- 底本
- Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:9.6.17-9.6.26
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
亚历山大向诸位友人的忠诚致谢,但坚称自己是以功名而非寿命来衡量生命;他阐明了继续远征世界尽头的决心,警示内奸而非外敌的威胁,托付了将母亲奥林匹亚斯奉为神明的心愿,随后遣退了众人。
Vobis quidem, inquit, o fidissimi piissimique civium atque amicorum, grates ago habeoque non solum eo nomine, quod hodie salutem meam vestrae praeponitis, sed quod a primordiis belli nullum erga me benivolentiae pignus atque indicium omisistis, adeo ut confitendum sit numquam mihi vitam meam fuisse tam caram, quam esse coepit, ut vobis diu frui possim.
王说道:“诸位公民、诸位友人,最忠贞而虔敬的同袍啊,我向你们致谢并深怀感激,不仅是因为今天你们将我的安危置于你们自身之上,更是因为自这场战争开端以来,你们从未遗漏任何向我表达善意的誓约与明证,以至于我不得不承认,我的生命对我而言从未像现在这样珍贵——它之所以变得如此宝贵,是为了让我能长久地与你们相伴享乐。
Ceterum non eadem est cogitatio eorum, qui pro me mori optant, et mea, qui pridem hanc benivolentiam vestram virtute meruisse me iudico.1 Vos enim diuturnum fructum ex me, forsitan etiam perpetuum percipere cupiatis: ego me metior non aetatis spatio, sed gloriae.
然而,那些甘愿为我而死之人的心思,与我这自认早已凭武德赢得你们这般厚爱之人的心思并不相同。你们或许希望从我这里收获长久、甚至永恒的果实;但我衡量自己,不是依岁月的长短,而是依荣耀的多寡。
Licuit paternis opibus contento intra Macedoniae terminos per otium corporis expectare obscuram et ignobilem senectutem.2 Quamquam ne pigri quidem sibi fata disponunt, sed unicum bonum diuturnam vitam existimantes saepe acerba mors occupat.3 Verum ego, qui non annos meos, sed victorias numero, si munera fortunae bene conputo, diu vixi.
我本可以满足于父亲留下的财富,在马其顿的疆界之内,身享安逸以待默默无闻且微不足道的暮年。然而,即便是慵懒之辈也无法为自己安排命运,他们视长寿为唯一的福祉,却往往被残酷的死亡猝然夺去性命。可是我,计数的是自己的战胜而非年岁,若好生算一算命运女神的赏赐,我已经活得很久了。
Orsus a Macedonia imperium Graeciae teneo, Thraciam et Illyrios subegi, Triballis Maedisque imperito, Asiam, qua Hellesponto, qua Rubro mari subluitur, possideo. Iamque haud procul absum fine mundi, quem egressus aliam naturam, alium orbem aperire mihi statui.
自马其顿发轫,我握有希腊的霸权,征服了色雷斯与伊利里亚人,号令特里巴洛伊人与迈多伊人,坐拥亚洲为赫勒斯滂与红海所冲刷的广袤疆土。如今我距世界的尽头已不遥远,跨越它之后,我决心为自己开辟另一番自然、另一个天地。
Ex Asia in Europae terminos momento unius horae transivi. Victor utriusque regionis post nonum regni mei, post vicesimum atque octavum annum vitae videorne vobis in excolenda gloria, cui me uni devovi, posse cessare? Ego vero non deero et, ubicumque pugnabo, in theatro terrarum orbis esse me credam.
从亚洲到欧洲的边界,我曾在一个时辰之间跨越。作为两地的征服者,在我统治的第九年、在我生命的第二十八年之后,在你们看来,难道我会在自己一心奉献的荣耀开拓中有所懈怠吗?我决不懈怠;无论我在何处作战,我都深信自己正处于整个世界的剧场之中。
Dabo nobilitatem ignobilibus locis, aperiam cunctis gentibus terras, quas natura longe submoverat. In his operibus extingui mihi, si fors ita feret, pulchrum est: ea stirpe sum genitus, ut multam prius quam longam vitam debeam optare.4
我将使默默无闻之地享有盛名,将自然界远隔开来的土地向万邦开放。若命运如此安排,在这些功业中殒命于我而言也是壮美的;我出身于这样的血脉,理当祈求充实丰盈的生命,而非漫长的岁月。
Obsecro vos, cogitate nos pervenisse in terras, quibus feminae ob virtutem celeberrimum nomen est. Quas urbes Samiramis condidit! quas gentis redegit in potestatem! quanta opera molita est! Nondum feminam aequavimus gloria, et iam nos laudis satietas cepit?
我恳请你们想一想,我们已经来到了一位女子因其勇毅而名扬四海的土地。塞米拉米斯建立了何等规模的城池!将多少民族置于其权柄之下!成就了多么宏伟的功业!我们尚未在荣耀上与一介女流并驾齐驱,难道对赞誉的厌倦就已经俘获了我们吗?
Di faveant, maiora adhuc restant. Sed ita nostra erunt, quae nondum adiimus, si nihil parvum duxerimus, in quo magnae gloriae locus est. Vos modo me ab intestina fraude et domesticorum insidiis praestate securum: belli Martisque discrimen inpavidus subibo.
愿神明眷顾,更伟大的事业尚在前头。但我们尚未涉足之地唯有在这般条件下才会归我们所有:只要有获得巨大荣耀的余地,我们就决不轻视任何琐细之物。你们只需保全我不受内乱的奸谋和近侍的暗算,至于战争与兵燹的危险,我将无所畏惧地去迎战。
Philippus in acie tutior quam in theatro fuit: hostium manus saepe evitavit, suorum effugere non valuit. Aliorum quoque regum exitus si reputaveritis, plures a suis quam ab hoste interemptos numerabitis.
腓力在战场上远比在剧场中安全:他多次避开了敌人的毒手,却未能逃脱自己人的暗害。倘若你们也省察其他君王的身后之局,便会数算出被自己人杀害者远多于被敌人斩杀者。
Ceterum, quoniam olim rei agitatae in animo meo nunc promendae occasio oblata est, mihi maximus laborum atque operum meorum erit fructus, si Olympias mater inmortalitati consecretur, quandoque excesserit vita. Hoc, si licuerit, ipse praestabo: hoc, si me praeceperit fatum, vos mandasse me mementote.5 Ac tum quidem amicos dimisit. Ceterum per conplures dies ibi stativa habuit.
此外,既然如今有了吐露我心中思虑已久之事的契机:倘若母亲奥林匹亚斯在离开人世之时能被列入不朽的神明之位,那将是我劳碌与功绩的最大收获。此事若蒙允许,我将亲自践行;假若命运先行夺去了我的生命,请你们牢记我曾将此事托付予你们。” 至此,他便遣退了友人。不过,他在那里驻留了数日之久。
- 9.6.18mea, qui pridem hanc benivolentiam vestram virtute meruisse me iudico
物主代词 mea(“我的[心思]”)在语义上隐含了属格 mei,作为关系代名词 qui 的先行词,与前文的 cogitatio eorum, qui ...(“那些……之人的心思”)形成对称呼应。
- 9.6.19Licuit paternis opibus contento intra Macedoniae terminos per otium corporis expectare obscuram et ignobilem senectutem.
在无人称动词 licuit(“本可以/是可能的”)之后,完成分词 contento(“满足于”)采用与格,与句中省略的逻辑主语(与格 mihi)保持一致。不定式 expectare 是 licuit 的实际主语。
- 9.6.19Quamquam ne pigri quidem sibi fata disponunt, sed unicum bonum diuturnam vitam existimantes saepe acerba mors occupat.
阳性复数宾格现在分词 existimantes 作后半句主语 acerba mors 之动词 occupat 的直接宾语,修饰承接前句 pigri 而省略的代词(eos),或名词化作“那些将长寿视为唯一福祉的人”。其中 diuturnam vitam 为宾语宾格,unicum bonum 为表语宾格。
- 9.6.22ea stirpe sum genitus, ut multam prius quam longam vitam debeam optare.
ea stirpe 为表示出身的夺格(“出生于这样的血统”),后续由 ut 引导带有虚拟式 debeam 的结果从句。multam vitam 指功业充实而富有成果的生命,与 longam vitam(单纯在时间跨度上冗长的生命)形成鲜明对照。
- 9.6.26vos mandasse me mementote.
mementote(将来命令式)带有一个宾格不定式结构(me mandasse)作宾语;主格 vos 与前句的 ipse 相对,作 mementote 的主语(mandasse 的与格间接宾语 vobis 承前省略),意为“请你们牢记我曾将此事托付〔予你们〕”。
