- 底本
- Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:5.5.1-5.5.12
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
亚历山大向波斯波利斯进军,渡过阿拉克塞斯河后,遇到了大批遭受肢体残害的希腊战俘。在国王抚慰并庇护他们之后,战俘们开始商议是该返回故土还是在亚洲就地定居。
Rex eodem loco, quo hostium copias fuderat, castra communit. Quamquam enim undique fugati hostes victoriam concesserant, tamen praealtae praecipitesque fossae pluribus locis obiectae abruperant iter, sensimque et caute progrediendum erat iam non hostium, sed locorum fraude suspecta.
国王在击溃敌军的同一地点筑营固守。因为尽管四散奔逃的敌人已经让出了胜利,但多处横亘着的极深且险峻的鸿沟截断了道路,由于如今所警惕的不再是敌人的诡计,而是地形的险恶,行军不得不缓慢而谨慎地推进。
Procedenti ei litterae redduntur a Tiridate, custode pecuniae regiae, indicantes eos, qui in urbe essent, audito eius adventu diripere velle thesauros: properaret occupare thesauros dimissos:1 expeditum iter esse, quamquam Araxes amnis interfluat.
在他前行途中,收到了掌管王室钱财的蒂里达特斯送来的信函,告知城中之人在获悉他到来的消息后意图瓜分财宝:敦促他迅速抢占那些被遗弃的财宝;尽管有阿拉克塞斯河流经其间,但道路依然畅通无阻。
Nullam virtutem regis iustius quam celeritatem laudaverim:2 relictis pedestribus copiis tota nocte vectus cum equitibus itineris tanto spatio fatigatis ad Araxen prima luce pervenit.
我赞美国王的任何美德,恐怕都不会比赞美其神速更为正当:他抛下步兵部队,与因长途跋涉而疲惫不堪的骑兵通宵骑乘,于拂晓时分抵达了阿拉克塞斯河。
Vici erant in propinquo: quibus dirutis pontem ex materia eorum subditis saxis strenue induxit.
附近有些村落;将其拆毁后,他利用其木材并在下垫以石块,迅速架起了一座桥梁。
Iamque haud procul urbe erant, cum miserabile agmen inter pauca fortunae exempla memorandum regi occurrit. Captivi erant Graeci ad nn milia fere, quos Persae vario suppliciorum modo adfecerant.
此时他们距城已然不远,忽有一队可悲的队伍迎着国王走来,堪称命运罕见的例证而值得铭记。他们是约四千名希腊战俘,曾遭受波斯人各种酷刑的折磨。
Alios pedibus, quosdam manibus auribusque amputatis inustisque barbararum litterarum notis in longum sui ludibrium reservaverant et, cum se quoque alienae dicionis esse cernerent, volentes regi occurrere non prohibuerant.
有人被砍断双足,有人被割去双手和双耳,并被烙上蛮族文字的印记,被波斯人长期保留以供嘲弄;而当波斯人察觉自己也已沦于异族统治之下时,便没有阻止他们自愿前来迎接国王。
Invisitata simulacra, non homines videbantur, nec quicquam in illis praeter vocem poterat agnosci. Plures igitur lacrimas commovere, quam profuderant ipsi: quippe in tam multiplici variaque fortuna singulorum intuentibus similes quidem, sed tamen dispares poenas, quis maxime miserabilis esset, liquere non poterat.
他们看起来如同奇异的幻影,而非人类,除了声音之外,在他们身上认不出任何属于人的特征。因此,他们引出的泪水比他们自己流下的还要多:因为在每个人如此纷繁复杂的命运中,旁观者注视着虽然相似却又各异的刑罚,根本无法分清究竟谁最为悲惨。
Ut vero Iovem illi tandem, Graeciae ultorem, aperuisse oculos conclamavere, omnes pari supplicio adfecti sibi videbantur. Rex abstersis, quas profuderat, lacrimis bonum habere animum iubet, visuros urbes suas coniugesque, et castra ibi duo ab urbe stadia communit.
然而,当他们齐声呼喊,称复仇希腊的朱庇特终于睁开了双眼时,所有人都觉得自己遭受了同等的苦难。国王擦干了自己流下的眼泪,命他们振作精神,许诺他们将重新见到自己的城邦和妻子,并在距城两斯塔德处扎下了营盘。
Graeci excesserant vallo deliberaturi, quid potissimum a rege peterent: cumque aliis sedem in Asia rogare, aliis reverti domos placeret, Euctemon Cymaeus ita locutus ad eos fertur:
希腊人走出营栅,商议应当最先向国王祈求什么:一部分人主张在亚洲求得一处定居之所,另一部分人则希望返回故乡,此时据说库梅的欧克特蒙向他们发表了如下讲话:
Ii, qui modo etiam ad opem petendam ex tenebris et carcere procedere erubuimus, ut nunc est, supplicia nostra — quorum nos pudeat magis an paeniteat, incertum est3 — ostentare Graeciae velut laetum spectaculum cupimus.
“我们这些刚才甚至为了求助都不好意思从黑暗与牢狱中走出来的人,在当前的情势下,竟渴望将我们的刑戮——对此我们究竟该更加感到羞耻还是悔恨,尚不得而知——当作一场欢庆的奇观向希腊炫耀。
Atqui optime miserias ferunt, qui abscondunt, nec ulla tam familiaris est infelicibus patria quam solitudo et status prioris oblivio. Nam qui multum in suorum misericordia ponunt, ignorant, quam celeriter lacrimae inarescant.
然而,唯有隐匿苦难之人,才能最妥善地承受苦难;对于不幸者而言,没有任何家园比孤独和对昔日境况的遗忘更为亲切。因为那些将重托寄予亲友怜悯之中的人并不知道,眼泪干涸得有多么迅速。
Nemo fideliter diligit, quem fastidit: nam et calamitas querula est et superba felicitas. Ita suam quisque fortunam in consilio habet, cum de aliena deliberat. Nisi mutuo miseri essemus, olim alius alii potuissemus esse fastidio:4 quid mirum et fortunatos semper parem quaerere?
没有人会长久忠诚地爱戴一个自己所鄙视的人:因为灾祸多有怨言,而顺境则傲慢自大。因此,每个人在审议他人的命运时,心中所想的都是自己的境遇。若非我们同病相怜,我们早就成为彼此厌恶的对象了;既然如此,那些幸运之人始终寻找与自己相称的人,又有什么值得惊奇的呢?”
- 5.5.2properaret occupare thesauros dimissos
间接引语(oratio obliqua)中表示命令的未完成过去时连接法。蒂里达特斯信函中原本的祈使句(propera),在历史现在时动词 redduntur / 分词 indicantes 的统辖下转为了连接法。
- 5.5.3Nullam virtutem regis iustius quam celeritatem laudaverim
laudaverim 为第一人称单数完成时可能连接法(subiunctivus potentialis),表达委婉断言(assertio modesta),意为“我赞美……恐怕都不会更为恰当”。
- 5.5.10quorum nos pudeat magis an paeniteat, incertum est
受 incertum est 统辖的间接双重疑问从句,使用非人称情感动词(pudet, paenitet)的现在时连接法。引起情感的事物作属格(quorum,先行词为 supplicia nostra),感受者作宾格(nos)。
- 5.5.12olim alius alii potuissemus esse fastidio
紧接条件从句 Nisi... essemus 之后的过去与事实相反假定主句(过去完成时连接法 potuissemus)。谓语部分构成了双与格结构(duplex dativus),其中 alii 为关涉与格(“对彼此而言”),fastidio 为结果/目的谓语与格(“令人厌恶之物”)。
