- 底本
- Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:4.3.1-4.3.14
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
提尔人利用火攻船并在风暴的配合下摧毁了长堤,但亚历山大以改进的结构重建长堤,并在塞浦路斯舰队等援军抵达后,从陆海两路对该城发起总攻。
Ea res Alexandrum dividere copias coegit et, ne segniter adsidere uni urbi videretur, operi Perdiccan Crateronque praefecit, ipse cum expedita manu Arabiam petiit.
这一局面迫使亚历山大分散兵力,为了不显得无所作为地围困单一城市,他指派佩尔狄卡斯和克拉特鲁斯负责筑堤工程,自己则率领一支轻装部队开赴阿拉伯。
Inter haec Tyrii navem magnitudine eximia saxis harenaque a puppi oneratam, ita ut multum prora emineret, bitumine ac sulphure inlitam remis concitaverunt, et, cum magnam vim venti vela quoque concepissent, celeriter ad molem successit.
与此同时,提尔人备好了一艘体量巨大的船只,船尾满载石块与沙土以使船首高高翘起,船体涂满沥青与硫磺,以划桨催动;由于风帆也吃饱了强风,该船迅速逼近了长堤。
Tum prora eius accensa remiges desiluere in scaphas, quae ad hoc ipsum praeparatae sequebantur, navis autem igne concepto latius fundere incendium coepit, quod, priusquam posset occurri, turres et cetera opera in capite molis posita conprehendit.
随后船首被点燃,桨手们跳入预先为此准备并尾随在后的小舟中;而那艘船起火后开始向更宽的范围喷射烈焰,在得以扑救之前,大火便吞噬了立在长堤前端的塔楼及其他工事。
At qui desiluerant in parva navigia, faces et, quidquid alendo igni aptum erat, in eadem opera ingerunt. Iamque non imae modo Macedonum turres, sed etiam summa tabulata conceperant ignem, cum ii, qui in turribus erant, partim haurirentur incendio, partim armis omissis in mare semet ipsi inmitterent.
跳入小艇的人则向同样的工事投掷火把以及一切利于助燃之物。此刻不仅马其顿人塔楼的底层,就连最顶层的楼板也燃起了大火,塔楼里的人一部分被烈火吞噬,一部分丢下武器自行投海。
At Tyrii, qui capere eos quam interficere mallent, natantium manus stipitibus saxisque lacerabant, donec debilitati inpune navigiis excipi possent.
然而提尔人宁愿俘虏他们而不愿杀死他们,便用木桩和石块狠砸游泳者的双手,直到他们丧失抵抗能力,可以毫无危险地被捞上小船。
Nec incendio solum opera consumpta, sed forte eodem die vehementior ventus motum ex profundo mare inlisit in molem, crebrisque fluctibus conpages operis verberatae laxavere se, saxaque interfluens unda medium opus rupit.
工事不仅毁于火灾,而且恰逢当天一阵更为猛烈的强风将卷自深海的巨浪撞向长堤;工程的接合部在频繁巨浪的冲击下松散瓦解,从石缝间穿流的海水冲垮了工事的中部。
Prorutis igitur lapidum cumulis, quibus iniecta terra sustinebatur, praeceps in profundum ruit, tantaeque molis vix ulla vestigia invenit Arabia rediens Alexander. Hic, quod in adversis rebus solet fieri, alius in alium culpam referebant,1 cum omnes verius de saevitia maris queri possent.
因此,用以支撑所填泥土的堆石坍塌后,长堤便一头坠入深海;当亚历山大从阿拉伯返回时,几乎寻不见如此宏伟长堤的任何踪迹。在此,正如逆境中常有的那样,众人相互推诿责任,尽管大家本可以更真实地归咎于大海的暴虐。
Rex novi operis molem orsus in adversum ventum non latere, sed recta fronte direxit: ea cetera opera velut sub ipsa latentia tuebatur: latitudinem quoque aggeri adiecit, ut turres in medio excitatae procul teli iactu abessent.
国王着手修建新的工事长堤,使它正对强风,不是以侧翼,而是以正面迎击风浪:长堤保护着其余仿佛隐蔽于其下的工事。他还增加了堤道的宽度,使建在中央的塔楼远离飞矢的射程。
Totas autem arbores cum ingentibus ramis in altum iaciebant, deinde saxis onerabant rursusque cumulo eorum alias arbores iniciebant, tum humus aggerebatur: superque alia strue saxorum arborumque cumulata velut quodam nexu continens opus iunxerant. Nec Tyrii, quidquid ad inpediendam molem excogitari poterat, segniter exequebantur.
他们还将带有粗大枝桠的整棵树木抛入深海,接着压上石块,又在石堆上投入其他树木,然后覆上泥土;在上方又堆叠了另一层石木混合层,仿佛以某种纽带将连续的工事联结在一起。提尔人也毫不懈怠地施行一切能想出的阻挠长堤的方法。
Praecipuum auxilium erat, qui procul hostium conspectu subibant aquam2 occultoque lapsu ad molem usque penetrabant, falcibus palmites arborum eminentium ad se trahentes. Quae ubi secutae erant, pleraque secum in profundum dabant: tum levatos onere stipites truncosque arborum haud aegre moliebantur, deinde totum opus, quod stipitibus fuerat innixum, fundamento lapso sequebatur.
他们最有效的手段是:潜水者在远离敌人视线处没入水中,暗中潜行直至长堤下方,用镰刀将伸出的树木分枝拉向自己。一旦这些树木被拉动,便将大部分结构带入深海;随后他们毫不费力地拆除卸去了重量的木桩与树干,紧接着依靠木桩支撑的整个工事便随着基础的崩塌而随之坠落。
Aegro animi Alexandro nec, perseveraret an abiret, satis certo3 classis Cypro advenit eodemque tempore Cleander cum Graecis militibus in Asiam nuper advectis. C et XC navigia in duo dividit cornua: laevum Pnytagoras, rex Cypriorum, cum Cratero tuebatur, Alexandrum in dextro quinqueremis regia vehebat.
亚历山大忧心忡忡,难以确定究竟是坚持还是撤退,此时一支舰队从塞浦路斯赶来,与此同时克莱安德也率领着新近运抵亚洲的希腊士兵到达。国王将这一百九十艘舰船分为两翼:塞浦路斯国王普尼塔戈拉斯与克拉特鲁斯共同镇守左翼,右翼则由皇家五层桨座战船载着亚历山大。
Nec Tyrii, quamquam classem habebant, ausi navale inire certamen: tris omnino ante ipsa moenia opposuerunt, quibus rex invectus ipse eas demersit.
提尔人虽有舰队,却不敢展开海战:他们总共仅在城墙正前方列出三艘船,国王亲自驾船冲击并将它们击沉。
Postera die classe ad moenia admota undique tormentis et maxime arietum pulsu muros quatit: quos Tyrii raptim obstructis saxis refecerunt, interiorem quoque murum, ut, si prior fefellisset, illo se tuerentur, munire orsi.
次日,舰队逼近城墙,从各方以投石机、尤其是以攻城槌的猛烈撞击震撼城墙;提尔人匆忙垒石修复城墙,并开始修筑一道内墙,以便在前一道城墙失守时借此自保。
Sed undique vis mali urguebat: mole intra teli iactum erant, classis moenia circumibat, terrestri simul navalique clade obruebantur. Quippe binas quadriremes Macedones inter se ita iunxerant, ut prorae cohaererent, puppes intervallo, quantum capere poterant, distarent:
然而灾难的威势从四面八方逼来:由于长堤的存在,他们已处于飞矢射程之内;舰队环绕着城墙,他们同时被陆上与海上的毁灭所压倒。因为马其顿人两两并联四层桨座战船,使船首紧密贴合,而船尾则在能够承受的最大限度内保持间距:
- 4.3.7alius in alium culpam referebant
按意义一致(synesis):分配性格的单数主语 alius 与第三人称复数动词 referebant 连用,因为逻辑上隐含的主语指的是全军将士。
- 4.3.10Praecipuum auxilium erat, qui procul hostium conspectu subibant aquam
关系从句 qui ... subibant 省略了先行词(ii),充当 praecipuum auxilium erat 的实质主语(或主格补足语),构成“主要办法在于那些……没入水中之人”的判断句式。
- 4.3.11Aegro animi Alexandro nec, perseveraret an abiret, satis certo
独立夺格结构,以 Alexandro 为逻辑主语。animi 是与形容词 aegro 连用的限定属格(或古方位格残留)。certo 与 Alexandro 保持性数格一致,后接双重间接疑问从句 perseveraret an abiret。
