- 底本
- Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:6.5.17-6.5.32
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
亚历山大降伏马尔多伊人并夺回爱马布克法拉斯,随后赦免了大流士的旧将纳巴尔扎内斯,并应允前来求嗣的亚马逊女王塔勒斯特里斯之请与之共度数日。
Incolae autem ritu ferarum virgulta subire soliti tum quoque intraverant saltum occultisque telis hostem lacessebant. Ille venantium modo latibula scrutatus plerosque confodit, ad ultimum circumire saltum milites iubet, ut, si qua pateret, inrumperent.
然而当地居民习惯如野兽般钻入灌木丛,此时也潜入了树林,从隐秘处用箭矢骚扰敌军。国王仿效猎人搜寻其藏身之所,刺杀了许多人,最后命令士兵包围树林,以便若有任何通路敞开便冲入其中。
Sed ignotis locis plerique oberrabant, exceptique sunt quidam, inter quos equus regis — Bucephalam vocabant —, quem Alexander non eodem quo ceteras pecudes animo aestimabat. Namque ille nec in dorso insidere suo patiebatur alium et regem, cum vellet escendere, sponte genua submittens excipiebat credebaturque sentire, quem veheret.
但在陌生之地许多人迷失了方向,有些人被俘获,其中包括国王的坐骑——他们称之为布克法拉斯——亚历山大并非以对待其他牲畜的心态看待这匹马。因为此马不容许他人骑在自己背上,而当国王想要骑乘时,它便自愿屈膝承接,并且人们相信它能感知自己所驮载的是谁。
Maiore ergo, quam decebat, ira simul ac dolore stimulatus equum vestigari iubet et per interpretem pronuntiari, ni reddidissent, neminem esse victurum. Hac denuntiatione territi cum ceteris donis equum adducunt.
因此国王受到超出适度范围的愤怒与悲痛驱使,下令搜寻马匹的踪迹,并通过翻译宣告:若不将马送还,则无一人得以存活。他们被这一恐吓所震慑,连同其他礼物将马送来。
Sed ne sic quidem mitigatus caedi silvas iubet adgestaque humo e montibus planitiem ramis inpeditam exaggerari.
但国王即便如此亦未平息怒火,下令砍伐森林,用从山上运来的泥土填高被树枝阻碍的平原。
Iam in aliquantum altitudinis opus creverat, cum barbari desperato regionem, quam occupaverant, posse retineri,1 gentem suam dedidere. Rex obsidibus acceptis Phradati parere eos iussit.
这项工程已经堆积到相当的高度,此时蛮族失去了他们所占据的地区能够得以保全的希望,遂举族投降。国王收下人质后,命令他们服从弗拉达特斯。
Inde quinto die in stativa revertitur. Artabazum deinde geminato honore, quem Dareus habuerat ei, remittit domum. Iam ad urbem Hyrcaniae, in qua regia Darei fuit, ventum erat: ibi Nabarzanes accepta fide occurrit dona ingentia ferens.
自彼处起第五天,国王返回常驻营地。随后他以大流士曾给予阿尔塔巴佐斯的双倍礼遇,遣送其荣归故里。此时大军已抵达大流士王宫所在的赫尔卡尼亚城;在那里,纳巴尔扎内斯获得安全保证后前来相迎,奉上丰厚的礼物。
Inter quae Bagoas erat, specie singulari spado atque in ipso flore pueritiae, cui et Dareus adsuerat et mox Alexander adsuevit: eiusque maxime precibus motus Nabarzani ignovit.
其中有巴戈阿斯,一名容貌绝伦且正值少年韶华的宦官,大流士曾宠幸于他,不久亚历山大亦宠幸于他;国王主要为他的恳求所动,赦免了纳巴尔扎内斯。
Erat, ut supra dictum est, Hyrcaniae finitima gens Amazonum, circa Thermodonta amnem Themiscyrae incolentium campos.
正如前文所述,赫尔卡尼亚的毗邻之邦是亚马逊人部族,他们居住在忒耳摩冬河一带的忒弥斯库拉平原。
Reginam habebant Thalestrin, omnibus inter Caucasum montem et Phasin amnem imperitantem. Haec cupidine visendi regis accensa finibus regni sui excessit et, cum haud procul abesset, praemisit indicantes, venisse reginam adeundi eius cognoscendique avidam.
他们拥戴统治着高加索山与法西斯河之间全部疆域的塔勒斯特里斯为女王。她为渴望见一见国王的热情所燃起,离开了自己王国的疆界,在相距不远处,先行派人通报女王已至,渴求能拜谒并认识他。
Protinus facta potestas est veniendi ceteris iussis subsistere. Trecentis feminarum comitata processit atque, ut primum rex in conspectu fuit, equo ipsa desiluit duas lanceas dextera praeferens.
其余随从被命令停步,她随即获准觐见。她在三百名妇女的陪同下前行,国王刚一映入眼帘,她便右手持两支长矛,亲自从马上跳下。
Vestis non tota Amazonum corpori obducitur: nam laeva pars ad pectus est nuda, cetera deinde velantur. Nec tamen sinus vestis, quem nodo colligunt, infra genua descendit.
亚马逊人的服饰并不遮蔽全躯:因为左侧直至胸部裸露,其余部分则被遮盖。然而她们用绳结系起的衣褶,亦不垂至膝盖以下。
Altera papilla intacta servatur, qua muliebris sexus liberos alant: aduritur dextera, ut arcus facilius intendant et tela vibrent.
另一侧乳房保持完好无损,用以哺育女性后代;右侧则被烧灼切除,以便更容易拉弓和投掷枪矛。
Interrito vultu regem Thalestris intuebatur habitum eius haudquaquam rerum famae parem oculis perlustrans: quippe omnibus barbaris in corporum maiestate veneratio est, magnorumque operum non alios capaces putant, quam quos eximia specie donare natura dignata est.
塔勒斯特里斯神色自若地注视着国王,用目光审视着他的体格容貌,这全然不能与他赫赫功绩的声名相称;盖因在所有蛮族中,对体格的伟岸皆怀有崇敬,他们认为非自然赏赐出众容貌者不能承载宏图大业。
Ceterum interrogata, num aliquid petere vellet, haud dubitavit fateri ad communicandos cum rege liberos se venisse, dignam, ex qua ipse regni generaret heredes:2 feminini sexus se retenturam, marem reddituram patri.
此外,当被问及是否有所希求时,她毫不迟疑地承认自己是为与国王共育后代而来,她配得上由他与自己生下王国的继承人:女性后代她将留下,男性后代则归还其父。
Alexander, an cum ipso militare vellet, interrogat: at illa causata, sine custode regnum reliquisse, petere perseverabat, ne se inritam spei3 abire pateretur.
亚历山大询问她是否愿意与自己一同征战;但她以王国未留看守人为由,执意祈求不要让她怀抱的希望落空而去。
Acrior ad venerem feminae cupido quam regis, ut paucos dies subsisteret, perpulit. xiii dies in obsequium desiderii eius absumpti sunt. Tum illa regnum suum, rex Parthienen petiverunt.
女子炽烈的欢爱情欲胜过国王,促使他停留数日。十三天的时间被用于顺从她的心愿。随后她返回自己的王国,国王则前往帕提亚地区。
- 6.5.21desperato regionem, quam oecupaverant, posse retineri
采用中性单数夺格完成被动分词 desperato 的非人称独立夺格结构。其后跟随的对格与不定式短语 regionem ... posse retineri 整体充当 desperato 的逻辑主语从句。
- 6.5.30dignam, ex qua ipse regni generaret heredes
dignam 为对格表语形容词,修饰间接引语中主语对格 se(女王自身)。其后接续由 ex qua 引导的特质关系从句,配合未完成过去虚拟式 generaret,表达 dignus 所要求的“堪配由他孕育王国继承人”的适格性。
- 6.5.31inritam spei
形容词 inritus(落空的、失望的)所支配的表示限制或缺失的属格。spei 表示在希望方面落空(“失却希望”),这种形容词配属格的用法在白银时期拉丁语散文中较为常见。
