← 库尔提斯

亚历山大大帝传

§4.9.13-4.9.25

强渡底格里斯河与击退波斯骑兵

亚历山大的军队艰难而混乱地渡过了湍急的底格里斯河,随后阿里斯顿率领骑兵击退了马扎埃乌斯派出的波斯先遣骑兵。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§4.9.13

​Paucis deinde non ad quietem, sed ad praeparandos animos diebus datis militi1 strenue hostem insequi coepit metuens, ne interiora regni sui peteret sequendusque esset per loca omni solitudine atque inopia vasta.

随后,他只给了士兵们几天时间,不是为了休息,而是为了振作士气,便开始全力追击敌人,唯恐〔大流士〕逃往帝国内陆,以致不得不穿越一片荒凉而匮乏的土地去追击他。

§4.9.14

​Igitur quarto decimo die praeter Armeniam penetrat ad Tigrin. Tota regio ultra amnem recenti fumabat incendio: quippe Mazaeus, quaecumque adierat, haud secus quam hostis urebat.

于是在第十四天,大军越过亚美尼亚,抵达底格里斯河。河对岸的整个地区因刚刚燃起的大火而浓烟滚滚;因为马扎埃乌斯凡所到之处,都像敌人一样加以焚烧。

§4.9.15

​Ac primo caligine, quam fumus effuderat, obscurante lucem insidiarum metu substitit, deinde ut speculatores praemissi tuta omnia nuntiaverunt, paucos equitum ad temptandum vadum fluminis praemisit. Cuius altitudo primo summa equorum pectora, mox, ut in medium alveum ventum est, cervices quoque aequabat.

起初,由于浓烟带来的昏暗遮蔽了光线,〔亚历山大〕因担心伏兵而止步不前;随后,当派往前方侦察的斥候报告一切安全时,他派出了少数骑兵去探查河水的浅滩。水深起初及于马的胸部顶端,不久,一到了河床中央,甚至淹没了马的颈部。

§4.9.16

​Nec sane alius amnis ad Orientis plagam tam violentus invehitur multorum torrentium non aquas solum, sed etiam saxa secum trahens. Itaque a celeritate, qua defluit, Tigri nomen est inditum, quia Persica lingua tigrin sagittam appellant.

确实,没有任何一条奔流向东方地区的河流是如此湍急狂暴,不仅卷挟着众多山洪的水流,还卷裹着巨石。因此,由于其倾泻奔流之迅速,该河被赐名为底格里斯,因为在波斯语中,人们把箭称为“底格里斯”。

§4.9.17

Igitur pedes velut divisus in cornua circumdato equitatu, levatis super capita armis haud aegre ad ipsum alveum penetrat.

于是步兵犹如分为两翼,骑兵环绕在外,将武器高举在头顶之上,毫不费力地进入了河床本身。

§4.9.18

​Primus inter pedites rex egressus in ripam vadum militibus manu, quando vox exaudiri non poterat, ostendit. Sed gradum firmare vix poterant, cum modo saxa lubrica vestigium fallerent, modo rapidior unda subduceret.

国王在步兵中第一个登上河岸,由于人声无法被听见,便用手势向士兵们指引浅滩。但他们几乎无法站稳脚步,因为一会儿是湿滑的岩石使脚步踩空,一会儿是湍急的流水将他们卷走。

§4.9.19

​Praecipuus erat labor eorum, qui humeris onera portabant: quippe cum semetipsos regere non possent, in rapidos gurgites incommodo onere auferebantur, et dum sua quisque spolia consequi studet, maior inter ipsos quam cum amni orta luctatio est, cumulique sarcinarum passim fluitantes plerosque perculerant.

最为困苦的是那些肩负重担的人;因为他们连自身都无法控制,被笨重的负荷拖入了湍急的漩涡中,当每个人都力求找回自己的战利品时,彼此之间的争斗甚至超过了与河水的搏斗,各处漂浮成堆的行囊撞倒了许多人。

§4.9.20

​Rex monere, ut satis haberent arma retinere: cetera se redditurum.2 Sed neque consilium neque imperium accipi poterat: obstrepebat hinc metus, praeter hunc invicem luctantium mutuus clamor.

国王告诫他们,只要能保全武器就算足够,其余的东西他都会赔偿。然而无论劝告还是命令都无法被听从;一方面是恐惧在喧嚣压制,此外还有相互争抢者彼此之间的呼喊。

§4.9.21

​Tandem, qua leniore tractu amnis aperit vadum, emersere, nec quicquam praeter paucas sarcinas desideratum est.

最终,在河水平缓流淌并露出浅滩之处,他们渡上了岸,除少数行李外没有损失任何东西。

§4.9.22

​Deleri potuit exercitus, si quis vincere ausus esset,3 sed perpetua fortuna regis avertit inde hostem. Sic Granicum tot milibus equitum peditumque in ulteriore stantibus ripa superavit. sic angustis in Ciliciae callibus tantam multitudinem hostium:

倘若当时有人敢于求胜,这支大军原本是可能被毁灭的,但国王恒久的幸运让敌人远离了那里。他就这样克服了格拉尼库斯河,尽管彼岸驻守着数万骑兵和步兵;他就这样在奇里乞亚的狭窄通道中战胜了如此众多的敌人。

§4.9.23

​audaciae quoque, qua maxime viguit, ratio minui potest, quia numquam in discrimen venit, an temere fecisset.4 Mazaeus, qui, si transeuntibus flumen supervenisset, haud dubie oppressurus fuit inconpositos,5 in ripa demum ad iam perarmatos adequitare coepit.

他最为倚仗的大胆果断的评价也可以被削减,因为他是否轻率行事从未真正面临危机的检验。马扎埃乌斯本来如果趁他们渡河时发起突袭,毫无疑问定能击溃混乱中的敌军,却直到他们在河岸上已全副武装时,才开始策马向他们逼近。

§4.9.24

​Mille admodum equites praemiserat: quorum paucitate Alexander explorata, deinde contempta praefectum Paeonum equitum Aristona laxatis habenis invehi iussit.

他预先派出了一千名左右的骑兵;亚历山大探知他们人数稀少,随即心生轻蔑,命令培奥尼亚骑兵指挥官阿里斯顿策马全速冲锋。

§4.9.25

​Insignis eo die pugna equitum et praecipue Aristonis fuit: praefectum equitatus Persarum Satropaten directa in guttur hasta transfixit fugientemque per medios hostes consecutus ex equo praecipitavit et obluctanti gladio caput dempsit.6 Quod relatum magna cum laude ante regis pedes posuit.

那一天的骑兵交战尤为著名,特别是阿里斯顿的战斗:他用直刺咽喉的长矛刺穿了波斯骑兵指挥官萨特罗帕特斯,在后者穿过敌军逃跑时紧追不舍,将其打落马下,并在其反抗时用剑砍下了他的头颅。他将首级带回,在极大的赞誉声中置于国王的脚前。

语法注6 条
  1. 4.9.13Paucis deinde non ad quietem, sed ad praeparandos animos diebus datis militi

    Paucis ... diebus datis 为独立夺格结构。militi 是集合单数与格(“给士兵们”)。ad praeparandos animos 为表示目的的动形词结构(“为了振作士气”)。

  2. 4.9.20Rex monere, ut satis haberent arma retinere: cetera se redditurum.

    monere 是历史不定式,相当于未完成过去时的主动词。satis haberent 意为“视……为足够”,以不定式 arma retinere 为宾语。cetera se redditurum [esse] 是间接引语中的“宾格加不定式”结构,省略了主导说话动词(如 dixit)。

  3. 4.9.22Deleri potuit exercitus, si quis vincere ausus esset

    此句为与过去事实相反的条件句,条件从句使用过去完成时虚拟式 ausus esset,而归结从句使用了表示能力的情态动词 possum 的直陈式完成时 potuit。此处未用虚拟式 potuisset,而用直陈式以强调该可能性在当时是客观存在的实际事实。

  4. 4.9.23audaciae quoque, qua maxime viguit, ratio minui potest, quia numquam in discrimen venit, an temere fecisset.

    audaciae 为属格,修饰 ratio(评价、计算、价值)。qua 为关系代词夺格,与 viguit 连用表示方面或手段(“他最为闪耀的方面”)。an temere fecisset 是带过去完成时虚拟式的间接疑问从句,充当 in discrimen venit(成为危急中的疑问/受到检验)的主语性补充成分。

  5. 4.9.23oppressurus fuit inconpositos

    迂回动词变位(未来分词 oppressurus + fuit),用在与过去事实相反的假定句(si ... supervenisset)的归结从句中,替代了常规的过去完成时虚拟式 oppressisset,意为“定能彻底击溃”。inconpositos 为宾格,作其宾语(“队列紊乱的兵士们”)。

  6. 4.9.25obluctanti gladio caput dempsit

    obluctanti 是现在分词与格,作为离格性与格(或不利与格)依附于 dempsit(“从奋力挣扎的他身上砍下了头颅”)。gladio 是工具夺格(“用剑”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:4.9.13-4.9.25