- 底本
- Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.5-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:1.1.1-1.1.11
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-07
特洛伊沦陷后,安特诺尔到达亚得里亚海,埃涅阿斯则登陆拉提姆地区。埃涅阿斯与当地的拉提努斯国王达成和解并缔结盟约,建立了拉维尼乌姆城,并喜得子阿斯卡尼乌斯。
iam primum omnium satis constat Troia capta in ceteros saevitum esse Troianos;1 duobus, Aeneae Antenorique, et vetusti iure hospitii et quia pacis reddendaeque Helenae semper auctores fuerunt, omne ius belli Achivos abstinuisse;
首先,众人皆知,特洛伊沦陷时,其他特洛伊人均遭到了残酷的对待;但对于埃涅阿斯和安特诺尔两人,由于古老款待关系的权利,以及他们始终主张和平与归还海伦,阿开亚人放弃了对他们行使一切战争权利。
casibus deinde variis Antenorem cum multitudine Enetum, qui seditione ex Paphlagonia pulsi et sedes et ducem rege Pylaemene ad Troiam amisso quaerebant, venisse in intimum maris Hadriatici sinum, Euganeisque, qui inter mare Alpesque incolebant, pulsis Enetos Troianosque eas tenuisse terras. et in quem primum egressi sunt locum, Troia vocatur. pagoque inde Troiano nomen est; gens universa Veneti appellati.
此后,历经各种变故,安特诺尔率领众多埃涅提人来到了亚得里亚海的最深处。这些埃涅提人因内乱被逐出帕弗拉戈尼亚,且在特洛伊失去了国王皮莱梅内斯,因而正在寻找定居地和领袖。他们驱逐了居住在海洋与阿尔卑斯山之间的欧加内伊人,埃涅提人和特洛伊人占领了这些土地。他们最初登陆的地方被称为特洛伊。从此,该地区被称为特洛伊地区;整个民族则被称为威尼托人。
Aeneam ab simili clade domo profugum, sed ad maiora rerum initia ducentibus fatis primo in Macedoniam venisse, inde in Siciliam quaerentem sedes delatum, ab Sicilia classe ad Laurentem agrum tenuisse. Troia et huic loco nomen est.
埃涅阿斯因类似的灾难而逃离家园,但在命运的指引下走向更伟大的事业开端。他先来到了马其顿,接着在寻找定居地时流落到西西里,从西西里率领船队驶向劳伦特斯地区。这个地方的名字也是特洛伊。
ibi egressi Troiani, ut quibus ab inmenso prope errore nihil praeter arma et naves superesset,2 cum praedam ex agris agerent, Latinus rex Aboriginesque, qui tum ea tenebant loca, ad arcendam vim advenarum armati ex urbe atque agris concurrunt.
特洛伊人在那里登陆。由于在近乎无休止的流浪之后,他们除了武器和船只外一无所有,因此他们开始从田野里掠夺物资。当时占领这些地方的拉提努斯国王和土著居民为了抵御这些外来者的暴力,纷纷武装起来,从城市和田野中聚集过来。
duplex inde fama est: alii proelio victum Latinum pacem cum Aenea, deinde affinitatem iunxisse tradunt; alii, cum instructae acies constitissent, priusquam signa canerent, processisse Latinum inter primores ducemque advenarum evocasse ad conloquium;3 percunctatum deinde, qui mortales essent, unde aut quo casu profecti domo quidve quaerentes in agrum Laurentem exissent, postquam audierit4 multitudinem Troianos esse, ducem Aeneam, filium Anchisae et Veneris, cremata patria domo profugos sedem condendaeque urbi locum quaerere, et nobilitatem admiratum gentis virique et animum vel bello vel paci paratum dextra data fidem futurae amicitiae sanxisse.
自此传闻有两说:有人传称,拉提努斯在战斗中战败,与埃涅阿斯议和,随后结为姻亲;另有人传称,当列好阵势的两军对峙、在号角吹响之前,拉提努斯走到前线将士之间,召唤外来者的领袖前来谈话。随后,他询问他们是何人,从何处、因何变故离开家园,又是在寻找什么才来到了劳伦特斯地区;在得知这群人是特洛伊人,领袖是安喀塞斯与维纳斯之子埃涅阿斯,他们在祖国被焚毁后逃离家园,正在寻找定居地和建城之所后,拉提努斯对这个民族和这位英雄的高贵气节,以及他们无论是战是和都做好了准备的精神大加赞赏,于是伸出右手,确立了未来友谊的盟誓。
inde foedus ictum inter duces, inter exercitus salutationem factam; Aeneam apud Latinum fuisse in hospitio; ibi Latinum apud penates deos domesticum publico adiunxisse foedus filia Aeneae in matrimonium data.
随后,领袖之间缔结了盟约,两军之间互致问候。埃涅阿斯在拉提努斯家中作客。在那里,拉提努斯在家庭守护神前,通过将女儿嫁给埃涅阿斯,在公共盟约之上又增加了一份家庭的盟约。
ea res utique Troianis spem adfirmat tandem stabili certaque sede finiendi erroris.
这一事件无论如何向特洛伊人证实了他们的希望:终于可以通过一个稳定而确定的定居地来结束流浪。
oppidum condunt; Aeneas ab nomine uxoris Lavinium appellat. brevi stirpis quoque virilis ex novo matrimonio fuit, cui Ascanium parentes dixere nomen.
他们建立了一座城镇;埃涅阿斯以他妻子的名字将其命名为拉维尼乌姆。不久,新婚中也诞生了男性子嗣,父母给他起名叫阿斯卡尼乌斯。
- 1.1.1in ceteros saevitum esse Troianos
非人称被动语态(impersonal passive),字面意思是“对其他特洛伊人施加了残暴的行为”,即阿开亚人对他们进行了残酷的对待。
- 1.1.5ut quibus ab inmenso prope errore nihil praeter arma et naves superesset
“ut qui + 虚拟语气”(此处为未完成过去时虚拟语气 superesset)结构,引导一个表示原因的关系从句,说明主语(特洛伊人)的特征和状况。
- 1.1.7processisse Latinum inter primores ducemque advenarum evocasse ad conloquium
承接自 §1.1.6 中的 tradunt 的间接引语(“对格+不定式”结构)。Latinum 为对格主语,processisse 和 evocasse 为不定式动词。
- 1.1.8postquam audierit
完成时虚拟语气。在由 postquam 引导的时间从句中,由于该从句处于历史叙事语境下的间接引语中,因而采用了虚拟语气。
