- 底本
- Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:4.15.18-4.15.33
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
在高加米拉战役中,亚历山大与大流士近距鏖战;鹰的吉兆与大流士御者的阵亡引发波斯军阵大乱,大流士最终驱车溃逃。
Interim Aretes Scytharum qui inpedimenta diripiebant, duce occiso gravius territis instabat. Supervenere deinde a Dareo Bactriani pugnaeque vertere fortunam. Multi ergo Macedonum primo impetu obtriti sunt, plures ad Alexandrum refugerunt.
与此同时,阿雷特斯击毙了掠夺辎重的斯基泰人的首领,紧紧追逼惊恐万状的敌军。随后大流士派来的巴克特里亚人赶到,扭转了战局。因此马其顿人在第一轮冲击中许多人被践踏,更多的人则逃回到亚历山大身边。
Tum Persae clamore sublato, qualem victores solent edere, ferociter in hostem quasi ubique profligatum incurrerunt. Alexander territos castigare, adhortari, proelium, quod iam elanguerat, solus accendere: confirmatisque tandem animis ire in hostem iubet.
于是波斯人发出了胜者通常发出的呼喊,凶猛地扑向敌人,仿佛敌军已全线溃败。亚历山大斥责受惊的人,激励他们,独自重燃了已经趋于懈怠的战斗;在终于振奋了士气之后,他命令部队向敌人发起进攻。
Rarior acies erat in dextro cornu Persarum: namque inde Bactriani discesserant ad opprimenda inpedimenta. Itaque Alexander laxatos ordines invadit et multa caede hostium invehitur.
波斯军队右翼的阵线较为稀疏,因为巴克特里亚人为了突袭辎重已从那里撤离。于是亚历山大攻入松散的阵列,并在大量斩杀敌军的同时策马突击。
At qui in laevo cornu erant Persae, spe posse eum includi1 agmen suum a tergo dimicantis opponunt: ingensque periculum in medio haerens adisset, ni equites Agriani calcaribus subditis circumfusos regi barbaros adorti essent aversosque caedendo in se obverti coegissent.2
然而处于左翼的波斯人,怀着能够将其合围的希望,将己方队伍横亘在正在激战的亚历山大背后;他若陷于阵中,本会遭遇巨大的危险,幸而阿格里安骑兵跃马扬鞭,袭向围聚在国王周围的蛮族,通过从背后砍杀迫使他们回身迎战。
Turbata erat utraque acies. Alexander et a fronte et a tergo hostem habebat. Qui averso ei instabant, et ipsi ab Agrianis equitibus premebantur. Bactriani inpedimentis hostium direptis reversi ordines suos recuperare non poterant, plura simul abrupta a ceteris agmina, ubicumque alium alii fors miscuerat, dimicabant.
双方阵线均陷入混乱。亚历山大腹背受敌。那些从背后紧逼他的敌人,自身又受到阿格里安骑兵的压迫。巴克特里亚人洗劫了敌军辎重返回后,无法恢复原有的阵列;多支与其他部队隔断的纵队,在命运将彼此混杂在一起的各处同时混战。
Duo reges iunctis prope agminibus proelium accenderant. Plures Persae cadebant, par ferme utrimque numerus vulnerabatur.
两位国王各自的阵列已近乎接合,战火愈发激烈。倒下的波斯人更多,而双方受伤的人数几乎相当。
Curru Dareus, Alexander equo vehebatur. Utrumque delecti tuebantur sui immemores: quippe amisso rege nec volebant salvi esse nec poterant. Ante oculos sui quisque regis mortem occumbere ducebat egregium.
大流士乘坐战车,亚历山大则策马奔驰。双方的精锐护卫皆不顾自身安危保卫着各自的君主;因为一旦失去国王,他们既不愿也不可能独活。每个人都认为死在自己国王的眼前是崇高的。
Maximum tamen periculum adibant, quos maxime tuebantur: quippe sibi quisque caesi regis expetebat decus.
然而,受到最严密保护的人却面临着最大的危险;因为人人都渴望将斩杀敌国之君的荣耀据为己有。
Ceterum, sive ludibrium oculorum sive vera species fuit, qui circa Alexandrum erant, vidisse se crediderunt paulum super caput regis placide volantem aquilam, non sono armorum, non gemitu morientium territam, diuque circa equum Alexandri pendenti magis quam volanti similis3 adparuit.
此外,无论是视觉的幻觉还是真实的景象,亚历山大身边的人都确信自己看到了一只鹰在国王头顶上方不远处平静地盘旋,它既不被兵刃的声响惊动,也不因濒死者的呻吟而受惊,长久地停留在亚历山大的战马周围,与其说是在飞翔,不如说是悬停在空中。
Certe vates Aristander alba veste indutus et dextra praeferens lauream militibus in pugnam intentis avem monstrabat haud dubium victoriae auspicium.
确凿无疑的是,预言家阿里斯坦德身着白袍,右手持桂枝,向专注于战斗的将士们指认这只飞鸟,昭示这是无可置疑的胜利预兆。
Ingens ergo alacritas et fiducia paulo ante territos accendit ad pugnam, utique postquam auriga Darei, qui ante ipsum sedens equos regebat, hasta transfixus est. Nec aut Persae aut Macedones dubitavere, quin ipse rex esset occisus.
因此,巨大的狂热与自信激励着不久前还惊慌失措的人们奋勇投入战斗,尤其是在坐在大流士身前驭马的御者被长矛刺穿之后。无论是波斯人还是马其顿人,都毫不怀疑国王本人已被击毙。
Ergo lugubri ululatu et incondito clamore gemituque totam fere aciem adhuc aequo Marte pugnantium turbavere cognati Darei et armigeri. Laevumque cornu in fugam effusum destituerat currum, quem a dextra parte stipati in medium agmen receperunt.
于是,在悲切的哀号和杂乱的喊叫与呻吟声中,大流士的亲属和侍从打乱了几乎整条仍在势均力敌作战的战线。溃散奔逃的左翼遗弃了战车,右侧聚拢的人群则将战车接应入阵列中央。
Dicitur acinace stricto Dareus dubitasse, an fugae dedecus honesta morte vitaret:4 sed eminens curru nondum omnem suorum aciem proelio excedentem destituere erubescebat, dumque inter spem et desperationem haesitat, sensim Persae cedebant et laxaverant ordines. Alexander mutato equo — quippe plures fatigaverat — resistentium adversa ora fodiebat, fugientium terga.
据说大流士拔出弯刀,曾犹豫是否应以体面的死亡来免受逃跑的耻辱;但他高耸在战车之上,见己方全军尚未全部撤离战场,羞于先行离弃,而在他于希望与绝望之间迟疑不决之际,波斯人逐渐退却,松散了阵列。亚历山大换过坐骑——事实上他已经骑累了好几匹马——刺向抵抗者的正面面门,追刺溃逃者的后背。
Iamque non pugna, sed caedes erat, cum is Dareus quoque currum suum in fugam vertit. Haerebat in tergis fugientium victor, sed prospectum oculorum nubes pulveris, quae ad caelum efferebatur, abstulerat:
此时已不再是交战,而是一场屠杀,就在这时,那位大流士也掉转战车落荒而逃。胜利者紧追逃跑者的后背,但腾空而起的尘土云雾遮蔽了双眼的视线:
ergo haud secus quam in tenebris errabant ad sonum notae vocis aut signum subinde coeuntes. Exaudiebant tamen strepitus habenarum, quibus equi currum vehentes identidem verberabantur: haec sola fugientis vestigia excepta sunt.
因此他们宛如在黑暗中游荡,循着熟悉的声音或号令声随时汇聚。然而他们仍能听到缰绳抽打拉车战马所发出的一次次声响;唯有这声响被捕捉为逃跑者留下的踪迹。
- 4.15.21spe posse eum includi
说明名词 spe(希望)具体内容的名词性宾格不定式结构(posse eum includi)。被动不定式 includi 作 posse 的补足语,字面直译为“怀着他(亚历山大)能够被合围的希望”。
- 4.15.21in medio haerens adisset, ni ... adorti essent ... coegissent
过去非真实条件句(反事实虚拟)。主句结论部分使用过去完成时虚拟式 adisset(即 adiisset),与 ni(即 nisi)引导的条件从句中过去完成时虚拟式 adorti essent 和 coegissent 相呼应,表示“若非阿格里安人发起突袭并迫使敌军回头,亚历山大本会陷入巨大危险”。
- 4.15.26pendenti magis quam volanti similis
形容词 similis(与……相似)支配现在分词的与格形式 pendenti 和 volanti,意为“与其说像是在飞翔,不如说像是在悬停”。
- 4.15.30an fugae dedecus honesta morte vitaret
由表示迟疑的动词 dubitasse 引出的间接疑问从句。未完成过去时虚拟式 vitaret 在此带有时态呼应下的审议/权衡语气(deliberative),意为“犹豫是否应当以体面的死亡来避免逃跑的耻辱”。
