- 底本
- Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.5-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:22.45.1-22.45.8
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-10-23
尽管保卢斯在其执掌指挥权之日进行了克制,但次日轮到瓦罗指挥时,他擅自率军渡过奥菲杜斯河,并为坎尼战役部署了双翼与中央的阵线。
dum altercationibus magis quam consiliis tempus teritur, Hannibal ex acie, quam ad multum diei tenuerat instructam, cum in castra ceteras reciperet copias, Numidas ad invadendos ex minoribus castris Romanorum aquatores trans flumen mittit.
当时间被浪费在争吵而非策划上时,汉尼拔在将他整天大部分时间里保持整齐队列的其余部队撤回营地时,派遣努米底亚人渡过河去,袭击从较小营地出来的罗马汲水兵。
quam inconditam turbam cum vixdum in ripam egressi1 clamore ac tumultu fugassent, in stationem quoque pro vallo locatam atque in ipsas prope portas evecti sunt.
当努米底亚人刚登上河岸,便以叫喊和混乱击溃了这群无秩序的人群,并冲向了设在堡垒前的哨所,甚至几乎冲到了城门跟前。
id vero adeo indignum visum ab tumultuario auxilio iam etiam castra Romana terreri,2 ut ea modo una causa, ne extemplo transirent flumen derigerentque aciem, tenuerit Romanos, quod summa imperii eo die penes Paulum fuit.
然而,现在连罗马营地都被一支杂牌辅助部队所恐吓,这实在令人感到极其屈辱,以至于仅凭一个原因——那天的最高指挥权在保卢斯手中——便阻止了罗马人立即渡河并排开阵线。
itaque postero die Varro, cui sors eius diei imperii erat, nihil consulto collega3 signum proposuit instructasque copias flumen traduxit, sequente Paulo, quia magis non probare quam non adiuvare consilium poterat.
因此在第二天,轮到拥有当天指挥权的瓦罗,完全没有咨询他的同事,便亮出了信号,并带领排好队列的军队渡过了河,保卢斯紧随其后,因为他与其说不赞成这个计划,不如说无法不提供协助。
transgressi flumen eas quoque, quas in castris minoribus habuerant, copias suis adiungunt atque ita instruunt aciem: in dextro cornu — id erat flumini propius — Romanos equites locant, deinde pedites; laevum cornu extremi equites sociorum, intra pedites, ad medium iuncti legionibus Romanis, tenuerunt; iaculatores cum ceteris levium armorum auxiliis prima acies facta.
渡过河后,他们将原先留在较小营地里的部队也合并到自己的队伍中,并如此排开战线:在右翼——也就是更靠近河流的一侧——他们部署了罗马骑兵,随后是步兵;同盟军最外侧的骑兵占据了左翼,内侧则是同盟军的步兵,它们在靠近中央的地方与罗马军团相接;投枪兵与其他轻装辅助部队一起,组成了前锋阵线。
consules cornua tenuere, Terentius laevum, Aemilius dextrum; Gemino Servilio media pugna tuenda data.
执政官们占据了双翼,特伦提乌斯执掌左翼,埃米利乌斯执掌右翼;杰米努斯·塞尔维里乌斯被授权负责防守中央战线。
- 22.45.3vixdum in ripam egressi
分词 egressi 是阳性复数主格,修饰从句的主语,即努米底亚人(Numidae)。它表明努米底亚人一登上河对岸(罗马营地一侧)就击溃了汲水兵。
- 22.45.4ab tumultuario auxilio iam etiam castra Romana terreri
“对格+不定式”从句。用于补充说明名词形容词短语 id... indignum 的内容,起到主语或解释性的作用,表达“罗马营地也被辅助部队恐吓这一事实”。
- 22.45.5nihil consulto collega
夺格绝对结构。代词对格 nihil 起副词作用,用以加强否定语气,表示“完全没有咨询他的同事”。
翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-25 发布)・修订记录(1 处,最近 2026-09-21)
- 2026-09-21 AI校阅 — 原文 1 处
