← 李维

自建城以来史

§10.28.1-10.28.18

森提努姆之战与德基乌斯的自我奉献

法比乌斯在右翼采取持久战术,而德基乌斯指挥的左翼因高卢人新颖的战车战术而溃败;德基乌斯效法其父先例进行“自我奉献”仪轨,随后冲入敌阵战死。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§10.28.1

​ceterum quamquam communis adhuc Mars belli erat necdum discrimen fortuna fecerat, qua datura vires esset,1 haudquaquam similis pugna in dextro laevoque cornu erat.

然而,尽管战局迄今依然势均力敌,命运尚未决定将向哪一方赋予力量,但右翼与左翼的战斗却绝非相似。

§10.28.2

​Romani apud Fabium arcebant magis quam inferebant pugnam extrahebaturque in quam maxime serum diei certamen, ​quia ita persuasum erat duci,2 et Samnites et Gallos primo impetu feroces esse, quos sustineri satis sit; longiore certamine sensim residere Samnitium animos, ​Gallorum quidem etiam corpora intolerantissima laboris atque aestus fluere primaque eorum proelia plus quam virorum, postrema minus quam feminarum esse.

在法比乌斯那一侧的罗马人更多是在防守而非进攻,战斗被尽可能拖延到一天的最晚时刻,因为这位将领确信,萨姆尼乌姆人和高卢人在第一次冲击时都非常凶猛,对付他们只需抵挡住即可;随着战斗的延长,萨姆尼乌姆人的斗志会逐渐消退,而高卢人的身体对劳作和炎热最无耐受力,会逐渐瘫软,他们的第一场交锋强于男人,最后的交锋则弱于女人。

§10.28.5

​in id tempus igitur, quo vinci solebat hostis, quam integerrimas vires militi servabat.

因此,为了迎接那通常战胜敌人的时刻,他让士兵尽可能地保持最充沛的体力。

§10.28.6

​ferocior Decius et aetate et vigore animi quantumcumque virium habuit certamine primo effudit. et quia lentior videbatur pedestris pugna, ​equitatum in pugnam concitat et ipse fortissimae iuvenum turmae inmixtus orat proceres iuventutis, in hostem ut secum impetum faciant: duplicem illorum gloriam fore, si ab laevo cornu et ab equite victoria incipiat.

德基乌斯在年龄和精神活力上都更为勇猛,他在第一次交锋中便倾注了自己所拥有的全部力量。而且因为步兵战显得过于迟缓,他将骑兵投入战斗,并亲自混在最勇敢的青年骑兵队中,恳求青年中的精英与自己一同冲向敌人,并说如果胜利能从左翼和骑兵开始,他们的荣耀将是双倍的。

§10.28.8

​bis avertere Gallicum equitatum; iterum longius evectos et iam inter media peditum agmina proelium cientes3 novum pugnae conterruit genus:

他们两次击退了高卢骑兵;第二次,当他们冲得更远,已在步兵队列中展开激战时,一种新型的战斗方式使他们惊恐万分:

§10.28.9

​essedis carrisque superstans armatus hostis ingenti sonitu equorum rotarumque advenit et insolitos eius tumultus Romanorum conterruit equos.

站在双轮战车和四轮车上的武装敌人,伴随着战马和车轮的巨大轰鸣声逼近,这不寻常的喧嚣吓坏了罗马人的马匹。

§10.28.10

​ita victorem equitatum velut lymphaticus pavor dissipat; ​sternit inde ruentes equos virosque inprovida fuga, turbata hinc etiam signa legionum multique impetu equorum ac vehiculorum raptorum per agmen obtriti antesignani; et insecuta, simul territos hostes vidit, Gallica acies nullum spatium respirandi recipiendique se dedit.

于是,一种狂乱的恐慌驱散了胜利的骑兵;随后,盲目的逃跑踩踏了奔逃的马匹和人,由此甚至使军团的军旗也陷入混乱,许多前卫士兵被穿过队列暴走的人马和车辆的冲击所踩碎;而高卢的战线紧随其后,一见敌人惊恐,便不给他们留下任何喘息和恢复的机会。

§10.28.12

​vociferari Decius, quo fugerent quamve in fuga spem haberent; obsistere cedentibus ac revocare4 fusos; deinde, ut nulla vi perculsos sustinere poterat, patrem P. Decium nomine compellans “quid ultra moror” inquit “familiare fatum? datum hoc nostro generi est, ut luendis periculis publicis piacula simus; iam ego mecum hostium legiones mactandas Telluri ac dis Manibus dabo.”

德基乌斯大声疾呼,问他们要逃往何处,或在逃跑中怀有什么希望;他阻拦退却者,召回溃散者;随后,由于他无论用什么力量也无法支撑那些惊惶溃散的人,他直呼父亲普布利乌斯·德基乌斯的名字,说道:“我为何还要继续耽搁我们家族的宿命?我们这一族注定要成为赎免国家危难的牺牲祭品;现在我将把敌人的军团连同我自己,一并献祭给大地女神泰露丝和亡灵神明。”

§10.28.14

​haec locutus M. Livium pontificem, quem descendens in aciem digredi vetuerat ab se, praeire iussit verba, quibus se legionesque hostium pro exercitu populi Romani Quiritium devoveret.5

说完这话,他命令祭司长马尔库斯·利维乌斯(他在进入战场时曾禁止其离开自己)领诵誓词,好让他以此代替罗马人民、奎里特斯市民的军队,将自己和敌人的军团奉献。

§10.28.15

​devotus inde eadem precatione eodemque habitu, quo pater P. Decius ad Veserim bello Latino se iusserat devoveri, ​cum secundum sollemnes precationes adiecisset, prae se agere sese formidinem ac fugam caedemque ac cruorem, caelestium inferorum iras; ​contacturum funebribus diris signa, tela, arma hostium locumque eundem suae pestis ac Gallorum ac Samnitium fore —

随后,他以同样的祈祷和同样的装束奉献了自己,就像他的父亲普布利乌斯·德基乌斯在拉丁战争中在韦塞里斯河畔曾命令奉献自己那样,当他在庄严的祈祷之后又加上:他正把恐惧、逃跑、屠杀与鲜血,以及天神和阴间神明的愤怒驱赶在自己身前;他将用毁灭性的诅咒去玷污敌人的军旗、投射武器和武装,而他自己毁灭的地方也将是高卢人和萨姆尼乌姆人毁灭的地方——

§10.28.18

, haec exsecratus in se hostesque, qua confertissimam cernebat Gallorum aciem, concitat equum inferensque se ipse infestis telis est interfectus.

对自己和敌人发出这些诅咒后,他朝着他所看见的高卢人战线最密集的地方策马疾驰,冲向敌人的致命武器,随即被杀。

语法注5 条
  1. 10.28.1qua datura vires esset

    这是一个间接疑问从句,省略的主语为 fortuna。datura esset 是主动将来分词与虚拟式未完成过去时组成的周流共轭形式,表示从过去立场所看出的将来,意为“命运将向哪一方赋予力量”。

  2. 10.28.3persuasum erat duci

    不及物动词 persuadeo 的无人称被动结构,该动词带与格宾语。与格 duci 指被说服的将领(法比乌斯),随后的“对格+不定式”结构作为该被动动词的主语。

  3. 10.28.8evectos et iam inter media peditum agmina proelium cientes

    对格分词 evectos 和 cientes 修饰省略的对格宾语(罗马骑兵 Romanos equites),而非前文的 Gallicum equitatum(高卢骑兵)。这描述了罗马骑兵自身冲得太深、已经在步兵阵中展开激战的状态。

  4. 10.28.12vociferari Decius ... obsistere ... revocare

    这些是历史不定式(historical infinitive),与主格主语 Decius 连用,发挥着直陈式未完成过去时的作用,用以生动地描绘一系列紧张连续的动作。

  5. 10.28.14quibus se legionesque hostium pro exercitu populi Romani Quiritium devoveret

    由关系代词 quibus(工具夺格)引导的关系从句中的未完成过去时虚拟式,表示目的或该仪式性誓言的预期内容(“用来奉献……的言词”)。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-25 发布)・修订记录(1 处,最近 2026-09-21)
  • 2026-09-21 AI校阅 — 译文 1 处
urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:10.28.1-10.28.18