← 库尔提斯

亚历山大大帝传

§6.7.1-6.7.19

迪姆努斯的弑君阴谋与菲洛塔斯的隐瞒

迪姆努斯企图谋害亚历山大的阴谋被其情人尼科马科斯得知,尼科马科斯转告其兄塞巴利努斯;塞巴利努斯告知了帕尔梅尼奥之子菲洛塔斯,然而菲洛塔斯并未向国王禀报。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§6.7.1

​Iam nonum diem stativa erant, cum externa vi non tutus modo rex, sed invictus intestino facinore petebatur.1

扎营驻留已是第九天,就在此时,这位在外敌力量面前不仅安全且不可战胜的国王,却遭到了内部反叛的图谋。

§6.7.2

​Dymnus, modicae apud regem auctoritatis et gratiae, exoleti, cui Nicomacho erat nomen, amore flagrabat obsequio uni sibi dediti corporis vinctus.

迪姆努斯在国王面前仅有微薄的权威和恩宠,他热烈地爱恋着一个名叫尼科马科斯的年轻侍宠,被只委身于他一人的肉体顺从所束缚。

§6.7.3

​Is, quod ex vultu quoque perspici poterat, similis attonito remotis arbitris cum iuvene secessit in templum arcana se et silenda adferre praefatus2 ​suspensumque expectatione per mutuam caritatem et pignora utriusque animi rogat, ut adfirmet iureiurando, quae commisisset, silentio esse tecturum.

他的神情宛如惊魂未定之人(这一点从他的面容上也看得出来),在屏退在场之人后,他先是声明自己带来了必须保守沉默的机密,便与那名青年退入一座神庙之中;并借由彼此的情谊与相互心灵的誓证,恳求悬心期待的对方立誓保证,绝不泄露自己所托付的事情。

§6.7.5

​Et ille ratus nihil, quod etiam cum periurio detegendum foret, indicaturum per praesentes deos iurat.3

青年以为对方绝不会透露任何哪怕背弃誓言也必须揭发的事情,便指着面前的神明发誓。

§6.7.6

​Tum Dymnus aperit in tertium diem regi insidias conparatas seque eius consilii fortibus viris et inlustribus esse participem.

此时迪姆努斯才透露,谋害国王的刺杀已定于第三天,自己正与一些英勇而显赫的人物共同参与这一计谋。

§6.7.7

​Quibus iuvenis auditis se vero fidem in parricidio dedisse constanter abnuit nec ulla religione, ut scelus tegat, posse constringi.

青年听到这些话后,断然否认自己曾对弑君逆伦之事立下誓约,并坚称绝无任何宗教戒誓能够约束他去隐瞒罪恶。

§6.7.8

​Dymnus et amore et metu amens dexteram exoleti conplexus et lacrimans orare primum, ut particeps consilii operisque fieret: ​si id sustinere non posset, attamen ne proderet se, cuius erga ipsum benivolentiae praeter alia hoc quoque haberet fortissimum pignus, quod caput suum permisisset fidei adhuc inexpertae.

迪姆努斯因情爱与恐惧而陷入疯狂,握住青年的右手流泪哀求,起初求他加入这一计谋与行动;若不能承受此事,也至少不要出卖自己;毕竟除其他事外,他已拥有了迪姆努斯对他深情厚意的最坚固证凭——即迪姆努斯竟将自己的性命托付给了此前未经历练的信义。

§6.7.10

​Ad ultimum aversari scelus perseverantem mortis metu terret: ab illo capite coniuratos pulcherrimum facinus incohaturos.

最终,见青年仍坚持抗拒这一恶行,他便以死亡的恐惧加以威吓,声称共谋者们将从这青年的头颅开始他们最壮丽的壮举。

§6.7.11

​Alias deinde effeminatum et muliebriter timidum, alias proditorem amatoris appellans, nunc ingenua promittens, interdumque regnum quoque, versabat animum tanto facinore procul abhorrentem.

随后,他时而斥责对方柔弱无能、如妇人般胆怯,时而骂他是爱人的背叛者,一会儿许诺体面的赏赐,间或甚至许以王位,竭力动摇那颗对如此滔天罪行深恶痛绝的心。

§6.7.12

​Strictum deinde gladium modo illius, modo suo admovens iugulo, supplex idem et infestus, expressit tandem, ut non solum silentium, sed etiam operam polliceretur.

接着,他拔出佩剑,时而逼向青年的咽喉,时而对准自己的喉头,兼具哀求者与威胁者的神态,终于逼迫对方不仅承诺守口如瓶,还应承鼎力相助。

§6.7.13

​Namque abunde constantis animi et dignus, qui pudicus esset,4 nihil ex pristina voluntate mutaverat, sed captum Dymni amore simulabat nihil recusare.

原来,这名青年心志极其坚定,堪称端方正直之人,他丝毫未改变起初的心愿,只是假装为迪姆努斯的深情所动,伪称绝不推拒任何事。

§6.7.14

​Sciscitari inde pergit, cum quibus tantae rei societatem inisset: plurimum referre, quales viri tam memorabili operi admoturi manus essent.

随后青年便开始打探,他与何人结成了如此大事的同盟;并称由何等样的人物来参与这桩惊天大举至关重要。

§6.7.15

​Ille et amore et scelere male sanus simul gratias agit, simul gratulatur, quod fortissimis iuvenum non dubitasset se adiungere, Demetrio, corporis custodi, Peucolao, Nicanori: adicit his Aphobetum, Iolaum, Theoxenum, Archepolim, Amyntam.

迪姆努斯为爱欲与罪愆所冲昏头脑,一面致谢,一面祝贺青年毫不犹豫地加入了最勇敢的年轻人士之列:近卫侍从德米特里、佩乌科劳斯、尼卡诺尔;他又添上了阿福贝图斯、伊奥劳斯、塞奥克塞努斯、阿克波利斯和阿明塔斯。

§6.7.16

​Ab hoc sermone dimissus Nicomachus ad fratrem — Cebalino erat nomen — quae acceperat, defert. Placet ipsum subsistere in tabernaculo, ne, si regiam 3о intrasset non adsuetus adire regem, coniurati proditos se esse resciscerent.

尼科马科斯从这场谈话脱身后,便将所闻之事报告给他的兄长——名叫塞巴利努斯。两人商定,尼科马科斯本人应留在营帐中,免得平日不常拜见国王的他一旦踏入王帐,会让谋反者察觉自己已被出卖。

§6.7.17

​Ipse Cebalinus ante vestibulum regiae — neque enim propius aditus ei patebat — consistit opperiens aliquem ex prima cohorte amicorum, a quo introduceretur ad regem.

塞巴利努斯本人则在王帐门厅前停步——因为更近的通道并未对他开放——等候第一批国王近侍亲信中的某人,以便由其引见拜见国王。

§6.7.18

​Forte ceteris dimissis unus Philotas, Parmenionis filius — incertum quam ob causam — substiterat in regia: huic Cebalinus ore confuso magnae perturbationis notas prae se ferens aperit, quae ex fratre conpererat, et sine dilatione nuntiari regi iubet.5

恰逢其他人皆已被遣退,唯有帕尔梅尼奥之子菲洛塔斯——不知何故——仍留在王帐内;塞巴利努斯神色慌乱,显露出极其焦虑的迹象,向菲洛塔斯吐露了他从弟弟处获悉的一切,并要求立刻毫不拖延地向国王通报。

§6.7.19

​Philotas conlaudato eo protinus intrat ad Alexandrum multoque invicem de aliis rebus sermone consumpto nihil eorum, quae ex Cebalino cognoverat, nuntiat.

菲洛塔斯称赞了他一番,随即步入亚历山大帐中,但在与国王就其他事情交谈良久之后,对于从塞巴利努斯那里得知的事情却只字未提。

语法注5 条
  1. 6.7.1cum externa vi non tutus modo rex, sed invictus intestino facinore petebatur

    “倒装cum从句”(cum inversum)。主句确立时间背景,而从属连词 cum 接直陈式未完成过去时(petebatur),用以引出突如其来的重大事态。

  2. 6.7.3arcana se et silenda adferre praefatus

    分词 praefatus 修饰谓语动词 secessit 的主语(Is,即迪姆努斯);因源自异态动词 praefor,其形式虽为完成被动,语义却为主动(“预先声明”)。它支配宾格加不定式结构(arcana ... adferre),其中 se 为不定式 adferre 的逻辑主语。

  3. 6.7.5Et ille ratus nihil, quod etiam cum periurio detegendum foret, indicaturum per praesentes deos iurat.

    在依附于 ratus 的间接引语结构中,宾格主语(指代迪姆努斯的 eum)以及系动词 esse 均被省略,其基本骨干为 [eum] nihil indicaturum [esse]。修饰 nihil 的关系从句中采用虚拟式 foret(即 futurum esset),属于间接引语从属从句的虚拟式用法。

  4. 6.7.13dignus, qui pudicus esset

    形容词 dignus 后接关系代词 qui 及虚拟式(esset)的特征构式(dignus qui + 虚拟式),表示资格或相称(“堪称端方正直之人”)。

  5. 6.7.18sine dilatione nuntiari regi iubet

    动词 iubet 通常接“宾格+主动不定式”,但此处接被动不定式 nuntiari 且未明示宾格主语;动作的执行者(由菲洛塔斯向国王通报)由语境自明而隐去。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:6.7.1-6.7.19