- 底本
- Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:4.2.1-4.2.13
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
亚历山大要求进入提尔城向赫拉克勒斯献祭遭到拒绝,遂宣告将围攻该城。提尔人依仗岛屿要塞、险恶风浪以及迦太基的援军承诺,全力布防准备彻底抵抗。
Iam tota Syria, iam Phoenice quoque excepta Tyro Macedonum erat, habebatque rex castra in continenti, a qua urbem angustum fretum dirimit.
此时除提尔之外,整个叙利亚以及腓尼基均已归马其顿人所有,国王将营地扎在大陆上,而一道狭窄的海峡将该城与大陆隔开。
Tyros, et magnitudine et claritate ante omnes urbes Syriae Phoenicesque memorabilis, facilius societatem Alexandri acceptura videbatur quam imperium. Coronam igitur auream donum legati adferebant commeatusque large et hospitaliter ex oppido advexerant. Ille dona ut ab amicis accipi iussit benigneque legatos adlocutus Herculi, quem praecipue Tyrii colerent, sacrificare velle se dixit:
提尔无论在规模还是声誉上都在叙利亚和腓尼基的所有城市中首屈一指,它似乎更乐于接受亚历山大的盟约而非统治。因此,使节们送来了一顶金冠作为礼物,并从城中慷慨且周到地运来了补给品。亚历山大下令如同对待朋友一样收下礼物,亲切地向使节们致意,并表示自己希望向提尔人格外崇拜的赫拉克勒斯献祭:
Macedonum reges credere ab illo deo ipsos genus ducere, se vero, ut id faceret, etiam oraculo monitum.1
因为马其顿诸王坚信自己源自该神祇的血脉,而他本人甚至也曾受到神谕的指示去举行这项祭仪。
Legati respondent esse templum Herculis extra urbem in ea sede, quam Palaetyron ipsi vocent: ibi regem deo sacrum rite facturum.
使节们回答说,在城外他们称之为旧提尔的地方有一座赫拉克勒斯神庙,国王可以在那里按规程向神明献祭。
Non tenuit iram, cuius alioqui potens non erat. Itaque: Vos quidem, inquit, fiducia loci, quod insulam incolitis, pedestrem hunc exercitum spernitis, sed brevi ostendam in continenti vos esse. Proinde sciatis licet,2 aut intraturum me urbem aut oppugnaturum.
国王无法抑制内心的愤怒——他在情绪克制方面本就不善自持。于是他说道: “你们固然依仗地形,因为居住在岛上,便轻视这支步兵大军,但不久之后我就会让你们看到你们其实是在大陆上。因此你们不妨清楚地知道,我若不进入这座城市,就必将攻打它。”
Cum hoc responso dimissi suos monere coeperunt, ut regem, quem Syria, quem Phoenice recepisset, ipsi quoque urbem intrare paterentur.
使节们带着这个答复退下后,开始劝告本邦族人,叙利亚和腓尼基已经接纳的国王,他们自己也应当容许其进城。
At illi loco satis fisi obsidionem ferre decreverant. Namque urbem a continenti quattuor stadiorum fretum dividit Africo maxime obiectum crebros ex alto fluctus in litus evolventi.
然而提尔人充分依仗地利,决定承受围攻。因为一道宽达四斯塔德的海峡将该城与大陆隔开,这里极易遭受西南风的侵袭,该风常从深海向海岸卷起重重波浪。
Nec accipiendo operi, quo Macedones continenti insulam iungere parabant, quicquam magis quam ille ventus obstabat.3 Quippe vix leni et tranquillo mari moles agi possunt, Africus vero prima quaeque congesta pulsu inlisi maris subruit, nec ulla tam firma moles est, quam non exedant undae et per nexus operum manantes et, ubi acrior flatus existit, summi operis fastigio superfusae.
对于马其顿人正准备用以连接岛屿与大陆的工程施工而言,没有任何东西比那阵风阻碍更甚。因为即便是平静无波的海面上也难以筑造堤防,而西南风以海浪撞击的冲击力将最先堆积起的一切彻底冲毁,而且没有任何堤防能够如此坚固,以至于不被渗入工程缝隙的波涛、以及在强风骤起时漫过工事最高处顶端的浪花所冲蚀。
Praeter hanc difficultatem haud minor alia erat. Muros turresque urbis praealtum mare ambiebat: non tormenta nisi e navibus procul excussa mitti, non scalae moenibus adplicari poterant, praeceps in salum murus pedestre interceperat iter:4 naves nec habebat rex et, si admovisset, pendentes et instabiles missilibus arceri poterant.
除了这一困难之外,另一项困难也毫不逊色。极其深幽的海水环绕着该城的城墙与塔楼:投掷兵器若非从船上自远处发射便无法施展,云梯也无法架设于城垣之上,直插海中的城墙彻底切断了步行的道路;国王既无战船,而且即便将战船调来,船只漂浮不定、摇晃不稳,也能够被投射兵器所击退。
Inter quae parva dictu res Tyriorum fiduciam accendit. Carthaginiensium legati ad celebrandum sacrum anniversarium more patrio tunc venerant: quippe Carthaginem Tyrii condiderunt semper parentum loco culti.
在此期间,一件说来微不足道的小事激起了提尔人的信心。迦太基的使节当时正遵照祖制前来参加一年一度的祭典;因为提尔人建立了迦太基,并始终如父母般受到崇敬。
Hortari ergo Poeni coeperunt, ut obsidionem forti animo paterentur: brevi Carthagine auxilia ventura. Namque ea tempestate magna ex parte Punicis classibus maria obsidebantur.
因此迦太基人开始劝勉他们以勇敢的心态承受围困,称援军很快便会从迦太基赶来。因为在那个时期,大部分海域都在布匿舰队的封锁控制之下。
Igitur bello decreto per muros turresque tormenta disponunt, arma iunioribus dividunt, opifices, quorum copia urbs abundabat, in officinas distribuunt. Omnia belli apparatu strepunt: ferreae quoque manus — harpagonas vocant —, quas operibus hostium inicerent, corvique et alia tuendis urbibus excogitata praeparabantur.
于是在决定开战后,他们沿城墙和塔楼部署了投射兵器,向年轻人分发武器,将城内极度充裕的工匠分配到各个工坊。四处响彻着战争筹备的喧嚣:用来抛向敌人工事的被称为铁抓的铁手、吊杆以及其他用于守城的新奇器械都在筹备之中。
Sed cum fornacibus ferrum, quod excudi oportebat, inpositum esset, admotisque follibus ignem flatu accenderent, sanguinis rivi sub ipsis flammis extitisse dicuntur: idque omen in Macedonum interitum verterunt Tyrii.
然而,当需要锻造的铁块被放入熔炉、拉起风箱以风力鼓动火焰时,据说有道道鲜血直接从火焰下方涌出;提尔人却将这一凶兆解读为预示着马其顿人的灭亡。
- 4.2.3Macedonum reges credere ab illo deo ipsos genus ducere, se vero, ut id faceret, etiam oraculo monitum.
承接前句中 dixit 引出的间接引语结构。不定式 credere 的逻辑主语为宾格 Macedonum reges,其内部再支配宾格加不定式从句 [se] ipsos genus ducere。后半句 se vero... monitum [esse] 为并列的间接引语主句不定式短语,分词 monitum 后面省略了助动词 esse,与主语宾格 se 呼应。
- 4.2.5Proinde sciatis licet
无人称动词 licet(可以、容许)直接接续虚拟式现在时第二人称复数 sciatis(省略连词 ut)。语意由单纯的许可引申为强烈的警告或宣示(“因此你们不妨清楚地知道……”)。
- 4.2.8Nec accipiendo operi, quo Macedones continenti insulam iungere parabant, quicquam magis quam ille ventus obstabat.
accipiendo operi 为动形词短语构成的目的或关系与格,意为“对于工程的接收/开展”。主句主语为不定代词 quicquam,谓语动词为 obstabat,中间插入比较结构 magis quam ille ventus(比那阵风更甚)。关系代词从句 quo... parabant 修饰先行词 operi。
- 4.2.9praeceps in salum murus pedestre interceperat iter
包含倒装与离隔(hyperbaton)的句式:形容词 praeceps(陡峭的)与介词短语 in salum(伸入海中)一同修饰主语 murus(城墙)。动词 interceperat(阻断了)与宾语 pedestre iter(陆上通道/步行路径)构成了完整的叙述骨架。
