← 库尔提斯

亚历山大大帝传

§8.13.15-8.13.27

声东击西之计与暴风雨中强渡希达斯皮斯河

在岛上突出的马其顿分遣队被歼灭后,亚历山大利用托勒密和阿塔卢斯进行声东击西的佯动以分散波鲁斯的注意,并借着猛烈的风暴和黑暗掩护亲自强渡大河,成功在对岸登岸。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§8.13.15

​Abire cum gloria poterant, si umquam temeritas felix inveniret modum:1 sed dum supervenientes contemptim et superbe quoque expectant, circumventi ab iis, qui occulti enaverant, eminus obruti telis sunt.

倘若得逞的鲁莽曾懂得适可而止,他们本可以带着荣耀撤离;然而,正当他们轻蔑且傲慢地等待增援的敌军时,却被暗中泅渡而来的敌人包围,并在远处被投掷的兵刃击溃。

§8.13.16

​Qui effugerant hostem, aut impetu amnis ablati sunt aut verticibus inpliciti. Eaque pugna multum Pori fiduciam erexit cuncta cernentis e ripa.

那些侥幸逃脱敌手的人,要么被湍急的河水卷走,要么被卷入漩涡之中。这场战斗极大地增强了从岸边目睹这一切的波鲁斯的信心。

§8.13.17

​Alexander inops consilii tandem ad fallendum hostem talem dolum intendit. Erat insula in flumine amplior ceteris, silvestris eadem et tegendis insidiis apta, fossa quoque praealta haud procul ripa, quam tenebat ipse, non pedites modo, sed etiam cum equis viros poterat abscondere:

亚历山大一时无计可施,最终施展了如下计谋以欺骗敌人。河中有一座比其他岛屿更为开阔的岛,林木丛生,适宜隐藏伏兵;在他自己所把守的岸边不远处还有一道极深的壕堑,不仅能隐蔽步兵,还能藏匿带马的骑兵。

§8.13.18

​igitur ut a custodia huius opportunitatis oculos hostium averteret, Ptolomaeum omnibus turmis obequitare iussit procul insula et subinde Indos clamore terrere, quasi flumen transnaturus foret.

因此,为了转移敌人的视线,使其不去监视这一绝佳阵地,他命令托勒密率领所有骑兵队在远离该岛的地方巡骑,并屡屡大声呼喊以恐吓印度人,仿佛他正要泅渡大河一般。

§8.13.19

​Per conplures dies Ptolomaeus id fecit eoque consilio Porum quoque agmen suum ei parti, quam se petere simulabat, coegit advertere.

托勒密一连数日如此行事,藉由这一策略,他也迫使波鲁斯将自己的行军纵队调向托勒密假装要进攻的方位。

§8.13.20

​Iam extra conspectum hostis insula erat. Alexander in diversa parte ripae statui suum tabernaculum iussit adsuetamque comitari ipsum cohortem ante id tabernaculum stare et omnem apparatum regiae magnificentiae hostium oculis de industria ostendi.

此时该岛已在敌人的视线之外。亚历山大下令将自己的营帐设在河岸的另一处,让惯常随侍他身旁的卫队驻立于帐前,并故意向敌人的目光展示王室奢华的一切排场。

§8.13.21

​Attalum etiam, aequalem sibi et haud disparem habitu oris et corporis, utique cum procul viseretur, veste regia exornat praebiturum speciem, ipsum regem illi ripae praesidere nec cogitare de transitu.

他甚至让与自己同龄、且容貌体格与其并无二致(尤其是从远处眺望时)的阿塔卢斯穿上国王的服饰,以制造假象,使人以为国王本人正坐镇于该岸,全无渡河之念。

§8.13.22

​Huius consilii effectum primo morata tempestas est, mox adiuvit incommoda quoque ad bonos eventus vertente fortuna.

一场暴风雨起初延误了这一计策的施行,但不久便转而成了助益,命运甚至将不利之事转化为了良好结局。

§8.13.23

​Traicere amnem cum ceteris copiis in regionem insulae, de qua ante dictum est, parabat averso hoste in eos, qui cum Ptolomaeo inferiorem obsederant ripam, cum procella imbrem vix sub tectis tolerabilem effundit.2 Obrutique milites nimbo in terram refugerunt navigiis ratibusque desertis, sed tumultuantium fremitus obstrepentibus ventis ab hoste non poterat audiri.

正当敌人的注意力被吸引至与托勒密一同占据下游河岸的人员身上,亚历山大正准备率领其余军队向此前所提及的那座岛屿方向渡河之时,骤雨伴随着风暴倾盆而下,其猛烈程度即便在屋宇之下也难以忍受。被暴风雨压制得难以立足的士兵们弃下舟船与木筏逃回陆地,但风声呼啸,敌军根本无法听见士兵们骚动喧嚷的声音。

§8.13.24

​Deinde momento temporis repressus est imber, ceterum adeo spissae intendere se nubes, ut conderent lucem vixque conloquentium inter ipsos facies noscitarentur.

接着雨势在转瞬间止歇,然而乌云密布,遮蔽了天光,彼此交谈之人甚至几乎无法辨认对方的容颜。

§8.13.25

​Terruisset alium obducta nox caelo, cum ignoto amne navigandum esset, forsitan hoste eam ipsam ripam, quam caeci atque inprovidi petebant, tenente.3

当面对未知的大河必须航渡、且敌人或许正据守着众人盲目而毫无防备所驶向的对岸之时,笼罩苍穹的暗夜本足以令他人胆寒。

§8.13.26

​At rex periculo gloriam accersens et obscuritatem, quae ceteros terrebat, suam occasionem ratus dato signo, ut omnes silentio escenderent in rates, eam, qua ipse vehebatur, primam iussit expelli.

然而国王在危险之中索求荣耀,将恐吓他人的黑暗视作自己的良机,他发出信号命所有人肃静登筏,并下令将自己乘坐的那艘木筏率先划出。

§8.13.27

Vacua erat ab hostibus ripa, quae petebatur: quippe adhuc Porus Ptolomaeum tantum intuebatur. Una ergo navi, quam petrae fluctus inliserat, haerente ceterae evadunt, armaque capere milites et ire in ordines iussit.

众人所驶向的河岸并无敌军守卫,盖因波鲁斯彼时依然仅仅注视着托勒密。因此,除了一艘被风浪撞击在岩石上的船只搁浅之外,其余舟筏皆成功登岸,国王随即命令士兵们执起武器并列阵成行。

语法注3 条
  1. 8.13.15Abire cum gloria poterant, si umquam temeritas felix inveniret modum

    在条件从句 si ... inveniret(未完成过去时虚拟式)所对应的归结主句中,表示能力的动词 possum 使用了未完成过去时直陈式 poterant。在与过去事实相反的虚拟条件句中,表示职责、能力或必然性的动词常以过去直陈式替代虚拟式,表达“假使他们懂得适度,本能够带着荣耀撤离(但实际上未做到)”的含义。

  2. 8.13.23Traicere amnem cum ceteris copiis in regionem insulae, de qua ante dictum est, parabat averso hoste in eos, qui cum Ptolomaeo inferiorem obsederant ripam, cum procella imbrem vix sub tectis tolerabilem effundit.

    此处为主句 parabat(未完成过去时)连接突发事件从句 cum procella ... effundit(历史现在时)构成的“倒置的 cum 句型 (cum inversum)”。其逻辑时间为“正当他准备渡河之时,骤雨伴着风暴倾盆而下”,突出了事态的骤变。独立夺格 averso hoste 则充当背景伴随状语(“当敌人已被引开之际”)。

  3. 8.13.25Terruisset alium obducta nox caelo, cum ignoto amne navigandum esset, forsitan hoste eam ipsam ripam, quam caeci atque inprovidi petebant, tenente.

    Terruisset 为虚拟式过去完成时,表示假想的过去虚拟归结:“这本会使其他人胆寒”。全句的核心骨架为主语 obducta nox caelo(笼罩天空的昏暗夜色)与谓语 terruisset alium。在此基础上,嵌套了表示航行处境的 cum 从句(cum ... navigandum esset,包含表示路径的夺格 ignoto amne 与非人称动名词)以及表示潜在危险的独立夺格结构(forsitan hoste ... tenente)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:8.13.15-8.13.27