- 底本
- Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.5-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:1.25.1-1.25.14
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-06
为了决定罗马与阿尔巴的命运,三胞胎霍拉提乌斯兄弟与库里亚提乌斯兄弟展开决斗;在一场惨烈的搏斗后,唯一幸存的罗马人霍拉提乌斯赢得了胜利。
— Foedere icto trigemini, sicut convenerat, arma capiunt. cum sui utrosque adhortarentur, deos patrios, patriam ac parentes, quicquid civium domi, quicquid in exercitu sit, illorum tunc arma, illorum intueri1 manus, feroces et suopte ingenio et pleni adhortantium vocibus in medium inter duas acies procedunt.
—— 条约缔结后,正如约定好的那样,三胞胎兄弟们拿起武器。当他们各自的同胞向双方进行激励,告诫他们祖先的神明、祖国与父母、留在家中的所有公民以及军中的所有公民此刻都在注视着他们的武器、注视着他们的双手时,他们因自身的天性而勇猛,又充满了激励者的呼喊声,走向两军对垒的中间地带。
consederant utrimque pro castris duo exercitus periculi magis praesentis quam curae expertes;2 quippe imperium agebatur in tam paucorum virtute atque fortuna positum. itaque ergo erecti suspensique in minime gratum spectaculum animos intendunt.
两支军队在各自的军营前坐下,他们虽然免受眼前的危险,却无法摆脱焦虑;因为争夺的是统治权,而这完全取决于如此少数人的勇气和命运。因此,他们极其紧张且悬着一颗心,将注意力集中在这一绝不令人愉快的奇观上。
datur signum infestisque armis velut acies terni iuvenes magnorum exercituum animos gerentes concurrunt. nec his nec illis periculum suum, publicum imperium servitiumque obversatur animo futuraque ea deinde patriae fortuna, quam ipsi fecissent.
信号发出,三名青年手持长枪,怀着大军的志气,犹如两股战线一般相互冲杀。无论在这一方还是那一方的心中,浮现的都不是自身的安危,而是国家的统治或奴役,以及此后由他们自己亲手缔造的祖国的命运。
ut primo statim concursu concrepuere arma micantesque fulsere gladii, horror ingens spectantis perstringit; et neutro inclinata spe torpebat vox spiritusque.
就在刚开始交锋、武器撞击声响起、闪亮的剑光闪烁之时,极大的恐惧袭向了旁观者;在希望尚未偏向任何一方的情况下,人们的声音和呼吸都凝固了。
consertis deinde manibus cum iam non motus tantum corporum agitatioque anceps telorum armorumque sed vulnera quoque et sanguis spectaculo essent, duo Romani, super alium alius, vulneratis tribus Albanis expirantes corruerunt.
随后白兵相接,当不仅身体的运动、武器和盾牌的交错晃动,连伤口和鲜血都已呈现在眼前时,两名罗马人一个压在另一个身上,在刺伤了三名阿尔巴人之后,奄奄一息地倒下了。
ad quorum casum cum conclamasset gaudio Albanus exercitus, Romanas legiones iam spes tota, nondum tamen cura deseruerat, exanimes vice unius,3 quem tres Curiatii circumsteterant.
当阿尔巴军队目睹他们倒下而因狂喜齐声欢呼时,罗马军团此时已失去了全部的希望,然而焦虑却尚未离去,他们正为那唯一被三名库里亚提乌斯兄弟包围的人的境遇而屏息。
forte is integer fuit, ut universis solus nequaquam par, sic adversus singulos ferox. ergo, ut segregaret pugnam eorum, capessit fugam, ita ratus secuturos, ut quemque vulnere adfectum corpus sineret.
碰巧他是完好无损的,虽然他独自一人绝非他们全体的对手,但对付单个的人却极为勇猛。因此,为了分化他们的战斗,他开始逃跑,他认为对方会根据各自伤势所允许的程度而进行追赶。
iam aliquantum spatii ex eo loco, ubi pugnatum est, aufugerat, cum respiciens videt magnis intervallis sequentes; unum haud procul ab sese abesse.
当他已经从刚才交战的地方逃出相当一段距离时,回首一望,看见他们正以很大的间隔在后面追赶;其中一人离他并不遥远。
in eum magno impetu rediit, et dum Albanus exercitus inclamat Curiatios, uti opem ferant fratri, iam Horatius caeso hoste victor secundam pugnam petebat. tunc clamore, qualis ex insperato faventium solet, Romani adiuvant militem suum; et ille defungi proelio festinat.
他以极大的冲劲向那人反扑过去,正当阿尔巴军队向库里亚提乌斯兄弟大喊、要他们去救援兄弟时,霍拉提乌斯已经杀死了敌人,作为胜利者去寻求第二场战斗。这时,罗马人以一种支持者在预料之外的转折中常有的欢呼声,来声援他们的士兵;而他则急于结束战斗。
prius itaque, quam alter, qui nec procul aberat, consequi posset, et alterum Curiatium conficit; iamque aequato Marte singuli supererant, sed nec spe nec viribus pares. alterum intactum ferro corpus et geminata victoria ferocem in certamen tertium dabat;4 alter fessum vulnere, fessum cursu trahens corpus victusque fratrum ante se strage victori obicitur hosti.
因此,在离得不远的另一人能够赶到之前,他又解决掉了第二个库里亚提乌斯;此时战局拉平,双方各剩一人,但在希望和力量上都无法同日而语。一方身体未受刀剑之伤,并因双重胜利而意气风发地投入第三次对决;另一方则拖着因受伤而疲惫、因奔跑而疲惫的身体,并且因眼前兄弟们的惨死而心灰意冷,将自己暴露给胜利的敌人。
nec illud proelium fuit. Romanus exsultans “duos” inquit “fratrum Manibus dedi; tertium causae belli huiusce, ut Romanus Albano imperet, dabo.” male sustinenti arma gladium superne iugulo defigit; iacentem spoliat.
那根本不是一场战斗。罗马人欣喜若狂地喊道:“我已经把其中两个献祭给了我兄弟们的亡灵;这第三个,我要献给这场战争的起因,好让罗马人统治阿尔巴人。”面对几乎无法支撑武器的对手,他从上方将剑刺入其喉咙;剥去了倒下者的甲胄。
Romani ovantes ac gratulantes Horatium accipiunt eo maiore cum gaudio, quo prope metum res fuerat. ad sepulturam inde suorum nequaquam paribus animis vertuntur, quippe imperio alteri aucti, alteri dicionis alienae facti.
罗马人欢呼雀跃并向霍拉提乌斯表示祝贺,他们接纳了他,其喜悦之情越发巨大,因为此前的情势曾是如此接近恐惧。随后,他们转去埋葬各自的死者,但心情却绝不相同,因为一方增加了统治权,另一方则沦为了他人的属臣。
sepulcra extant, quo quisque loco cecidit, duo Romana uno loco propius Albam, tria Albana Romam versus, sed distantia locis, ut et pugnatum est.
坟墓依然存在于每个人倒下的地方,两座罗马人的墓在靠近阿尔巴的一处,三座阿尔巴人的墓朝着罗马方向,但相互间隔,正如当时战斗的情形一样。
- 1.25.1deos patrios... intueri
不定式从句 deos patrios... intueri 是由前面时间从句(cum sui utrosque adhortarentur)中隐含的说话动作所引出的间接引语。异态动词 intueri 以 deos patrios 等词为逻辑主语,以 illorum arma, illorum manus 为宾语。
- 1.25.2periculi magis praesentis quam curae expertes
形容词 expertes 支配属格 periculi 和 curae。magis quam 的对比表达了一种非对称的心态,即虽然免受眼前的危险,却决不能免受焦虑,整句意为“与其说免受危险,不如说未免焦虑”。
- 1.25.6vice unius
名词 vicis 的单数夺格形式 vice 与属格 unius 连用,起到了介词短语的作用,表示“为了……”、“因……的境遇”或“担忧于该单一个人的命运”。
- 1.25.11alterum intactum ferro corpus... ferocem in certamen tertium dabat
动词 dabat 具有使役意义(“使……呈现某种状态”)。其主语为 intactum ferro corpus 和 geminata victoria(主格),直接宾语是代词性形容词的单数宾格 alterum(指代霍拉提乌斯),ferocem(宾格)则作宾语补足语。
