← 库尔提斯

亚历山大大帝传

§6.8.1-6.8.26

菲洛塔斯被捕与移交军队审判

国王召开密会听取尼科马科斯的陈述,并在克拉特鲁斯等人的力劝下决议逮捕并审讯菲洛塔斯。菲洛塔斯在当夜睡梦中被捕,次日清晨被押解至按古制由军队主持的审判中。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§6.8.1

​Advocato tum consilio amicorum, cui tamen Philotas adhibitus non est, Nicomachum introduci iubet.

随后,国王召集了朋友们的会议,却并未让菲洛塔斯参加,并下令将尼科马科斯带进来。

§6.8.2

​Is eadem, quae detulerat frater ad regem, ordine exposuit.

尼科马科斯按部就班地将他兄长呈报给国王的原话陈述了一遍。

§6.8.3

​Erat Craterus regi carus in paucis et eo Philotae ob aemulationem dignitatis adversus neque ignorabat saepe Alexandri auribus nimia iactatione virtutis atque operae gravem fuisse et ob ea non quidem sceleris, sed contumaciae tamen esse suspectum.

克拉特鲁斯是国王屈指可数的亲信之一,因此出于地位上的竞争而与菲洛塔斯敌对;他也知道,菲洛塔斯屡屡因过分吹嘘自己的勇武与功绩而令亚历山大生厌,因而即便不被怀疑犯有大罪,却也因桀骜不驯而受到怀疑。

§6.8.4

​Non aliam premendi inimici occasionem aptiorem futuram ratus odio suo pietatis praeferens speciem: Utinam, inquit, in principio quoque huius rei nobiscum deliberasses!

他认为没有比这更适合打压敌人的机会了,便以忠诚为伪装来掩饰自己的私怨,说道: “但愿 在这一事态之初,您也能与我们商议!

§6.8.5

​Suasissemus, si Philotae velles ignoscere, patereris potius1 ignorare eum, quantum deberet tibi, quam usque ad mortis metum adductum saepius de periculo suo quam de tuo cogitare beneficio. Ille enim semper insidiari tibi poterit, tu non semper Philotae poteris ignoscere.

若您本意是要宽恕菲洛塔斯,我们定会劝您宁可让他不知道对您欠下多少恩情,也不该让他被逼到面临死亡的恐惧,以至于更频繁地去考虑自身的危险,而不是您的恩惠。因为他将永远能够对您图谋不轨,而您却无法永远宽恕菲洛塔斯。

§6.8.6

​Nec est, quod existimes eum, qui tantum ausus est, venia posse mutari. Scit eos, qui misericordiam consumpserunt, amplius sperare non posse.

您绝无理由认为,一个敢于行此大恶之人能够因赦免而改过自新。他深知,耗尽了仁慈的人已不能再抱任何奢望。

§6.8.7

​At ego, etiam si ipse vel paenitentia vel beneficio tuo victus quiescere volet, patrem eius Parmenionem, tanti ducem exercitus et inveterata apud milites suos auctoritate haud multum infra magnitudinis tuae fastigium positum, scio non aequo animo salutem filii sui debiturum tibi.

至于我,即便他本人因悔恨或感念您的恩德而甘愿安分守己,我也深知他的父亲帕曼纽——统领如此大军、凭借在将士中根深蒂固的威望而地位仅略逊于您之崇高者——绝不会甘心情愿地将自己儿子的性命归功于您的恩赐。

§6.8.8

​Quaedam beneficia odimus. Meruisse mortem confiteri pudet: superest, ut malit videri iniuriam accepisse quam vitam. Proinde scito tibi cum illis de salute esse pugnandum.

某些恩惠是我们所痛恨的。承认自己罪该万死令人羞耻,其结果必然是他宁愿被视为遭受了不公,也不愿被视为捡回了性命。因此,请您明白,为了您自身的安全,您必须与他们决一死战。

§6.8.9

​Satis hostium superest, ad quos persequendos ituri sumus: latus a domesticis hostibus muni. Hos si summoves, nihil metuo ab externo. Haec Craterus.

我们要去追击的敌人已经足够多了;请防备来自内部敌人的侧翼袭击。若您除掉了这些人,对外敌我便毫无所惧。” 克拉特鲁斯如是说。

§6.8.10

​Nec ceteri dubitabant, quin coniurationis indicium suppressurus non fuisset nisi auctor aut particeps. Quem enim pium et bonae mentis, non amicum modo, sed ex ultima plebe, auditis, quae ad eum delata erant, non protinus ad regem fuisse cursurum?2

其他人也毫不怀疑,除非是主谋或同谋,否则菲洛塔斯决不会隐匿谋反的密告。因为凡是忠诚而明理之人,不仅是朋友,哪怕是出身最底层的平民,在听到向他呈报的事情后,难道会有谁不立刻奔向国王吗?

§6.8.11

​ne Cebalini quidem exemplo, qui ex fratre conperta ipsi nuntiasset, commotum esse Parmenionis filium, praefectum equitatus, omnium arcanorum regis arbitrum! Simulasse etiam, non vacasse sermoni suo regem, ne index alium internuntium quaereret.

就连塞巴利努斯将从弟弟那里探知之事向他禀报的榜样,都未曾打动身为骑兵长官、掌管国王一切机密的帕曼纽之子!他甚至还假称国王没有闲暇与自己交谈,以免告密者另寻中间人。

§6.8.12

​Nicomachum religione quoque deum adstrictum conscientiam suam exonerare properasse: Philotam consumpto per ludum iocumque paene toto die gravatum esse pauca verba pertinentia ad caput regis tam longo et forsitan supervacuo inserere sermoni.

也受神明誓约约束的尼科马科斯急于卸下良心的重担;而菲洛塔斯在嬉戏玩笑中消磨了几乎一整天,却厌烦在如此漫长而或许徒劳的交谈中插进几句关乎国王性命的简短言辞!

§6.8.13

​At eum non credidisse talia deferentibus pueris! Cur igitur extraxisset biduum, tamquam indicio haberet fidem? Dimittendum fuisse Cebalinum, si delationem eius damnabat.

然而竟有人说他是不信小辈们的这番呈报!既然如此,他为何还要拖延两天,仿佛对密报深信不疑一般?倘若他认定塞巴利努斯的告发不可采信,本该将其打发走才是。

§6.8.14

​In suo quemque periculo magnum animum habere: cum de salute regis timeretur, credulos esse debere, vana quoque deferentis admittere.

众人都说,人在自身的安危上面对危险尚可心胸宽广;但当事涉国王的安全时,则必须宁可轻信,连虚妄之词的呈报者也应当予以接纳。

§6.8.15

​Omnes igitur quaestionem de eo, ut participes sceleris indicare cogeretur, habendam esse decernunt. Rex admonitos, uti consilium silentio premerent, dimittit. Pronuntiari deinde iter in posterum iubet, ​ne qua noxiis initi consilii daretur nota. Invitatus est etiam Philotas ad ultimas ipsi epulas, et rex non cenare modo, sed etiam familiariter conloqui cum eo, quem damnaverat, sustinuit.

于是,众人一致决议应当对他进行审讯,以迫使其供出罪行的同谋。国王告诫众人对此项决定严加保密,随后将他们遣散。接着他下令宣布次日行军,以免罪犯察觉到已定下的密谋迹象。菲洛塔斯甚至还被邀请参加了对他而言的最后一场宴席,国王不仅同这位已被他定罪之人共进晚餐,甚至还泰然自若地同他亲切交谈。

§6.8.17

​Secunda deinde vigilia luminibus extinctis cum paucis in regiam coeunt Hephaestion et Craterus et Coenus et Erigyius, hi ex amicis, ex armigeris autem Perdiccas et Leonnatus. Per hos imperatum, ut qui ad praetorium excubabant, armati vigilarent.

到了第二更天,灯火熄灭之后,赫菲斯提昂、克拉特鲁斯、科伊诺斯和埃里吉乌斯——这些属于亲友——以及近卫武士佩尔狄卡斯和莱昂纳图斯,率领少数随从聚集到王宫。通过他们传令,大营值守者须全副武装保持戒备。

§6.8.18

​Iam ad omnes aditus dispositi erant equites, itinera quoque obsidere iussi, ne quis ad Parmenionem, qui tum Mediae magnisque copiis praeerat, occultus evaderet.

骑兵已被部署在所有通道上,并奉命封锁道路,以免有人暗中逃往帕曼纽那里——帕曼纽当时正总督米底亚并统领大军。

§6.8.19

​Atarrhias autem cum CCC armatis intraverat regiam: huic decem satellites adduntur, quorum singulos deni armigeri sequebantur.

阿塔利亚斯率领三百名武装士兵进入了王宫;又给他增派了十名卫士,每名卫士身后各有十名近卫随从。

§6.8.20

​Hi ad alios coniuratos conprehendendos distributi sunt, Atarrhias cum trecentis ad Philotam missus clausum aditum domus moliebatur L iuvenum promptissimis stipatus: nam ceteros cingere undique domum iusserat, ne occulto aditu Philotas posset elabi.

这些人被分派去逮捕其他共谋者;阿塔利亚斯率领三百人被派往菲洛塔斯处,他在五十名最精干的青年护卫下,强行破开紧闭的宅门;因为他已命令其余人从四周包围住宅,生怕菲洛塔斯从隐秘通道溜走。

§6.8.21

​Illum sive securitate animi sive fatigatione resolutum somnus oppresserat: quem Atarrhias torpentem adhuc occupat.

菲洛塔斯不知是由于安心还是疲惫不堪,已被沉睡所征服;阿塔利亚斯趁他仍在昏睡中将其拿获。

§6.8.22

​Tandem ei sopore discusso cum inicerentur catenae: Vicit, inquit, bonitatem tuam, rex, inimicorum meorum acerbitas. Nec plura elocutum capite velato in regiam adducunt.

最终,当他睡意被驱散并被戴上枷锁时,他说道: “国王啊,我敌人的残酷击败了您的仁德。” 他没有再多说,他们蒙上他的头,将他押送到了王宫。

§6.8.23

Postero die rex edixit, omnes armati coirent. VI milia fere militum venerant, praeterea turba lixarum calonumque inpleverant regiam.

次日,国王下令所有人全副武装集合。近六千名士兵赶来,此外还有大群随军小贩和伙夫挤满了王宫。

§6.8.24

​Philotan armigeri agmine suo tegebant, ne ante conspici posset a vulgo, quam rex adlocutus milites esset.

近卫武士用他们的队列遮挡住菲洛塔斯,使他在国王向士兵发表演说之前不致被大众看见。

§6.8.25

​De capitalibus rebus vetusto Macedonum modo inquirebat rex, iudicabat exercitus — in pace erat vulgi3 —, et nihil potestas regum valebat, nisi prius valuisset auctoritas.

关于死刑案件,国王按照马其顿人的古老习俗进行审理,而由军队作出判决——和平时期则属于民众的权力——,若非威望事先发挥作用,国王的权力便毫无效力。

§6.8.26

​Igitur Dymni primum cadaver infertur plerisque, quid parasset quove casu extinctus esset, ignaris.

因此,首先被抬进来的是迪姆努斯的尸体,而大多数人甚至还不知道他究竟策划了什么,抑或因何横死。

语法注3 条
  1. 6.8.5Suasissemus, si Philotae velles ignoscere, patereris potius

    主句谓语 suasissemus(虚拟式过去完成时)表示与过去事实相反的非真实条件推论(“我们本会建议”)。相比之下,条件句的 si velles 和从句的 patereris 则采用虚拟式未完成时。si velles 假设了一种持续的态度或意图(“如果您本有意宽恕菲洛塔斯”),而 patereris 则是充当 suadere 的宾语从句,省略了连词 ut(“建议您宁可容许他……”)。

  2. 6.8.10Quem enim pium et bonae mentis, non amicum modo, sed ex ultima plebe, auditis, quae ad eum delata erant, non protinus ad regem fuisse cursurum?

    间接引语(oratio obliqua)中的反问句。若在直接引语中,它本应是一个与过去事实相反的反问(quis non cucurrisset?,“谁会不立刻奔去呢?”,即人人都会奔去);在间接引语中,则转换为“宾格主语 quem + 周折型过去未来不定式 fuisse cursurum”结构。bonae mentis 为性质属格。

  3. 6.8.25in pace erat vulgi

    属格 vulgi 与 erat 构成系表结构(表示权限/所有格属性的属格),意为“在和平时期,(这一权力)属于民众”。此处与前文战时军队掌握审判权(iudicabat exercitus)形成鲜明对照。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:6.8.1-6.8.26