- 底本
- Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:5.3.1-5.3.23
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
亚历山大征服了乌克西伊人的土地,并在西西甘比斯的求情下赦免了总督梅达特斯等人;然而在进军波斯本土的苏萨门峡谷时,遭遇阿里奥巴尔赞尼斯伏兵推落巨石的猛烈打击,遭遇罕见挫败并被迫撤退。
Mitigato animo eius rex quartis castris pervenit ad Tigrim fluvium: Pasitigrim incolae vocant. Oritur in montibus Uxiorum et per l, stadia silvestribus ripis praeceps inter saxa devolvitur.
在抚慰了她的心意之后,国王在第四天的营地抵达了底格里斯河;当地居民称之为帕西底格里斯河。它发源于乌克西伊人的山区,在五十斯塔迪昂的距离内,在森林茂密的河岸间,在岩石中奔腾倾泻。
Accipiunt deinde eum campi, quos clementiore alveo praeterit, iam navium patiens. DC sunt stadia mollioris soli, per quod leni tractu aquarum Persico mari se insinuat.
随后平原接纳了它,它以更为平缓的河床流经其间,此时已可行船。有六百斯塔迪昂地势平缓的土地,河水经由其平缓的水流汇入波斯湾。
Amne superato cum vnn milibus peditum et Agrianis sagittariisque atque Graecorum mercennariorum tribus milibus additis mille Thracum in regionem Uxiorum pervenit. Finitima Susis est et in primam Persidem excurrit artum inter se et Susianos aditum relinquens.
渡河之后,带着八千步兵、阿格里安人、弓箭手以及三千名希腊雇佣兵,外加一千名色雷斯人,他进入了乌克西伊人的地区。该地区与苏萨毗邻,并延伸至波斯本土边缘,在自身与苏萨人之间留下一条狭窄的通道。
Medates erat regionis praefectus, haud sane temporum homo: quippe ultima pro fide experiri decreverat.
梅达特斯是该地区的总督,绝非见机行事之人;因为他决意为了忠诚而竭尽所能抗争到底。
Sed periti locorum Alexandrum docent occultum iter esse per calles et aversum ab urbe: si paucos misisset leviter armatos, super capita hostium evasuros.
但熟悉地形的人告知亚历山大,有一条穿过山径、避开城镇的隐秘道路:如果他派遣少数轻装部队,便能出现在敌人的头顶上方。
Cum consilium placuisset, idem itinerum fuerunt duces. M et D mercede conducti et Agriani fere M Tauroni praefecto dati ac post solis occasum iter ingredi iussi.
当这一计策获得采纳后,这些人便担任了向导。一千五百名雇佣兵和大约一千名阿格里安人被交由特罗指挥,并受命在日落后出发。
Ipse tertia vigilia castris motis circa lucis ortum superat angustias caesaque materia cratibus et pluteis faciundis, ut, qui turres admoverent, extra teli iactum essent, urbem obsidere coepit.
亚历山大自己则在第三更天拔营起程,于破晓时分越过狭道,砍伐木材制作编条棚架和掩体,以便推进攻城塔的人能处于射程之外,随后开始围攻该城。
Praerupta erant omnia saxis et cotibus inpedita. Multis ergo vulneribus depulsi, ut quibus non cum hoste solum, sed etiam cum loco dimicandum esset,1 subibant tamen, quia rex inter primos constiterat interrogans, tot urbium victores an erubescerent haerere in obsidione castelli exigui et ignobilis, simul admonens Tauronem mox auxilium esse laturum. Inter haec eminus petebatur: quem testudine obiecta milites — ut recederet, erpellere nequierant —
四周皆为险峻的峭壁,受岩石和巨石阻挡。因此,虽然身负重伤而被击退——因为他们不仅要同敌人作战,还要同地形作战——但他们仍然发起冲锋,因为国王站在最前列,质问这诸多城市的征服者们是否会因受阻于一座微不足道且无名小要塞的包围而感到羞耻,同时提醒他们特罗很快就会带来援兵。在此期间,有人从远处向他射击;士兵们无法迫使他退后,便结成龟甲阵掩护他。
tuebantur. Tandem Tauron super arcem urbis se cum suo agmine ostendit. Ad cuius conspectum et hostium animi labare et Macedones acrius proelium inire coeperunt.
终于,特罗率领队伍出现在该城卫城上方。一见到他,敌军斗志开始瓦解,马其顿人则更加猛烈地投入战斗。
Anceps oppidanos malum urguebat, nec sisti vis hostium poterat. Paucis ad moriendum, pluribus ad fugam animus fuit, magna pars in arcem concessit. Inde XXX oratoribus missis ad deprecandum triste responsum a rege redditur, non esse veniae locum.
双重的灾难压向城中居民,敌人的攻势已无法遏制。抱定死志者寥寥,更多的人企图逃跑,大部分人退入了卫城。从那里派出了三十名使节前来祈求宽恕,但国王给出了严厉的答复,称绝无饶恕的余地。
Itaque suppliciorum quoque metu perculsi ad Sisigambim, Darei matrem, occulto itinere ignotoque hostibus mittunt, qui peterent, ut ipsa regem mitigaret, haud ignari, parentis eam loco diligi colique. Et Medates sororis eius filiam secum matrimonio iunxerat, Dareum propinqua cognatione contingens.
因此,同样在受刑恐惧的震慑下,他们通过敌人未知的一条隐秘小道派人前往大流士的母亲西西甘比斯处,请求她出面劝解国王,因为他们知道她如同母亲一般受其爱戴与尊敬。而且梅达特斯娶了她姐妹的女儿,与大流士有着极近的亲戚关系。
Diu Sisigambis supplicum precibus repugnavit abnuens deprecationem pro illis convenire fortunae, in qua esset, adiecitque metuere sese, ne victoris indulgentiam fatigaret, saepiusque cogitare, captivam esse se quam reginam fuisse.
长久以来,西西甘比斯一直拒绝求情者的祈求,声称替他们求情并不符合自己所处的境遇,并补充说她担心会耗尽胜利者的宽仁,且她更常想到自己是俘虏而非曾为王后。
Ad ultimum victa litteris Alexandrum ita deprecata est, ut ipsum excusaret, quod deprecaretur:2 petere se, ut illis quoque, si minus, sibi ignosceret: pro necessario ac propinquo suo, iam non hoste, sed supplice, tantum vitam precari.
最终,她在说服下致信亚历山大,以一种为自己求情之举加以开脱的方式恳求道:她请求他也宽恕他们,若不然,则宽恕她自己;为了自己的亲戚和近亲,如今已非敌人而是求告者,她只祈求免其一死。
Moderationem clementiamque regis, quae tunc fuit, vel una haec res possit ostendere: non Medati modo ignovit, sed omnes et deditos et captivos libertate atque inmunitate donavit, urbem reliquit intactam, agros sine tributo colere permisit. A victore Dareo plura mater non inpetrasset.
国王当时的自制与仁慈,单凭这一件事就足以展现:他不仅饶恕了梅达特斯,还将自由和豁免赐予了所有投降者和俘虏,秋毫无犯地保留了该城,并允许他们免税耕种土地。即便大流士获胜,其母所能争取的也不过如此。
Uxiorum dein gentem subactam Susianorum satrapae contribuit divisisque cum Parmenione copiis illum campestri itinere procedere iubet, ipse cum expedito agmine iugum montium cepit, quorum perpetuum dorsum in Persidem excurrit.
随后,在平定了乌克西伊人部族后,国王将其划归苏萨总督管辖,并与帕梅尼奥分兵,命令帕梅尼奥经由平原道路行进,自己则率领轻装部队占领了连绵延伸入波斯本土的群山山脊。
Omni hac regione vastata tertio die Persidem, quinto angustias, quas illi Susidas pylas vocant, intrat. Ariobarzanes has cum XXV milibus peditum occupaverat, rupes undique praeruptas, in quarum cacuminibus extra teli iactum barbari stabant de industria quieti et paventibus similes, donec in artissimas fauces penetraret agmen.
在蹂躏了整个这一地区后,第三天进入波斯本土,第五天进入当地人称为苏萨门的狭道。阿里奥巴尔赞尼斯率两万五千步兵占领了此处;那是四周陡峭的悬崖,蛮族人在悬崖顶端射程之外故意保持肃静,装出惊恐的模样,直到队伍完全进入最狭窄的山谷。
Quod ubi contemptu sui pergere vident, tum vero ingentis magnitudinis saxa per montium prona devolvunt, quae incussa saepius subiacentibus petris maiore vi incidebant nec singulos modo, sed agmina proterebant.
当他们看到马其顿军队因轻视自己而继续前进时,便从山坡上顺势滚下巨石;巨石屡次撞击下方的岩石,以更大的威力砸下,不仅粉碎单个士兵,还将整队人马碾碎。
Fundis quoque excussi lapides et sagittae undique ingerebantur. Nec id miserrimum fortibus viris erat, sed quod inulti, quod ferarum ritu veluti in fovea deprehensi caederentur.
投石器射出的石块和箭矢也从四面八方倾泻而下。对于勇士们来说,这还不是最悲惨的,最悲惨的是他们毫无复仇的机会,如野兽般陷入陷阱中遭到屠杀。
Ira igitur in rabiem versa eminentia saxa conplexi, ut ad hostem pervenirent, alius alium levantes conabantur ascendere: ea ipsa multorum simul manibus convolsa in eos, qui conmoverant, recidebant.3
因此,愤怒化为了狂暴,他们攀附着突出的岩石以求接近敌人,互相搀扶着试图向上攀爬;但被许多人的手同时拔动的巨石,却又砸回到移动它们的人身上。
Nec stare ergo poterant nec niti, ne testudine quidem protegi, cum tantae molis onera propellerent barbari. Regem non dolor modo, sed etiam pudor temere in illas angustias coniecti exercitus angebat.
因此他们既无法站立也无法攀爬,在蛮族人推下如此巨大重物的情况下,甚至无法用龟甲阵护身。折磨国王的不仅是痛苦,更有将军队盲目投入那条狭道之中的羞耻。
Invictus ante eam diem fuerat nihil frustra ausus, inpune Ciliciae fauces intraverat, mare quoque novum in Pamphyliam iter aperuerat: tunc haesitabat deprehensa felicitas, nec aliud remedium erat quam reverti, qua venerat.
在此日之前,他未尝一败,未曾徒劳妄动;他安然无恙地穿过了基利家峡谷,大海也为他开辟了通往潘菲利亚的新路;而此时,受困的幸运却停滞不前,除了沿原路返回之外别无补救之策。
Itaque signo receptui dato densatis ordinibus scutisque super capita consertis retro evadere ex angustiis iubet. XXX fuere stadia, quae remensi sunt.
因此他下达了撤退信号,命令队伍紧缩阵形、头顶密接盾牌,从狭道向后撤离。他们原路返回的距离为三十斯塔迪昂。
- 5.3.8ut quibus non cum hoste solum, sed etiam cum loco dimicandum esset
由 'ut qui'(相当于 'cum ii')引导的带虚拟语气的关系从句,表原因(“因为他们不仅要同敌人作战,还要同地形作战”),说明了将士们所处的严酷处境。
- 5.3.14ita deprecata est, ut ipsum excusaret, quod deprecaretur
在结果从句('ut ... excusaret')中嵌套了表原因的虚拟从句('quod deprecaretur')。该虚拟语气体现了间接引语中当事人的主观思维(“以一种为自己求情之举本身向亚历山大开脱/致歉的方式进行恳求”)。
- 5.3.20ea ipsa multorum simul manibus convolsa in eos, qui conmoverant, recidebant
主语为代指前文岩石('saxa')的中性复数代词 'ea ipsa'。完成分词 'convolsa'(源自 'convello')修饰主语,主谓结构为 'ea ipsa ... recidebant'(“正是那些被许多人的手同时撼动的岩石,又跌落回那些移动它们的人身上”)。
