fidem deinde tam laetarum rerum effundi in vestibulo curiae iussit anulos aureos, qui tantus acervus fuit, ut metientibus1 supra tris modios explesse sint quidam auctores;

随后,为了证实如此令人高兴的消息的真实性,他下令将金指轮倾倒在元老院议事厅的门厅里;这堆金指轮是如此之大,以至于某些作者记载,对于测量它们的人来说,它们填满了三多斗(modii)以上。

§23.12.2

​fama tenuit, quae propior vero est, haud plus fuisse modio, adiecit deinde verbis, quo maioris cladis indicium esset,2 neminem nisi equites, atque eorum ipsorum primores, id gerere insigne.

而更接近事实的普遍传闻则认为,不超过一多斗;接着他在言语中补充道,为了证明这场灾难有多么巨大,除了骑士,而且是他们之中的首领,没有人佩戴这种徽章。

§23.12.3

​summa fuit orationis, quo propius spem belli perficiendi sit, eo magis omni ope iuvandum Hannibalem esse; procul enim ab domo militiam esse, in media hostium terra; ​magnam vim frumenti, pecuniae absumi, et tot acies ut hostium exercitus delesse ita victoris etiam copias parte aliqua minuisse:

他演讲的要旨是,越接近完成战争的希望,就越应该用尽一切力量去援助汉尼拔;因为军事行动远离家乡,是在敌人的土地腹地;大量的粮食和资金被消耗,正如这么多场战役消灭了敌人的军队一样,它们也在某种程度上减少了胜利者的兵力。

§23.12.5

​mittendum igitur supplementum esse, mittendam in stipendium pecuniam frumentumque tam bene meritis de nomine Punico militibus.

因此,应当派遣增援部队,应当为那些对迦太基之名建立如此殊勋的士兵们送去军饷和粮食。

§23.12.6

​secundum haec dicta Magonis laetis omnibus Himilco, vir factionis Barcinae, locum Hannonis increpandi esse ratus, “quid est, Hanno?” inquit “etiam nunc paenitet belli suscepti adversus Romanos? iube dedi Hannibalem; ​veta in tam prosperis rebus grates deis immortalibus agi; audiamus Romanum senatorem in Carthaginiensium curia.”

在马戈说了这些话之后,在众人皆大欢喜之时,巴卡派的男子希米尔科认为这是责备汉诺的好机会,便说:“怎么了,汉诺?你现在还在为对罗马人发动战争而后悔吗?下令把汉尼拔交出去吧;禁止在如此繁荣的形势下向不朽的神明致谢吧;让我们在迦太基人的议事厅里听听一位罗马元老院议员的话吧。”

§23.12.8

​tum Hanno: “tacuissem3 hodie, patres conscripti, ne quid in communi omnium gaudio, minus laetum quod esset vobis, loquerer; ​nunc interroganti senatori, paeniteatne4 adhuc suscepti adversus Romanos belli, si reticeam, aut superbus aut obnoxius videar, quorum alterum est hominis alienae libertatis obliti, alterum suae.

汉诺随后说:“元老院议员诸父,我今天本该保持沉默,以免在大家的共同欢乐中说出让你们感到不那么愉快的话;但现在,面对询问我是否仍然后悔对罗马人发动战争的议员,如果我保持沉默,我就会显得要么傲慢要么屈从,前者是忘记他人自由的人的特征,后者是忘记自己自由的人的特征。

§23.12.10

​respondeo” inquit “Himilconi, non desisse paenitere me belli neque desiturum ante invictum vestrum imperatorem incusare, quam finitum aliqua tolerabili condicione bellum videro; nec mihi pacis antiquae desiderium ulla alia res quam pax nova finiet.

我回答希米尔科,”他说,“我没有停止过后悔这场战争,并且在看到战争以某种可以接受的条件结束之前,我不会停止指责你们‘无敌的’统帅;除了新的和平之外,没有任何其他事物能终止我对旧日和平的渴望。

§23.12.11

​itaque ista quae modo Mago iactavit, Himilconi ceterisque Hannibalis satellitibus iam laeta sint: mihi possunt laeta esse, quia res bello bene gestae, si volumus fortuna uti, pacem nobis aequiorem dabunt; ​nam si praetermittimus hoc tempus, quo magis dare quam accipere possumus videri pacem, vereor, ne haec quoque laetitia luxuriet nobis ac vana evadat.

因此,马戈刚才夸耀的那些事情,对希米尔科和汉尼拔的其他追随者来说,现在也许是快乐的;对我来说,它们也可能是快乐的,因为如果我们要利用运势,战争中的胜利将赐予我们一个更公平的和平;因为如果我们错过了这个时间——在此时我们看起来更能赋予和平而不是接受和平,我担心连这份快乐也会使我们骄纵,最终变得虚无。

§23.12.13

​quae tamen nunc quoque qualis est? occidi exercitus hostium mittite milites mihi. quid aliud rogares, si esses victus?

然而,即使是现在,它的性质又是如何呢?‘我消灭了敌人的军队,给我派兵。’如果你战败了,你还会要求别的什么吗?

§23.12.14

​hostium cepi bina castra, praedae videlicet plena et commeatuum, — frumentum et pecuniam date.

‘我夺取了敌人的两座营地,’——不用说,里面装满了战利品和补给——‘给我粮食和钱。’

§23.12.15

​quid aliud, si spoliatus, si exutus castris esses, peteres? et ne omnia ipse mirer, — mihi quoque enim, quoniam respondi Himilconi, interrogare ius fasque est — velim5 seu Himilco seu Mago respondeat, cum ad internecionem Romani imperii pugnatum ad Cannas sit constetque in defectione totam Italiam esse, primum, ​ecquis Latini nominis populus defecerit ad nos, deinde, ecquis homo ex quinque et triginta tribubus ad Hannibalem transfugerit?”

如果你被掠夺、被剥夺了营地,你还会请求别的什么吗?为了不让我一个人感到奇怪——因为既然我回答了希米尔科,我也有权力和道义进行提问——我希望希米尔科或马戈能够回答:既然在坎尼是为了彻底消灭罗马帝国而战,而且大家公认整个意大利都在反叛,那么第一,拉丁同盟的诸民中,可有任何一个向我们倒戈?第二,三十五个特里布斯中,可有任何一个人投奔汉尼拔?”

§23.12.17

​cum utrumque Mago negasset, “Hostium quidem ergo” inquit “adhuc nimis multum superest. sed multitudo ea quid animorum quidve spei habeat, scire velim.”

当马戈对这两者都予以否定时,他说:“那么,敌人确实还剩得太多了。但我很想知道,那群乌合之众还抱有什么样的斗志或希望。”

语法注5 条
  1. 23.12.1metientibus

    判断或观点的与格(dativus iudicantis),意为“对于测量的人来说”或“(如果)去测量的话”。

  2. 23.12.2quo maioris cladis indicium esset

    由带有比较级(maioris)的目的从句引导词 quo(相当于 ut eo)引导,后接虚拟语气 esset,意为“为了证明这场灾难有多么巨大”。

  3. 23.12.8tacuissem

    虚拟语气过去完成时,表示过去与事实相反的设想(“我本该保持沉默”),此处省略了条件从句(如“如果未被询问”)。

  4. 23.12.9paeniteatne

    含有无人称动词 paenitet(其以后悔者为宾格,后悔对象为属格)的间接疑问句。此处省略了表示后悔者的宾格代词 me,而后悔的对象 suscepti... belli 采用属格。

  5. 23.12.15velim

    虚拟语气现在时,表示委婉的意愿或希望(“我很想”),后接无连接词的补足从句,从句动词为虚拟语气现在时 respondeat。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-25 发布)urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:23.12.1-23.12.17