- 底本
- Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:7.9.1-7.9.22
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
亚历山大强渡大河击溃并追击斯基泰军,凭借适时的战果与优待俘虏的宽仁迫使萨卡人归顺,随后祭奠阵亡将士并下令惩治叛乱各部。
Contra rex fortuna sua et consiliis eorum se usurum esse respondet: nam et fortunam, cui confidat, et consilium suadentium, ne quid temere et audacter faciat, secuturum.1
对此,国王回答说他将运用自己的命运与他们的劝告:因为他既会遵循自己所信赖的命运,也会遵循劝告他切勿轻率妄动之人的忠告。
Dimissisque legatis in praeparatas rates exercitum inposuit. In proris clipeatos locaverat iussos in genua subsidere, quo tutiores essent adversus ictus sagittarum.
在打发使节离去后,他将军队送上了准备好的木筏。他在船头布置了持圆盾的步兵,命令他们屈膝蹲伏,以便在抵御箭矢打击时更加安全。
Post hos, qui tormenta intenderent,2 stabant et ab utroque latere et a fronte circumdati armatis. Reliqui, qui post tormenta constiterant, remigem lorica non tutum scutorum testudine armati protegebant.
在这些人身后站立着操纵投射机的人,其两侧及前方皆由武装兵士环护。部署在投射机后方的其余武装兵士,则用盾牌组成的龟甲阵保护着没有护甲防身的划手。
Idem ordo in illis quoque ratibus, quae equitem vehebant, servatus est. Maior pars a puppe nantes equos loris trahebat. At illos, quos utres stramento repleti vehebant, obiectae rates tuebantur.
在那些运载骑兵的木筏上也保持着同样的序列。大部分人从船尾用缰绳牵拉着游水的战马。而那些借助填满麦秆的皮囊渡水的人,则受到挡在前面的木筏的庇护。
Ipse rex cum delectis primus ratem solvit et in ripam dirigi iussit. Cui Scythae admotos ordines equitum in primo ripae margine opponunt, ut ne adplicari quidem terrae rates possent.
国王本人率领精兵率先解缆起航,并下令朝对岸驶去。斯基泰人则调集骑兵队迎击于岸边最前沿,使得木筏甚至无法靠岸。
Ceterum praeter hanc speciem ripis praesidentis exercitus ingens navigantes terror invaserat: namque cursum gubernatores, cum obliquo flumine inpellerentur, regere non poterant, vacillantesque milites et, ne excuterentur, solliciti nautarum ministeria turbaverant.
然而,除了防守岸边的敌军所造成的这种威慑之外,巨大的恐惧还笼罩着渡河者:因为船舵手在斜向水流的冲击下无法掌控航向,摇晃不定的士兵们又因唯恐被甩入水中而心慌意乱,扰乱了水手们的作业。
Ne tela quidem conati nisu vibrare poterant, cum prior standi sine periculo quam hostem incessendi cura esset. Tormenta saluti fuerunt, quibus in confertos ac temere se offerentes haud frustra excussa sunt tela.
他们尽管尝试,却甚至无法借由蓄力掷出标枪,因为比起攻击敌人,不冒危险地站稳脚跟才是首要之务。投射机成了救星,从机上投出的弹丸并非徒劳无功地倾泻向那些密集且盲目暴露自身的敌军。
Barbari quoque ingentem vim sagittarum infudere ratibus, vixque ullum fuit scutum, quod non pluribus simul spiculis perforaretur.
蛮族人也向木筏倾泻了极密集的箭雨,几乎没有哪面盾牌不同时被数枚箭头贯穿。
Iamque terrae rates adplicabantur, cum acies clipeata consurgit et hastas certo ictu, utpote libero nisu, mittit e ratibus. Et ut territos recipientesque equos videre, alacres mutua adhortatione in terram desilire et turbatis acriter pedem inferre coeperunt.
正当木筏即将靠岸之际,持盾战列一跃而起,在木筏上以不受拘束的蓄力将长矛精准掷出。当他们看见战马受惊后撤时,便在相互激励下奋勇跳上陆地,向受扰乱的敌军发起猛烈逼近。
Equitum deinde turmae, quae frenatos habebant equos, perfregere barbarorum aciem. Interim ceteri agmine dimicantium tecti aptavere se pugnae.
随后,战马备有缰辔的骑兵各队冲破了蛮族人的战阵。与此同时,其余人由鏖战的前队掩护,做好了交战准备。
Ipse rex, quod vigoris aegro adhuc corpori deerat, animi firmitate supplebat. Vox adhortantis non poterat audiri nondum bene obducta cicatrice cervicis, sed dimicantem cuncti videbant.
国王本人用坚毅的精神弥补了尚在患病的躯体所缺乏的体力。由于颈部的伤口尚未愈合结痂,他督战的呼喊声无法被听清,但所有人都目睹了他奋战的身影。
Itaque ipsi quidem ducum fungebantur officio aliusque alium adhortati in hostem salutis inmemores ruere coeperunt.
因此,士兵们自己履行了指挥官的职责,彼此勉励,不顾自身安危向敌人猛冲过去。
Tum vero non ora, non arma, non clamorem hostium barbari tolerare potuerunt omnesque effusis habenis — namque equestris acies erat — capessunt fugam. Quos rex, quamquam vexationem invalidi corporis pati non poterat, per LXXX tamen stadia insequi perseveravit.
此时,蛮族人再也无法忍受敌人的面容、兵器与呼号,全军松开缰绳——因为他们尽是骑兵部队——开始溃逃。国王虽然无法忍受虚弱身躯的痛苦折磨,却依然坚持追击了八十斯塔德。
Iamque linquente animo suis praecepit, ut, donec lucis aliquid superesset, fugientium tergis inhaererent: ipse exhaustis etiam animi viribus in castra se recepit ibique substitit.
就在神志即将涣散之际,他吩咐部下:只要尚有一丝天光,就要紧咬逃敌之背不放;他自己则在心力亦消耗殆尽之时退回营地,驻留于该处。
Transierant iam Liberi Patris terminos, quorum monumenta lapides erant crebris intervallis dispositi arboresque procerae, quarum stipites hedera contexerat.
他们此时已经越过了酒神巴克科斯的界标,其标志是间隔密布的石碑,以及树干为常春藤所覆蔽的高耸树木。
Sed Macedonas ira longius provexit: quippe media fere nocte in castra redierunt multis interfectis, pluribus captis equosque M et DCCC abegere. Ceciderunt autem Macedonum equites LX, pedites C fere, M saucii fuerunt.
然而愤怒驱使马其顿人走得更远:他们在将近半夜时分才返回营地,斩获甚众,俘获更多,并掠夺了一千八百匹战马。马其顿人战死者则有六十名骑兵,约一百名步兵,另有一千人负伤。
Haec expeditio deficientem magna ex parte Asiam fama tam opportunae victoriae domuit. Invictos Scythas esse crediderant: quibus fractis nullam gentem Macedonum armis parem fore confitebantur. Itaque Sacae misere legatos, qui pollicerentur gentem imperata facturam: moverat eos regis non virtus magis, quam dementia in devictos Scythas.3 Quippe captivos omnes sine pretio remiserat, ut fidem faceret sibi cum ferocissimis gentium de fortitudine, non de ira fuisse certamen.
这次远征以如此适时的胜利之威名,镇抚了大部叛离的亚洲。人们原本坚信斯基泰人不可战胜:随着他们被击溃,人们承认没有任何民族能够在武器上匹敌马其顿人。因此,萨卡人派来使节,承诺其民族将听从命令: 打动他们的,不仅是国王的英勇,更是他对战败斯基泰人的宽仁。因为他无偿释放了所有战俘,以昭示自己与最凶悍的民族相争,乃是出于勇武,而非出于忿怒。
Benigne igitur exceptis Sacarum legatis comitem Euxenippon dedit, adhuc admodum iuvenem, aetatis flore conciliatum sibi, qui cum specie corporis aequaret Hephaestionem, ei lepore haud sane virili par non erat.4
于是,在亲切接见了萨卡人的使节之后,国王派欧克塞尼普斯作为随从护送,此人年纪尚轻,正值青春韶华而深得王宠,在体魄英姿上虽能媲美赫菲斯提翁,却在其并不阳刚的娇美风致上不及后者。
Ipse Cratero cum maiore parte exercitus modicis itineribus sequi iusso adiit Maracanda urbem. Inde Spitamenes conperto eius adventu Bactra perfugerat.
国王本人命令克拉特罗斯率领主力部队以适度行程随行,自己则前往马拉坎达城。斯皮塔梅尼斯得知其到来后,已从该处逃往巴克特拉。
Itaque quadriduo rex longum itineris spatium emensus pervenerat in eum locum, in quo Menedemo duce duo milia peditum et CCC equites amiserat. Horum ossa tumulo contegi iussit et inferias more patrio dedit.
于是,国王在四天之内走完了漫长路程,抵达了梅内德穆斯任将领时损失了两千步兵与三百骑兵之地。国王下令以封土覆盖他们的遗骨,并按照故国的风俗举行了祭奠亡魂的仪式。
Iam Craterus cum phalange subsequi iussus ad regem pervenerat: itaque, ut omnes, qui defecerant, pariter belli clade premerentur, copias dividit urique agros et interfici puberes iubet.
此时,奉命率方阵随后跟进的克拉特罗斯也已赶到国王军中:于是,为了使所有反叛者均等承受战争的灾难,国王分派兵力,下令焚烧田亩并处决成年男子。
- 7.9.1nam et fortunam, cui confidat, et consilium suadentium, ne quid temere et audacter faciat, secuturum
间接引语中不定式 secuturum [esse] 的逻辑主语 se 被省略。关系从句中的虚拟式 confidat 以及否定意愿/目的从句中的 faciat 均为主句间接引语统摄下的从属从句虚拟式。
- 7.9.3qui tormenta intenderent
由关系代名词 qui 引导的虚拟式 intenderent 充当目的或特征性关系从句,意指“负责操作(瞄准)投射机械的人”。
- 7.9.18dementia in devictos Scythas
手抄本文字作 dementia(疯狂、愚妄),但紧随其后的上下文(“无偿释放了所有战俘”)清楚表明此处实指 clementia(宽仁、宽厚),系传抄中常见的形近讹误。各语种均依文意按“宽仁”解译。
- 7.9.19ei lepore haud sane virili par non erat
与格代词 ei 指代前文的 Hephaestionem,与谓语形容词 par 搭配(“不及他”)。lepore haud sane virili 为表示方面的夺格(“在绝非刚阳的风致方面”),与前半句“在体魄英姿上能媲美赫菲斯提翁”形成对比。
