← 库尔提斯

亚历山大大帝传

§4.7.1-4.7.16

埃及归降与进军阿蒙神谕所

亚历山大进军埃及并接受波斯守军的归降,在整顿政务后启程穿越严酷沙漠前往阿蒙神谕所,并在降雨与乌鸦引路的协助下抵达了生机盎然的圣地绿洲。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§4.7.1

Aegyptii olim Persarum opibus infensi — quippe avare et superbe imperitatum sibi esse credebant — ad spem adventus eius erexerant animos, utpote qui Amyntam quoque transfugam et cum precario imperio venientem laeti recepissent.1

久已痛恨波斯人统治的埃及人——因为他们坚信自己一直遭受着贪婪而傲慢的压迫——因盼望他的到来而精神振奋,毕竟他们此前甚至欣然接纳了叛逃而来、仅握有朝不保夕之权力的阿明塔斯。

§4.7.2

​Igitur ingens multitudo Pelusium, qua intraturus videbatur, convenerat. Atque ille septimo die, postquam a Gaza copias moverat, in regionem Aegypti, quam nunc Castra Alexandri vocant, pervenit.

因此,大批人群聚集在据推测他将要进入的佩卢西乌姆。而他在率军离开加沙后的第七天,抵达了埃及境内如今被称为“亚历山大营地”的区域。

§4.7.3

​Deinde pedestribus copiis Pelusium petere iussis ipse cum expedita delectorum manu Nilo amne vectus est. Nec sustinuere adventum eius Persae defectione quoque perterriti.

随后,他命步兵部队前往佩卢西乌姆,自己则率领一支由精选士兵组成的轻装部队沿尼罗河乘船而上。波斯人亦因当地民众的叛离而惶恐不安,未能抵挡他的到来。

§4.7.4

​Iamque haud procul Memphi erat: in cuius praesidium Mazaces, praetor Darei, relictus sponte amne superato octingenta talenta Alexandro omnemque regiam supellectilem tradidit.

此时他已距孟菲斯不远;受命留守该城的大流士的总督马扎凯斯主动渡河,向亚历山大交出了八百塔兰特以及王室的一切器用用具。

§4.7.5

​A Memphi eodem flumine vectus ad interiora Aegypti penetrat conpositisque rebus ita, ut nihil ex patrio Aegyptiorum more mutaret, adire Iovis Hammonis oraculum statuit.

从孟菲斯出发,他沿同一条河流深入埃及腹地;在整顿政务、对埃及祖传习俗未作丝毫更改之后,他决定前往探访朱庇特·阿蒙的神谕所。

§4.7.6

​Iter expeditis quoque et paucis vix tolerabile ingrediendum erat: terra caeloque aquarum penuria est, steriles harenae iacent. Quas ubi vapor solis accendit, fervido solo exurente vestigia intolerabilis aestus existit, ​luctandumque est non solum cum ardore et siccitate regionis, sed etiam cum tenacissimo sabulo, quod praealtum et vestigio cedens aegre moliuntur pedes.

必须踏上一段即便对轻装且人数稀少的队伍而言也几乎难以忍受的行程:天地之间水源匮乏,横亘着一片不毛的黄沙。每当烈日灼烤黄沙,滚烫的地面灼烧着脚底,便升腾起难耐的酷热,行军者不仅要同当地的酷热干燥作斗争,还要同极易陷足的沙砾搏斗,沙层极深且踩上去便会下陷,双足艰难地挪动。

§4.7.8

​Haec Aegyptii vero maiora iactabant:2 sed ingens cupido animum stimulabat adeundi Iovem, quem generis sui auctorem haud contentus mortali fastigio aut credebat esse aut credi volebat.

埃及人将这些艰难险阻夸大得超出实情;然而,不甘于凡人地位的亚历山大,要么真相信朱庇特是他家族的始祖,要么希望别人如此相信,这一前往谒见朱庇特的强烈愿望激励着他的心魄。

§4.7.9

​Ergo cum iis, quos ducere secum statuerat, secundo amne descendit ad Mareotin paludem. Eo legati Cyrenensium dona attulere pacem et, ut adiret urbes suas, petentes.

于是,他同决定随行的部下一道顺流而下,来到了马留提斯沼泽。昔兰尼人的使节携礼物来到那里,请求和平并请他巡视他们的城邦。

§4.7.10

​Ille donis acceptis amicitiaque coniuncta destinata exequi pergit. Ac primo quidem et sequente die tolerabilis labor visus nondum tam vastis nudisque solitudinibus aditis, iam tamen sterili et emoriente terra.

他收下礼物结成友谊后,便继续执行既定计划。第一天和次日的劳苦尚显得可以忍受,因为他们尚未进入如此广袤赤裸的荒漠,尽管土地已然贫瘠且了无生机。

§4.7.11

​Sed ut aperuere se campi alto obruti sabulo, haud secus quam profundum aequor ingressi terram oculis requirebant:

然而,当被深沙掩埋的原野展现在眼前时,他们宛如驶入了汪洋大海,四处极目寻觅陆地:

§4.7.12

​nulla arbor, nullum culti soli occurrebat vestigium. Aqua etiam defecerat, quam utribus cameli vexerant, et in arido solo ac fervido sabulo nulla erat.

不见一木,亦无耕地的丝毫痕迹。骆驼用皮囊驮运的水也已告罄,在干涸的土地和滚烫的沙砾中全无水迹。

§4.7.13

​Ad hoc sol omnia incenderat, siccaque et adusta erant ora, cum repente — sive illud deorum munus sive casus fuit — obductae caelo nubes condidere solem, ingens aestu fatigatis, etiam si aqua deficeret, auxilium.

加之烈日炙烤着一切,众人口焦舌燥;正在此时,忽然之间——无论那是神明的恩赐还是巧合——漫天阴云遮蔽了烈日,这对饱受酷暑折磨的人们而言是极大的慰藉,即便依然缺水。

§4.7.14

​Idem vero, ut largum quoque imbrem excusserunt procellae, pro se quisque excipere eum,3 ​quidam ob sitim inpotentes sui ore quoque hianti captare coeperunt. Quadriduum per vastas solitudines absumptum est. Iamque haud procul oraculi sede aberant, cum conplures corvi agmini occurrunt: modico volatu prima signa antecedentes modo humi residebant, cum lentius agmen incederet, modo se pennis levabant ducentium iterque monstrantium ritu.

更进一步,当风暴倾泻下瓢泼大雨时,众人纷纷各自接水,有些因焦渴而不能自已者甚至张大嘴巴承接雨滴。穿越浩瀚荒漠耗费了四天时间。正当他们距离神谕所的圣地不远之时,一群乌鸦迎向行军队列:它们在先锋军旗前低空飞翔,行军迟缓时便落在地面,随后又振翅高飞,俨然如向导引路一般。

§4.7.16

Tandem ad sedem consecratam deo ventum est. Incredibile dictu, inter vastas solitudines sita undique ambientibus ramis vix in densam umbram cadente sole contecta est, multique fontes dulcibus aquis passim manantibus alunt silvas.

最终,他们抵达了奉献给神明的圣地。说来令人难以置信,这处圣所坐落于辽阔的荒漠之中,却四面被环绕的树枝所遮蔽,阳光几乎无法穿透浓密的树荫,众多甘泉四处流淌,滋养着茂密的林木。

语法注3 条
  1. 4.7.1utpote qui Amyntam quoque transfugam et cum precario imperio venientem laeti recepissent

    utpote qui 后接虚拟式 recepissent,构成表原因或特征的关系从句,用以印证前述埃及人对亚历山大的到来抱有极大希望的原因,即以他们此前欣然接纳处境窘迫的叛将阿明塔斯作为佐证。

  2. 4.7.8Haec Aegyptii vero maiora iactabant

    中性复数宾语 maiora 作宾语补足语或谓语性使用,vero 为名词 verum 的比较夺格(意为“比事实更甚”)。整句表达“埃及人把这些困难夸大得超过了实际情况”。

  3. 4.7.14pro se quisque excipere eum

    不定式 excipere 为历史不定式,与其主格主语 pro se quisque 搭配,代替过去时直陈式使用,生动再现了众人面对突如其来的降雨争相接水的慌忙情景,并与后文的 coeperunt 并列构成动作叙述。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:4.7.1-4.7.16