- 底本
- Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.5-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:1.55.1-1.55.9
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-04
在控制加比后,塔克文致力于城市建设,决定在塔佩亚山上建造朱庇特神殿。在清理场地和开挖地基的过程中,出现了多个预示着帝国永恒与伟大的神兆与异象。
Gabiis receptis Tarquinius pacem cum Aequorum gente fecit, foedus cum Tuscis renovavit. inde ad negotia urbana animum convertit; quorum erat primum, ut Iovis templum in monte Tarpeio monumentum regni sui nominisque relinqueret: Tarquinios reges ambos, patrem vovisse, filium perfecisse.1
夺回加比后,塔克文与埃奎人讲和,并更新了与伊特鲁里亚人的条约。此后,他将精力转向城市事务,其中首要的一项是在塔佩亚山上留下一座朱庇特神殿,作为其王权和名字的纪念碑:即在两位塔克文国王中,父亲许下了誓愿,儿子完成了它。
et ut libera a ceteris religionibus area esset tota Iovis templique eius, quod inaedificaretur, exaugurare fana sacellaque statuit, quae aliquot ibi, a Tatio rege primum in ipso discrimine adversus Romulum pugnae vota, consecrata inaugurataque postea fuerant.2
为了使将要建造在那里的朱庇特及其神殿的整个区域免受其他宗教事务的束缚,他决定废除一些神祠和小殿,这些神祠中有几座最早是由塔提乌斯国王在对抗罗穆卢斯的战斗最危急的关头许下誓愿,随后在那里被奉献并举行过奠基仪式的。
inter principia condendi huius operis movisse numen ad indicandam tanti imperii molem traditur deos;3 nam cum omnium sacellorum exaugurationes admitterent aves, in Termini fano non addixere;
在这项工程奠基之初,据说神明为了昭示如此庞大帝国的伟大而显现了神威;因为,尽管鸟卜允许废除所有其他的小殿,但在泰尔米努斯的神祠中,它们却没有给予许可。
idque omen auguriumque ita acceptum est, non motam Termini sedem unumque eum deorum non evocatum sacratis sibi finibus firma stabiliaque cuncta portendere.
这一征兆和鸟卜被如此解读:泰尔米努斯的位置未被移动,且他是众神中唯一没有从奉献给他的边界中被召离的一位,这预示着一切都将坚固和稳定。
hoc perpetuitatis auspicio accepto secutum aliud magnitudinem imperii portendens prodigium est: caput humanum integra facie aperientibus fundamenta templi dicitur apparuisse.
在接受了这一代表永恒性的鸟卜之后,紧接着出现了另一个预示帝国伟大的异兆:据说,在人们挖掘神殿地基时,出现了一个面容完好的人类头颅。
quae visa species haud per ambages arcem eam imperii caputque rerum fore portendebat, idque ita cecinere vates, quique in urbe erant quosque ad eam rem consultandam ex Etruria acciverant. augebatur ad inpensas regis animus.
这一显现的景象毫无疑问地预示着,这座城堡将成为帝国的中心和万物的首府;城中的预言者以及他们从伊特鲁里亚召来咨询此事的人,都作出了这样的预言。国王在支出方面的决心也因此更加高涨。
itaque Pomptinae manubiae, quae perducendo ad culmen operi destinatae erant, vix in fundamenta suppeditavere. eo magis Fabio, praeterquam quod antiquior est, crediderim quadraginta ea sola talenta fuisse, quam Pisoni, qui quadraginta milia pondo argenti seposita in eam rem scribit, summam pecuniae neque ex unius tum urbis praeda sperandam et nullorum ne huius quidem magnificentiae operum fundamenta non exsuperaturam.4
因此,原定用于将工程引向竣工的波美提亚战利品,甚至几乎不足以用于奠定地基。正因如此,我更倾向于相信法比乌斯,除去他更为古老这一事实之外,我也相信那笔战利品仅仅只有四十塔兰同,而非相信皮索,他写道有四万磅银子被留作此用——这一巨额资金既不是当时仅凭一个城市的战利品所能企望的,也绝不会不超过任何工程的地基费用,哪怕是像眼前这般宏伟的工程。
- 1.55.1Tarquinios reges ambos, patrem vovisse, filium perfecisse
这是一个对格与不定式结构(以 patrem、filium 为对格主语,vovisse、perfecisse 为不定式),作为前面名词 monumentum 的同格说明,解释了两位国王各自做出的贡献。
- 1.55.2quae aliquot ibi... consecrata inaugurataque postea fuerant
关系代词 quae 的先行词是 fana sacellaque。vota 既可以作为修饰 quae 的分词(“曾被许愿的”),也可以与后面省略的 fuerant 连用,构成过去完成时被动语态的一部分。
- 1.55.3movisse numen ad indicandam tanti imperii molem traditur deos
被动动词 traditur 在此处作为非人称动词使用(“据传载”),其主语是一个对格与不定式从句 deos movisse numen(神明显现了神威)。这与古典拉丁语中常见的人称结构(如 dii traduntur movisse)有所不同。
- 1.55.9nullorum ne huius quidem magnificentiae operum fundamenta non exsuperaturam
这是一个双重否定结构,nullorum ... non 表达了肯定的“任何/所有”含义(字面意思为“没有任何工程的地基是它不超越的”)。因此,该句意为这笔资金将超过任何工程的地基费用,哪怕是像眼前这样宏伟的工程。
翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-25 发布)・修订记录(1 处,最近 2026-09-21)
- 2026-09-21 AI校阅 — 译文 1 处
