← 库尔提斯

亚历山大大帝传

§7.11.1-7.11.15

索格底亚那岩石要塞与夜间攀登

面对索格底亚那看似坚不可摧的岩石要塞,亚历山大起初曾打算撤军,但因敌将傲慢的答复而决意攀登,挑选敏捷的青年攀上峰顶,并在夜间发起了进攻。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§7.11.1

​Et cetera quidem pacaverat rex. Una erat petra, quam Ariamazes Sogdianus cum XXX milibus armatorum obtinebat alimentis ante congestis, quae tantae multitudini vel per biennium suppeterent.

国王确已平定了其余各地。只剩下一处险峻的岩石要塞,由索格底亚那人阿里亚马泽斯率领三万武装人员据守,他们预先储备了甚至足以供如此众多之人消耗两年的粮草。

§7.11.2

​Petra in altitudinem XXX eminet stadia, circuitu C et L conplectitur: undique abscisa et abrupta semita perangusta aditur.

该岩砦耸立高达三十斯塔德,周长达一百五十斯塔德;四周皆为悬崖绝壁,仅有一条极其狭窄的小径可以通达。

§7.11.3

​In medio altitudinis spatio habet specum, cuius os artum et obscurum est: paulatim deinde ulteriora panduntur, ultima etiam altos recessus habent. Fontes per totum fere specum manant, e quibus collatae aquae per prona montis flumen emittunt.

在半山腰处有一洞穴,其洞口狭窄而幽暗;随后内部逐渐开阔,最深处甚至有幽深的退避之所。几乎整个洞穴都涌流着泉水,汇聚之水顺着山体斜坡奔流成河。

§7.11.4

​Rex loci difficultate spectata statuerat inde abire: cupido deinde incessit animo naturam quoque fatigandi.

国王在观察了该地的险峻之后,本已决意自此离去;但随后一种甚至要征服自然本身的渴望涌上心头。

§7.11.5

​Prius tamen quam fortunam obsidionis experiretur, Cophen — Artabazi hic filius erat — misit ad barbaros, qui suaderet, ut dederent rupem. Ariamazes loco fretus superbe multa respondit, ad ultimum, an Alexander etiam volare posset, interrogat.

然而,在他试探围攻的成败之前,他派出了阿尔塔巴佐斯之子科菲斯前往蛮族处,劝说他们献出岩峰。阿里亚马泽斯依仗地势险要,傲慢地作了诸多答复,最后竟质问亚历山大是否还能飞翔。

§7.11.6

​Quae nuntiata regi sic accendere animum,1 ut adhibitis, cum quibus consultare erat solitus, indicaret insolentiam barbari eludentis ipsos, quia pinnas non haberent: se autem proxima nocte effecturum, ut crederet Macedones etiam volare.

这些话报告给国王后,极大地激怒了他的内心,以致他召集了平日与之共商军机的人,指斥那个蛮族的狂妄无礼——竟因他们没有翅膀而加以嘲弄;但他声称,在接下来的夜晚自己就要让此人相信,马其顿人甚至能够飞翔。

§7.11.7

​CCC, inquit, pernicissimos iuvenes ex suis quisque copiis2 perducite ad me, qui per calles et paene invias rupes domi pecora agere consueverant.

“你们各自从本部队伍中,”他说道,“把三百名最敏捷的青年带到我这里来,他们是在家乡惯于在羊肠小道与近乎无路可走的岩石间放牧牲畜之人。”

§7.11.8

​Illi praestantes et levitate corporum et ardore animorum strenue adducunt. Quos intuens rex: Vobiscum, inquit, o iuvenes et mei aequales, urbium invictarum ante me munimenta superavi, montium iuga perenni nive obruta emensus sum, angustias Ciliciae intravi, Indiae sine lassitudine vim frigoris sum perpessus. Et mei documenta vobis dedi et vestra habeo.

将领们迅速带引来一批身体轻捷、意气风发的杰出青年。国王注视着他们,说道: “有你们相伴,”他说道,“青年们,我的同辈们,我攻克了在我之前未曾被征服的诸城防御,踏过了终年积雪覆盖的山脊,穿过了基利家的狭隘隘口,毫不疲倦地忍受了印度的严寒威逼。我向你们给出了我自己的明证,也拥有你们的明证。

§7.11.9

​Petra, quam videtis, unum aditum habet, quem barbari obsident, cetera neglegunt: nullae vigiliae sunt, nisi quae castra nostra spectant.

你们看到的这座岩砦仅有一条通道,蛮族正据守其处,而忽视了其余各处;除了面朝我们营寨的哨兵外,并无任何岗哨。

§7.11.10

​Invenietis viam, si sollerter rimati fueritis aditus ferentis ad cacumen. Nihil tam alte natura constituit, quo virtus non possit eniti.3 Experiendo, quae ceteri desperaverunt, Asiam habemus in potestate.

只要你们巧妙地探寻通往峰顶的路径,就定能找到道路。大自然设立的任何事物,都没有高到勇气无法攀登的地步。正是通过尝试他人绝望放弃之事,我们才将亚洲掌握在手中。

§7.11.11

​Evadite in cacumen: quod cum ceperitis, candidis velis signum mihi dabitis: ego copiis admotis hostem in nos a vobis convertam.

攀上峰顶吧:一旦你们占领它,便用白布向我发出信号;我将调动部队,把敌人从你们身上吸引到我们这边来。

§7.11.12

​Praemium erit ei, qui primus occupaverit verticem, talenta x, uno minus accipiet, qui proximus ei venerit, eademque ad decem homines servabitur portio. Certum autem habeo vos non tam liberalitatem intueri meam quam voluntatem.

第一个占领山顶的人将获得十塔兰特的赏金,紧随其后者将少得一塔兰特,这一比例将一直维持至第十人。但我坚信,你们注重的不是我的慷慨厚赐,而是我的心意。”

§7.11.13

​His animis regem audierunt, ut iam cepisse verticem viderentur: dimissique ferreos cuneos, quos inter saxa defigerent, validosque funes parabant.

他们怀着如此昂扬的斗志聆听国王的话,以致仿佛已然占领了峰顶;退下之后,他们便准备铁楔以钉入岩石缝隙,并准备了结实的绳索。

§7.11.14

​Rex circumvectus petram, qua minime asper ac praeruptus aditus videbatur, secunda vigilia, quod bene verteret,4 ingredi iubet. Illi alimentis in biduum sumptis gladiis modo atque hastis armati subire coeperunt.

国王骑马巡视了岩砦一周,在登攀通道看似最不险峻陡峭之处,祈求神明降福,命令他们在二更时分出发。他们带上两日的口粮,仅以剑和矛武装,便开始向上攀登。

§7.11.15

​Ac primo pedibus ingressi sunt: deinde, ut in praerupta perventum est, alii manibus eminentia saxa conplexi levavere semet, alii adiectis funium laqueis evasere, quidam, cum cuneos inter saxa defigerent, gradus subdidere, quis insisterent.5

起初他们徒步前进;随后,当到达险峻陡峭之处时,有的用双手紧抱突出的岩石拉起自身,有的抛出绳套攀登而上,有的则将铁楔钉入岩隙中作为垫脚之处,以便立足其上。

语法注5 条
  1. 7.11.6Quae nuntiata regi sic accendere animum

    主语为中性复数组合“Quae nuntiata”(向国王报告的这些情况)。动词“accendere”是第三人称复数完成时(accenderunt)的缩略形式,后接由“ut... indicaret”构成的结果状语从句。虽也可考虑为历史不定式,但作为完成时直陈式理解能使句式与结果从句的衔接最为顺畅。

  2. 7.11.7ex suis quisque copiis

    单数不定代词“quisque”(各自)同位补充祈使句复数谓语“perducite”的隐含主语,表分配之意。反身物主代词“suis”在语法上与“copiis”一致,指代“quisque”,意指各个将领从各自的部队中选拔人员。

  3. 7.11.10Nihil tam alte natura constituit, quo virtus non possit eniti

    “constituit”为现在时或完成时直陈式。关系副词“quo”引导带有结果意义的关系从句(相当于“eo ut eo”,引申为“以至于……未能登临”),与虚拟式“possit”连用,意为“(高到)勇气无法攀登的地步”。

  4. 7.11.14quod bene verteret

    这是罗马传统的祈福祈愿套语“quod bene vertat”(愿其带来善果/吉星高照)在过去时叙述(主句为表过去事实的历史现在时“iubet”)下的转写,虚拟式变为未完成过去时“verteret”,作为插入性的祝愿从句出现。

  5. 7.11.15quis insisterent

    “quis”是关系代词与格/夺格复数“quibus”的古体或缩略形式。它指代先行词“gradus”,并在带有目的或特征性质的关系从句中支配虚拟式“insisterent”,意为“以便立足其上的(台阶)”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:7.11.1-7.11.15