- 底本
- Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:7.6.1-7.6.15
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
马其顿粮秣队遭遇伏击,亚历山大在追击中负伤,随后接受了降服者的归顺。国王经马拉坎达抵达塔奈斯河并筹划建城,但因斯皮塔梅内斯煽动的索格狄亚那和巴克特里亚叛乱而被迫推迟。
Interea Macedones ad petendum pabulum inconposito agmine egressi a barbaris, qui de proximis montibus decurrerunt, opprimuntur pluresque capti sunt quam occisi: barbari autem captivos prae se agentes rursus in montem recesserunt. XX milia latronum erant: fundis sagittisque pugnam invadunt.
与此同时,马其顿士兵以混乱的队形出营搜求草料,遭到从邻近山上奔袭而下的蛮族突袭,被俘者多于阵亡者;蛮族人驱赶着战俘在前,再次撤退回山中。匪徒共有两万人,用投石带和弓箭展开战斗。
Quos dum obsidet rex, inter promptissimos dimicans sagitta ictus est, quae in medio crure fixa reliquerat spiculum.
正当国王围攻他们并在最勇猛之士当中拼杀时,被一支箭射中,箭矢嵌在他小腿正中并留下了箭头。
Illum quidem maesti et attoniti Macedones in castra referebant, sed nec barbaros fefellit subductus ex acie — quippe ex edito monte cuncta prospexerant —: itaque postero die misere legatos ad regem. Quos ille protinus iussit admitti solutisque fasciis magnitudinem vulneris dissimulans crus barbaris ostendit.
马其顿人悲伤而震惊地将国王抬回营地,但他撤出战线之事也并未瞒过蛮族人——因为他们居高临下俯瞰了一切——;因此次日他们派遣使节前往国王处。国王立即下令接见他们,解开绷带并掩盖伤势的严重程度,将小腿展示给蛮族人看。
Illi iussi considere adfirmant non Macedonas quam ipsos tristiores fuisse cognito vulnere ipsius: cuius si auctorem repperissent, dedituros fuisse:1 cum dis enim pugnare sacrilegos tantum.
他们奉命坐下后坚称,得知国王受伤后,马其顿人并不比他们自己更为悲痛;如果他们找到了行凶者,定会将其交出,因为只有亵渎神明之人方敢与神祇交战。
Ceterum se gentem in fidem dedere superatos vulnere illius. Rex fide data et captivis receptis gentem in deditionem accepit.
此外,他们表示自己被国王的伤势所折服,愿将本部族托付于其信义(降服)。国王立下誓诺并收回俘虏后,接受了该部族的投降。
Castris inde motis lectica militari ferebatur. Quam pro se quisque eques pedesque subire certabant: equites, cum quibus rex proelia inire solitus erat, sui muneris id esse censebant, pedites contra, cum saucios commilitones ipsi gestare adsuevissent, eripi sibi proprium officium tum potissimum, cum rex gestandus esset, querebantur.
随后拔营起行,国王乘坐军用软榻前行。为了抬榻,骑兵与步兵各自争先恐后:平时与国王并肩作战的骑兵认为这是自己的职责;而步兵则抱怨说,既然平时抬送伤残战友已成惯例,那么尤其在必须抬送国王之时,自己本分的职责却被剥夺了。
Rex in tanto utriusque partis certamine et sibi difficilem et praeteritis gravem electionem futuram ratus invicem subire eos iussit.
在双方如此激烈的争执中,国王认为作出抉择既让自己为难,又会使落选者心怀怨怼,遂下令让他们轮流抬送。
Hinc quarto die ad urbem Maracanda perventum est: LXX stadia murus urbis amplectitur, arx alio cingitur muro. Mille praesidio urbis relictis proximos vicos depopulatur atque urit.
从这里出发第四天抵达了马拉坎达城:城墙环绕七十斯塔狄亚,卫城另有一道城墙环绕。留下千人守卫该城后,国王劫掠并焚毁了邻近的村落。
Legati deinde Abiorum Scytharum superveniunt, liberi, ex quo decesserat Cyrus, tum imperata facturi. Iustissimos barbarorum constabat: armis abstinebant nisi lacessiti, libertatis modico et aequali usu principibus humiliores pares fecerant.2
随后阿比奥伊·塞种人的使节到来;他们自居鲁士死后便一直保持自由,此时却愿遵奉号令。公认他们是蛮族中最正直之人:非遭挑衅绝不动用兵刃,借由节制而平等的自由行使,使地位低下者与首领平起平坐。
Hos benigne adlocutus ad eos Scythas, qui Europam incolunt, Derdam quendam misit ex amicis, qui denuntiaret his, ne Tanain amnem iniussu regis transirent. Eidem mandatum, ut contemplaretur locorum situm et illos quoque Scythas, qui super Bosphorum colunt, viseret.
国王和蔼地抚慰了他们,随后派遣挚友中一名叫德尔达斯的人前往居住在欧洲的塞种人那里,告诫他们未奉国王命令不得跨越塔奈斯河。同时嘱咐此人勘查地理形势,并走访居住在博斯普鲁斯上方的塞种人。
Condendae urbi sedem super ripam Tanais elegerat, claustrum et iam perdomitorum et, quot deinde adire decreverat: sed consilium distulit Sogdianorum nuntiata defectio, quae Bactrianos quoque traxit.
国王原已选定塔奈斯河畔的一处地点建城,作为既能扼制已被彻底征服者、又能控制他随后决定进击者的要塞;但索格狄亚那人叛乱的通报——这场叛乱亦卷入了巴克特里亚人——推迟了他的计划。
milia equitum erant, quorum auctoritatem ceteri sequebantur. Alexander Spitamenen et Catanen, a quibus ei traditus erat Bessus, haud dubius, quin eorum opera a redigi possent in potestatem, qui novaverant res, iussit accersi.
有数千名骑兵,其余之人都听从其号令。斯皮塔梅内斯与卡塔内斯曾将贝苏斯献于亚历山大,亚历山大深信凭借此二人的效力,定能将作乱者重新置于掌控之下,遂下令召见〔此二人〕。
At illi, defectionis, ad quam coercendam evocabantur, auctores, vulgaverant fama3 Bactrianos equites a rege omnes, ut occiderentur, accersi, idque imperatum ipsis non sustinuisse tamen exequi, ne inexpiabile in populares facinus admitterent. Non magis Alexandri saevitiam quam Bessi parricidium ferre potuisse. Itaque sua sponte iam motos metu poenae haud difficulter ad arma concitaverunt.
然而,正是这二人作为受召前去平定的这场叛乱的罪魁祸首,散布谣言称国王召集所有巴克特里亚骑兵是为了予以诛杀,而他们自己虽奉此命,却不忍执行,以免对同胞犯下无法饶恕的滔天大罪;并称他们无法忍受亚历山大的残暴,正如无法忍受贝苏斯的弑君之举一般。因此,他们以受罚的恐惧,毫不费力地煽动了本就自发骚动起来的部众揭竿而起。
- 7.6.6cuius si auctorem repperissent, dedituros fuisse
间接引语(oratio obliqua)中与过去事实相反的虚拟条件句归结从句。直接引语形式为“si repperissemus, dedissemus(或 dedituri eramus)”,在间接引语主句的“通告/主张”动词后,采用未来分词加 fuisse(dedituros fuisse)的形式。连接关系代词 cuius 指代前文的 vulnere ipsius(其伤口)。
- 7.6.11principibus humiliores pares fecerant
由动词 fecerant 支配的双重宾格结构。humiliores(较低阶层)为直接宾语,pares(平等的)为宾语补足语(谓语宾格),principibus 为形容词 pares 所要求的与格(“与首领们相平等”)。整句意为“使卑微者与首领平起平坐”。
- 7.6.15At illi, defectionis, ad quam coercendam evocabantur, auctores, vulgaverant fama
主语 At illi 与其同位语名词 auctores(首恶/主谋)之间插入了一个含有表示目的的动形词短语(ad quam coercendam,“为平定该叛乱”)的关系代词从句。修饰 auctores 的属格 defectionis 作为关系词 quam 的先行词被置于从句之前,使主语 illi 与主动词 vulgaverant 之间形成了嵌套式的长插入结构。
