← 库尔提斯

亚历山大大帝传

§8.12.1-8.12.18

进军印度河与翁菲斯的归顺

亚历山大肃清隘道的敌军抵达印度河,翁菲斯(塔克西勒斯)献出王国归顺;亚历山大复其王位并回赠以极丰厚的财物,引发了部将梅莱阿格尔的嫉妒与讥讽。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§8.12.1

​Inde processit Ecbolima et, cum angustias itineris obsideri XX milibus armatorum ab Erice quodam conperisset, gravius agmen exercitus Coeno ducendum modicis itineribus tradidit, ​ipse praegressus per funditores ac sagittarios deturbatis, qui obsederant saltum, sequentibus se copiis viam fecit.

从那里他进军至埃克博利马;得知进军道路的狭道被一个名叫埃律克斯的人率领两万武装部队封锁后,他把军队的主力重装部队交给科埃努斯,命其按适度的行程行军,自己则率部先行,借助投石兵和弓箭手击溃了扼守峡谷的敌人,为跟进的部队开辟了道路。

§8.12.3

​Indi sive odio ducis sive gratiam victoris inituri Ericen fugientem adorti interemerunt caputque eius atque arma ad Alexandrum detulerunt. Ille facto inpunitatem dedit, honorem denegavit exemplo.1

印度人或是出于对长官的仇恨,或是为了讨好胜利者,袭击了正在逃跑的埃律克斯并将他杀死,将其首级和铠甲送交亚历山大。国王对此举免予降罪,却拒绝以此先例授予赏赐。

§8.12.4

Hinc ad flumen Indum sextisdecumis castris pervenit omniaque, ut praeceperat, ad traiciendum praeparata ab Hephaestione repperit. Regnabat in ea regione Omphis, qui patri quoque fuerat auctor dedendi regnum Alexandro et post mortem parentis legatos miserat, ​qui consulerent eum, regnare se interim vellet an privatum opperiri eius adventum.

从这里出发,他在第十六次扎营时抵达印度河,发现赫菲斯提翁已遵照他的指示,将渡河所需的一切准备妥当。统治该地区的是翁菲斯,在父亲生前他就曾劝说其将王国归顺亚历山大,在父亲死后他又派遣使节,请示国王是希望他暂时代为摄政,还是以平民身份迎候其驾临。

§8.12.6

​Permissoque, ut regnaret, non tamen ius datum usurpare sustinuit. Is benigne quidem exceperat Hephaestionem gratuitum frumentum copiis eius admensus, non tamen ei occurrerat, ne fidem ullius nisi regis experiretur.

尽管获得了执政的许可,他却未敢轻易行使赐予的特权。他确实厚待了赫菲斯提翁,为其部队配发了免费的粮食,却没有亲自前去会面,以免将信义托付给除国王以外的任何人。

§8.12.7

​Itaque venienti obviam cum armato exercitu egressus est, elephanti quoque per modica intervalla militum agmini inmixti procul castellorum fecerant speciem.

因此,他率领全副武装的军队出城迎接前来的国王,战象以适度的间隔穿插在士卒队伍中,远看宛如座座城堡。

§8.12.8

​Ac primo Alexander non socium, sed hostem adventare credebat iamque et ipse arma milites capere et equites discedere in cornua iusserat paratus ad pugnam. At Indus cognito Macedonum errore iussis subsistere ceteris ipse concitat equum, quo vehebatur: idem Alexander quoque fecit, sive hostis sive amicus occurreret, vel sua virtute vel illius fide tutus.

起初,亚历山大以为逼近的不是盟友而是敌军,早已命令士卒披坚执锐、骑兵分列两翼,做好了战斗准备。然而这位印度王觉察到马其顿人的误解,命令其他人驻步,自己策马向前;亚历山大亦同样策马前去,无论是敌是友,他都凭借自身的英勇或对方的信义而笃定无虞。

§8.12.9

​Coiere, quod ex utriusque vultu posset intellegi, amicis animis. Ceterum sine interprete non poterat conseri sermo: itaque adhibito eo barbarus occurrisse se dixit cum exercitu totas imperii vires protinus traditurum nec expectasse, dum per nuntios daretur fides.

两人相会时,从双方的脸色中即可看出彼此怀有友善之意。然而没有翻译便无法交谈;于是唤来翻译后,这位蛮族国王表示,自己率军前来是为了立刻交出王国的全部力量,并未等待通过使者互换信约。

§8.12.10

​Corpus suum et regnum permittere illi, quem sciret gloriae militantem nihil magis quam famam timere perfidiae. Laetus simplicitate barbari rex et dexteram, fidei suae pignus, dedit et regnum restituit.

他说,自己将人身与王国托付给一个他所深知只为荣耀而战、最畏惧背信弃义之名的人。国王对这位蛮族领袖的率直大感愉悦,伸出右手作为信义的抵押,并将王国归还给他。

§8.12.11

​LVI elephanti erant, quos tradidit Alexandro, multaque pecora eximiae magnitudinis, tauros ad III milia, pretiosum in ea regione acceptumque animis regnantium armentum.

他移交给亚历山大的有五十六头战象,以及体型极大的众多牲畜,其中包括近三千头公牛——在这片地区,这是极为珍贵且深受君主喜爱的牲群。

§8.12.12

​Quaerenti Alexandro, plures agricultores haberet an milites, cum duobus regibus bellanti sibi maiore militum quam agrestium manu opus esse respondit.

当亚历山大询问他是农夫多还是士卒多时,他回答说,鉴于自己正与两位国王交战,他所需要的士卒之力多于农人。

§8.12.13

​Abisares et Porus erant, sed in Poro eminebat auctoritas. Uterque ultra Hydaspen amnem regnabat et belli fortunam, quisquis arma inferret, experiri decreverat.

这两位国王是阿比萨雷斯与波鲁斯,但以波鲁斯的权威更为显赫。二人都统治着海达斯佩斯河彼岸,并已决意无论谁发动战端,都要在战场上与之一决雌雄。

§8.12.14

​Omphis permittente Alexandro et regium insigne sumpsit et more gentis suae nomen, quod patris fuerat: Taxilen appellavere populares sequente nomine imperium, in quemcumque transiret.2

翁菲斯在亚历山大的准许下佩戴了王室徽记,并依本族习俗继承了其父之名:国民称其为塔克西勒斯,此名随王权相承,无论王位传给何人皆沿用此名。

§8.12.15

​Igitur cum per triduum hospitaliter Alexandrum accepisset, quarto die et, quantum frumenti copiis, quas Hephaestion duxerat, praebitum a se esset, ostendit et aureas coronas ipsi amicisque omnibus, praeter haec signati argenti LXXX talenta dono dedit.

因此,在盛情款待亚历山大三天之后,第四天他不仅出示了自己向赫菲斯提翁率领的军队提供了多少粮食,还向国王及所有近臣赠送了金冠,此外更奉上了八十塔兰特的铸印银币作为礼物。

§8.12.16

​Qua benignitate eius Alexander mire laetus et, quae is dederat, remisit et M talenta ex praeda, quam vehebat, adiecit multaque convivalia ex auro et argento vasa, plurimum Persicae vestis, XXX equos ex suis cum isdem insignibus, quis adsueverant, cum ipsum veherent.

亚历山大对其这番盛情极其欢悦,不仅归还了他所馈赠的物品,还从自己押运的战利品中追加了一千塔兰特,以及许多金银宴饮器皿、大量波斯服饰,并从自己的马厩中赠予三十匹战马,配有其驮载国王本人时所惯用的相同马具。

§8.12.17

​Quae liberalitas sicut barbarum obstrinxerat, ita amicos ipsius vehementer offendit. E quibus Meleager super cenam largiore vino usus gratulari se Alexandro dixit, quod saltem in India repperisset dignum talentis M.

这种大度虽然赢得了蛮族王的心,却激怒了国王自己的亲信们。其中梅莱阿格尔在席间多饮了烈酒,竟称他祝贺亚历山大,因为他至少在印度找到了一位配得上一千塔兰特的人。

§8.12.18

​Rex haud oblitus, quam aegre tulisset, quod Clitum ob linguae temeritatem occidisset, iram quidem tenuit, sed dixit invidos homines nihil aliud quam ipsorum esse tormenta.3

国王未曾忘记因〔对方〕言辞轻率而杀死克利图斯曾令自己多么悔恨,因而强忍怒火,却说道:嫉妒之人无非是对自身的折磨。

语法注3 条
  1. 8.12.3facto inpunitatem dedit, honorem denegavit exemplo

    与格 facto 与 exemplo 的对照结构。前者指对具体行为本身的免责(“对此举免予降罪”),后者指作为先例/榜样的一面(“拒绝以此先例授予赏赐”)。国王接受了叛杀带来的实际战果,但绝不树立臣子弑主邀赏的恶劣先例。

  2. 8.12.14sequente nomine imperium, in quemcumque transiret

    sequente nomine imperium 为独立夺格结构,其中 nomine 为逻辑主语,imperium 为及物分词 sequente 的宾语(“该名称伴随着统治权”)。其后的关系从句 in quemcumque transiret 使用未完成过去时虚拟式,表示泛指或假设(“无论传给何人”),说明“塔克西勒斯”实为随王权转移的尊号,而非单纯的个人姓名。

  3. 8.12.18invidos homines nihil aliud quam ipsorum esse tormenta

    由 dixit 引导的宾格不定式间接引语结构。invidos homines 为宾格主语,esse 为不定式,tormenta 为表语宾格。属格 ipsorum 修饰 tormenta,构成一句格言式的表达:“嫉妒之人无非是对他们自身的折磨/刑具”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:8.12.1-8.12.18