← 库尔提斯

亚历山大大帝传

§10.5.18-10.5.37

西绪甘碧丝之死与对亚历山大的评价

亚历山大的死讯传遍帝国,太后西绪甘碧丝在绝望中绝食自尽。作者全面评述了国王的天赋美徳与受运势和年岁所累的过失,并指出其庞大的帝国重担非一人所能承受,最终分裂为诸多王国。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§10.5.18

Nec muris urbis luctus continebatur, sed proximam regionem ab ea, deinde magnam partem Asiae cis Euphraten tanti mali fama pervaserat.

悲恸不仅局限于城墙之内,这场大祸的消息更传遍了附近的地区,接着传到了幼发拉底河这一侧亚细亚的大部。

§10.5.19

​Ad Darei quoque matrem celeriter perlata est: abscissa ergo veste, quam induta erat, lugubrem sumpsit laceratisque crinibus humi corpus abiecit.

消息也迅速传到了大流士的母亲那里:于是她撕裂了身上所穿的衣裳,换上丧服,扯散头发将身躯仆倒在地。

§10.5.20

​Adsidebat ei altera ex neptibus nuper amissum Hephaestionem, cui nupserat, lugens propriasque causas doloris in communi maestitia retractabat.

坐在她身旁的是她的一个孙女,悼念着刚失去不久的丈夫赫菲斯提翁,并在共同的悲伤中重温自己个人的痛苦由头。

§10.5.21

​Sed omnium suorum mala Sisigambis una capiebat: illa suam, illa neptium vicem flebat. Recens dolor etiam praeterita revocaverat. Crederes modo amissum Dareum et pariter miserae duorum filiorum exequias esse ducendas.1 Flebat simul mortuos vivosque.

然而西绪甘碧丝一人承受了所有亲人的苦难:她既为自己的命运哭泣,也为孙女们的处境流泪。新的悲痛亦唤醒了过往的往事。人们会以为大流士才刚刚离世,而这位不幸的妇人必须同时为两个儿子送葬。她同时为死者与生者哀哭。

§10.5.22

​Quem enim puellarum acturum esse curam? quem alium futurum Alexandrum? iterum esse se captas, iterum excidisse regnum.

因为有谁会照料这些姑娘们呢?又有谁能成为另一个亚历山大?她们再次沦为囚徒,王位再次倾覆。

§10.5.23

​Qui mortuo Dareo ipsas tueretur, repperisse, qui post Alexandrum respiceret, utique non reperturas.2 Subibat inter haec animum LXXX fratres suos eodem die ab Ocho, saevissimo regum, trucidatos adiectumque stragi tot filiorum patrem, e septem liberis, quos genuisset ipsa, unum superesse, ipsum Dareum floruisse paulisper, ut crudelius posset extingui.

大流士死时,她们尚能找到庇护她们之人;而在亚历山大之后,断无可能再寻得顾念她们之人。在此期间,她心头浮现出自己的八十个兄弟在同一天被最残暴的君王奥克斯屠杀,父亲也被添入如此多儿子的杀戮之中;自己所生的七个子女中,如今仅存一人;大流士本人也仅短暂辉煌,不过是为了以更残酷的方式覆灭。

§10.5.24

​Ad ultimum dolori succubuit obvolutoque capite accidentis genibus suis neptem nepotemque aversata cibo pariter abstinuit et luce. Quinto, postquam mori statuerat, die extincta est.

最终她屈服于悲痛,蒙上面容,避开了跪倒在她膝前的孙儿与孙女,绝食亦绝光。在她决意求死后的第五天,她便气绝身亡。

§10.5.25

​Magnum profecto Alexandri indulgentiae in eam iustitiaeque in omnes captivos documentum est mors huius: quae cum sustinuisset post Dareum vivere, Alexandro esse superstes erubuit.

她的死着实是亚历山大对她之宽厚及对所有战俘之公正的绝大证明:她在大流士死后尚能忍辱偷生,却以苟活于亚历山大之后为耻。

§10.5.26

Et, hercule, iuste aestimantibus regem liquet, bona naturae eius fuisse, vitia vel fortunae vel aetatis.

凭赫拉克勒斯起誓,对于公正评价这位国王的人而言,显而易见的是,其美德归于他的天性,其过失则归于命运或年龄。

§10.5.27

​Vis incredibilis animi, laboris patientia propemodum nimia, fortitudo non inter reges modo excellens, sed inter illos quoque, ​quorum haec sola virtus fuit, liberalitas saepe maiora tribuens, quam a dis petuntur, clementia in devictos, tot regna aut reddita, quibus ademerat bello aut dono data, ​mortis, cuius metus ceteros exanimat, perpetua contemptio, gloriae laudisque ut iusto maior cupido, ita in iuvene et in tantis neglegenda rebus, ​iam pietas erga parentes, quorum Olympiada inmortalitati consecrare decreverat, Philippum ultus erat, ​iam in omnes fere amicos benignitas, erga milites benivolentia, consilium par magnitudini animi et, quantam vix poterat aetas eius capere, ​sollertia, modus inmodicarum cupiditatum, veneris intra naturale desiderium usus nec ulla nisi ex permisso voluptas ingenii profecto dotes erant.

令人难以置信的精神力量,近乎过度的辛劳耐受力,不仅在诸王之中卓越非凡、甚至在那群以此为唯一美德的人中亦堪称卓绝的英勇,常常赐予超乎向神明祈求之物的慷慨,对被征服者的仁慈,如此多要么归还给战争中被他剥夺者、要么作为馈赠赏赐出去的王国,对死亡——其恐惧足以令旁人吓破胆——的永恒蔑视,对荣耀与赞誉虽超出正道但对于青年人在如此伟业中足可原谅的渴求,此外还有对双亲的孝敬——他曾决意使奥林匹娅斯享有不朽之名,并为腓力复了仇——,还有对几乎所有朋友的仁厚,对将士的善意,与精神之伟大相称的智谋,以及他的年龄几乎难以容纳的机敏,对无度欲望的克制,对情欲之享仅限于自然本能之内,除合乎律法之外绝不纵享逸乐,这些委实是天资所赐。

§10.5.33

​Illa fortunae: dis aequare se et caelestes honores accersere et talia suadentibus oraculis credere et dedignantibus venerari ipsum vehementius, quam par esset, irasci, in externum habitum mutare corporis cultum, imitari devictarum gentium mores, quos ante victoriam spreverat.

而另一些则属于命运:将自己与神明等同,妄求天界荣耀,轻信怂恿此举的神谕,对不屑于崇拜他的人施加超越常理的狂怒,将仪表装束改为异邦样式,模仿他在胜利前曾鄙视的被征服民族的习俗。

§10.5.34

​Nam iracundiam et cupidinem vini sicuti iuventa inritaverat, ita senectus mitigare potuisset.

因为暴躁的脾性和对美酒的贪恋,正如青年时代激化了它们一样,暮年本可将其平复。

§10.5.35

​Fatendum est tamen, cum plurimum virtuti debuerit, plus debuisse fortunae, quam solus omnium mortalium in potestate habuit. Quotiens illum a morte revocavit!

然而必须承认的是,尽管他在美德方面获益良多,但他在命运方面获益更多,他是全体凡人中唯一将命运握于股掌之间者。命运曾多少次将他从死亡边缘唤回!

§10.5.36

​quotiens temere in pericula vectum perpetua felicitate protexit! Vitae quoque finem eundem illi quem gloriae statuit: expectavere eum fata, dum Oriente perdomito aditoque Oceano, quidquid mortalitas capiebat, inpleret.

当他鲁莽地冲入险境时,命运曾多少次以连绵的福佑庇护了他!命运亦将他生命的终点定在了与他荣耀相同之处:诸命运一直在等待着他,直到他彻底征服东方、抵达大洋,完成了一介凡人所能容纳的一切。

§10.5.37

​Huic regi ducique successor quaerebatur, sed maior moles erat, quam ut unus subire eam posset:3 itaque nomen quoque eius et fama rerum in totum propemodum orbem reges ac regna diffudit, clarissimique sunt habiti, qui etiam minimae parti tantae fortunae adhaeserunt.

人们曾为这位君王与统帅寻找后继者,但这一重负太过巨大,非一人之力所能承担:因此,他的威名与事业的声望几乎向全世界播撒了君王与王国,凡是哪怕依附于这般宏伟命运之微末部分的人,都被视为最显赫之士。

语法注3 条
  1. 10.5.21Crederes modo amissum Dareum et pariter miserae duorum filiorum exequias esse ducendas.

    crederes 是泛指第二人称单数的未完成过去时潜势虚拟式(意为“人们/你当时会以为”),用于对过去情境的假设性推测。duorum filiorum(两个儿子)兼指其亲生儿子大流士与待她如母的亚历山大两人;后接被动迂回不定词结构 exequias esse ducendas 表示“必须送葬”。

  2. 10.5.23Qui mortuo Dareo ipsas tueretur, repperisse, qui post Alexandrum respiceret, utique non reperturas.

    此句属于间接引语(oratio obliqua)结构。主句动词承前省略,由并列的不定词 repperisse(省略主语 se)和 non reperturas [esse](阴性宾格复数,指西绪甘碧丝及王室女眷自身)构成。关系从句中的 tueretur 与 respiceret 均为未完成过去时虚拟式,表示特征或目的关系从句。

  3. 10.5.37maior moles erat, quam ut unus subire eam posset

    该句由比较级(maior)+ quam ut + 虚拟式(posset)构成表示结果的从句,用以表达程度失衡与不可能:“这一重负太过巨大,以至于非一人之力所能承担”(即太重而无法由一人承受)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:10.5.18-10.5.37