- 底本
- Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:3.11.1-3.11.13
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
两军陷入惨烈的混战,亚历山大直逼大流士的战车。尽管奥克萨特雷斯等人殊死抵抗,波斯众贵胄将领仍相继阵亡,大流士被迫抛下王权徽记骑马逃遁,导致波斯军全面溃败。
Iam ad teli iactum pervenerant, cum Persarum equites ferociter in laevum cornu hostium invecti sunt: quippe Dareus equestri proelio decernere optabat phalangem Macedonici exercitus robur esse coniectans. Iamque etiam dextrum Alexandri cornu circumibatur.
他们此时已进入投掷兵器的射程之内,波斯骑兵猛烈地向敌人的左翼冲杀过去;因为大流士推测方阵乃是马其顿军队的核心主力,渴望通过骑兵决战来定胜负。而此时亚历山大的右翼也正被包抄。
Quod ubi Macedo conspexit, duabus alis equitum ad iugum montis iussis subsistere ceteros in medium belli discrimen1 strenue transfert.
马其顿王见此情形,命令两队骑兵留在山脊据守,自己则果断将余部调往战斗最危急的中心。
Subductis deinde ex acie Thessalis equitibus praefectum eorum occulte circumire tergum suorum iubet Parmenionique coniungi et, quod is imperasset, inpigre exequi.
接着,他从战线中抽调出色萨利骑兵,命令其长官悄悄绕过己方部队后方,与帕梅尼奥汇合,并迅速执行帕梅尼奥所下达的任何指令。
Iamque immissi in medium Persarum undique circumfusi egregie tuebantur se, sed conferti et quasi cohaerentes tela vibrare non poterant: simul erant emissa in hostem, concurrentia inplicabantur levique et vano ictu pauca in hostem, plura in humum innoxia cadebant. Ergo comminus pugnam coacti conserere gladios inpigre stringunt.
冲入波斯军阵中并被四面包围的士兵们奋勇自卫,但由于人群拥挤且几乎紧贴在一起,他们无法挥动投掷兵器:标枪一向敌人掷出,便在空中交错缠绊,少数以微弱无力的打击落在敌军身上,多数则无害地落入泥土中。因此,被迫进行肉搏战的他们迅速拔出了短剑。
Tum vero multum sanguinis fusum est: duae quippe acies ita cohaerebant, ut armis arma pulsarent, mucrones in ora dirigerent. Non timido, non ignavo cessare tum licuit: collato pede, quasi singuli inter se dimicarent, in eodem vestigio stabant, donec vincendo locum sibi facerent.
此时真正的血流成河:两军阵列紧密相接,以至于兵刃相击,剑尖直指对方面门。胆怯者与懦夫皆无退避之机:他们足抵着足,宛如在进行一对一的决斗,在原地寸步不让,直到通过征服为自己杀出空间。
Tum demum ergo promovebant gradum, cum hostem prostraverant. At illos novus excipiebat adversarius fatigatos, nec vulnerati, ut alias solent, acie poterant excedere, cum hostis instaret a fronte, a tergo sui urgerent.
因此,唯有击倒眼前的敌人之后,他们方才前进一步。然而疲惫不堪的他们随即又迎战新的对手,负伤者也无法像平时那样撤出战列,因为正面有敌军步步紧逼,背后则是己方阵列在向前推挤。
Alexander non ducis magis quam militis munia exequebatur opimum decus caeso rege expetens: quippe Dareus curru sublimis eminebat, et suis ad se tuendum et hostibus ad incessendum ingens incitamentum.
亚历山大履行着士兵的职责丝毫不逊于统帅,渴望通过斩杀敌王赢得至高荣誉;因为大流士高高耸立在战车之上,既是对己方保卫他的巨大鼓舞,也是对敌方发起进攻的巨大诱惑。
Ergo frater eius Oxathres, cum Alexandrum instare ei cerneret, equites, quibus praeerat, ante ipsum currum regis obiecit. Armis et robore corporis multum super ceteros eminens, animo vero et pietate in paucissimis,2 illo utique proelio clarus alios inprovide instantes prostravit, alios in fugam avertit.
因此,其弟奥克萨特雷斯见亚历山大逼近〔大流士〕,便将自己统领的骑兵横插在国王的战车之前。他在武装与体力上远超常人,在勇气与忠诚方面更是屈指可数的人物,在这场战斗中尤为显赫,将一些鲁莽逼近的敌人击倒在地,将另一些人打得溃逃。
At Macedones circa regem — et erant mutua adhortatione firmati — cum ipso in equitum agmen inrumpunt. Tum vero similis ruinae strages erat. Circa currum Darei iacebant nobilissimi duces ante oculos regis egregia morte defuncti, omnes in ora proni, sicut dimicantes procubuerant adverso corpore vulneribus acceptis.3
但国王身边的马其顿人——因彼此间的激励而士气大振——同亚历山大一起冲入了骑兵纵队。此时的杀戮简直如同一场崩塌。在大流士的战车周围,躺卧着在国王眼前英勇战死的最显赫将领,所有人皆面朝下倒伏,正如他们迎面受创、在搏斗中倒下时的姿态。
Inter hos Atizyes et Rheomithres et Sabaces, praetor Aegypti, magnorum exercituum praefecti, noscitabantur: circa eos cumulata erat peditum equitumque obscurior turba. Macedonum quoque non quidem multi, sed promptissimi tamen caesi sunt: inter quos Alexandri dextrum femur leviter mucrone perstrictum est.
在这些人中,辨认出了大军统领阿提济斯、雷奥米特雷斯,以及埃及总督萨巴克斯;在他们周围,堆积着身份卑微的步兵与骑兵尸首。马其顿人虽然阵亡者不多,但倒下的却全是最勇猛之士;其中亚历山大的右大腿也被剑锋轻微刺伤。
Iamque, qui Dareum vehebant equi, confossi hastis et dolore efferati iugum quatere et regem curru excutere coeperant, cum ille veritus, ne vivus veniret in hostium potestatem, desilit et in equum, qui ad hoc ipsum sequebatur, inponitur insignibus quoque imperii, ne fugam proderent, indecore abiectis.
此时,为大流士驾车的马匹被长矛刺中,因剧痛而狂躁不安,开始猛甩车轭,欲将国王颠下战车。大流士唯恐活着落入敌人手中,便跳下车来,骑上了紧随其后以备此用的备用马,为了不暴露逃跑行踪,还狼狈地丢弃了王权的徽记。
Tum vero ceteri dissipantur metu et, qua cuique ad fugam patebat via, erumpunt arma iacientes, quae paulo ante ad tutelam corporum sumpserant: adeo pavor etiam auxilia formidat.4
此时其余的人全因恐惧而四散溃逃,哪里有逃生之路,便向哪里奔逃,沿途丢弃了不久前为防身而拿起的武器:极度的恐慌甚至对自身的护卫也心怀畏惧。
Instabat fugientibus eques a Parmenione emissus, et forte in illud cornu omnes fuga abstulerat. At in dextro Persae Thessalos equites vehementer urgebant,
帕梅尼奥派出的骑兵紧追溃军,恰巧溃兵全都逃向了那个翼侧。但在右翼,波斯人正猛烈压制着色萨利骑兵,
- 3.11.2in medium belli discrimen
名词 discrimen 意为“危机、险境、决定性关头”;在此处,in medium belli discrimen 是兼具空间与修辞色彩的习语,意为“战斗最危急的中心”。抽象名词 discrimen 与中性形容词 medium 结合,形象地凸显了交战中心地带的险恶态势。
- 3.11.8animo vero et pietate in paucissimis
此处为省略结构,in paucissimis 之后省略了诸如 numerandus 或 habendus(“被归入/视作……”)之类的动形词。夺格 animo 与 pietate 表方面(“在勇气与忠诚上”),全句意为“在勇武与忠信方面堪称屈指可数之人”。
- 3.11.9adverso corpore vulneribus acceptis
vulneribus acceptis 为独立夺格结构,其前置修饰语 adverso corpore 则作地点或方式夺格,意为“身体正面受创”。在古典修辞中,正面负伤(adverso corpore)是士兵英勇迎敌、绝不背身逃跑而壮烈牺牲的标志性表述。
- 3.11.12adeo pavor etiam auxilia formidat
这是一句警句式的格言结语(sententia)。auxilia 本义指“援助、辅助手段”,在此指代前句中“为护身而拿起的武器”(arma quae ad tutelam corporum sumpserant)。全句深刻揭示了极度恐慌之下人们甚至将自卫的武器视为累赘与畏惧之物的非理性心理。
