← 库尔提斯

亚历山大大帝传

§10.4.3#3

进驻巴比伦与亚历山大病倒

亚历山大在神化赫菲斯提翁并平定科赛亚人后,蔑视迦勒底人的凶兆预言进入巴比伦操办盛大葬礼,却在经历连串不祥征兆后于宴饮狂欢中突发重疾。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§10.4.3#3

​Eumenes igitur cum se ob simultatem cum Hephaestione in regis indignationem incurrisse sensisset, multis auctor fuit seque et arma sua Hephaestioni consecrandi1 pecuniasque ad cohonestandum funus large contulit. Hoc exemplum imitati sunt ceteri: eoque processit adsentantium inpudentia, ut regi maerore et desiderio defuncti insanienti persuasum tandem sit, deum esse Hephaestionem. Quo quidem tempore ex copiarum ducibus Agathocles Samius in extremum periculum venit, quod eius tumulum praeteriens inlacrimasse visus est. Ac nisi Perdiccas venanti sibi Hephaestionem adparuisse ementitus per deos omnes ipsumque Hephaestionem deierasset, ex ipso se cognovisse, Agathoclem non ut mortuum et vanae divinitatis titulis frustra ornatum flevisse, verum propter memoriam pristinae sodalitatis lacrimas non tenuisse, vir fortis et de rege bene meritus pietatis in amicum graves poenas innoxius pependisset.2 Ceterum ut paulisper a luctu avocaret animum, in Cossaeorum terram expeditionem suscepit. Iuga Mediae vicina Cossaei tenent, aspera et bellicosa et rapto vivere assueta gens. Ab his Persarum reges annuo tributo pacem redimere solebant, ne in subiectam terram decurrentes latrociniis regionem facerent infestam. Nam vim temptantes Persas facile reppulerant asperitate locorum defensi, in quae se recipiebant, quotiens armis superati erant. Idem muneribus quotannis placabantur, ut regi Ecbatanis, ubi aestiva solebat agere, Babylonem remigranti tutus per ea loca transitus esset. Hos igitur Alexander bipartito agmine adgressus intra quadraginta dies perdomuit. Nam ab ipso rege et Ptolomaeo, qui partem exercitus ducebat, saepe victi, ut captivos suos reciperent, permisere se victori. Ille validas urbes opportunis locis condi iussit, ne abducto exercitu fera gens iugum exueret. Motis inde castris, ut militem expeditione recenti fessum reficeret, lento agmine Babylonem processit. Iamque vix triginta ab urbe stadia aberat, cum Nearchus occurrit, quem per Oceanum et Euphratis ostia Babylonem praemiserat, oravitque, ne fatalem sibi urbem vellet ingredi. Conpertum id sibi ex Chaldaeis, qui multarum iam praedictionum eventu artis suae fidem abunde probavissent. Rex fama eorum hominum constantique adseveratione motus dimissis in urbem amicorum plerisque alia via praeter Babylonem ducit ac ducenta inde stadia stativa conlocat. Sed ab Anaxarcho philosopho edoctus contemptis Chaldaeorum monitis, quorum disciplinam inanem aut supervacuam arbitrabatur, urbem intrat. Legationes eo ex universo ferme orbe confluxerant. Quibus per conplures dies studiose auditis deinceps ad Hephaestionis exequias animum advertit. Quae summo omnium studio ita celebratae sunt, ut nullius ad id tempus regis feralia magnitudine sumptuum apparatusque celebritate non vicerint.3 Post haec cupido incessit regi per Pallacopam amnem ad Arabum confinia navigandi: quo delatus urbi condendae commoda sede reperta Graecorum aetate aut vulneribus invalidos et, si qui sua sponte remanserant, ibi conlocat. Quibus ex sententia perfectis iam futuri securus Chaldaeos inridebat, quod Babylonem non ingressus tantum esset incolumis, verum etiam excessisset. Verum enimvero revertenti per paludes, quas Euphrates in Pallacopam effusus efficit, foedum omen oblatum est. Quippe rami desuper inpendentes detractum capiti regis diadema proiecerunt in fluctus. Cum deinde alia atque alia prodigia nuntiarentur, procurandis eis Graeco simul barbaroque ritu continua sacra facta sunt. Neque tamen expiari nisi morte regis potuere. Qui cum Nearchum excepisset convivio iamque cubitum iturus esset, Medii Larisaci obnixis precibus dedit, ut ad eum comissatum veniret.4 Ubi postquam tota nocte perpotavit, male habere coepit. Ingravescens deinde morbus adeo omnes vires intra sextum diem exhausit, ut ne vocis quidem potestas esset. Interea milites sollicitudine desiderioque eius anxii, quamvis admonentibus ducibus, ne valitudinem regis onerarent, expresserunt, ut in conspectum eius admitterentur.

因此,欧迈尼斯发觉自己因与赫菲斯提翁的宿怨而触怒了国王,便极力劝告众人将自身与武器奉献给赫菲斯提翁,并慷慨解囊资助这场葬礼以增其荣光。其他人纷纷效仿此例;谄媚之徒的厚颜无耻竟然发展到如此地步,以至于因对死者的悲恸与思念而陷入狂乱的国王最终确信赫菲斯提翁已化身为神。正是在此时,诸军统领之一、萨摩斯人阿加托克利斯陷入了极度危险之中,因为他在路经其陵墓时被看见流下了眼泪。若非佩尔狄卡斯谎称赫菲斯提翁曾在他狩猎时显灵,并指着众神及赫菲斯提翁本人起誓,声称自己从赫菲斯提翁口中获悉阿加托克利斯哭泣并非将其视为死人、亦非徒劳地以虚幻的神性头衔装点之人,而是出于对往昔袍泽之谊的追忆而未能止住泪水,这位骁勇且对国王大有功勋的勇士本将因对朋友的深情而无辜蒙受严厉的惩罚。 此外,为了暂时从哀痛中解脱心神,亚历山大发动了对科赛亚人土地的远征。科赛亚人占据着邻近米底亚的山岭,是一个强悍善战、习惯于靠掠夺维生的部族。波斯历代国王过去常以年贡换取和平,免得他们冲入臣服的领地,以劫掠破坏该地区的安全。因为每当在交锋中落败,他们便退入险峻的地形中依托其掩护,从而轻易击退企图动用武力的波斯人。每年波斯人同样以财物安抚他们,以便国王从常住消夏的埃克巴塔那迁回巴比伦时能安全穿行这些地区。于是亚历山大兵分两路发起进攻,在四十天之内将他们彻底征服。他们在国王本人及率领部分军队的托勒密面前屡次受挫,为了换回俘虏,便向战胜者投降。国王下令在要害之地修筑坚固的城池,以免大军撤离后这支凶悍的部族挣脱羁绊。 随后大军拔营,为了让因近来远征而疲惫的将士休整,他以缓慢的步调向巴比伦进发。正当距城仅剩约三十斯塔迪昂时,此前经由大洋和幼发拉底河河口被派往巴比伦的内阿库斯迎上前来,恳求他不要进入这座注定给他带来厄运的城市。内阿库斯称这是他从迦勒底人那里得知的,而那些迦勒底人早已凭借多次预言的应验充分证明了其秘术的可靠。国王为这些人的声誉及其坚决的断言所动,将多数朋友遣入城中,自己则取道另一条路线绕过巴比伦,在距离两百斯塔迪昂之处设立了常设营地。但在哲学家阿那克萨库斯的开导下,国王蔑视了迦勒底人的告诫——他认为那些学说空洞或多余——径直进入城内。几乎来自全世界的使团早已汇聚于彼处。在多日热切接见这些使节之后,他接着将心思转向赫菲斯提翁的葬礼。这场葬礼在全体人员极大的热忱中举行,其开支的浩大与仪仗的隆重显赫,无不超越了此前任何一位国王的丧礼。 此后,国王萌生了沿帕拉科帕斯河航行至阿拉伯人边界的愿望;乘船抵达彼处并觅得一处适宜建城的地基后,他将因年迈或伤残而衰弱的希腊人以及自愿留驻者安置在该地。这些事务如愿完成后,他自以为未来已安然无虞,便嘲弄迦勒底人,因他不仅毫发无损地进入了巴比伦,甚至安然离去。然而,当他穿越幼发拉底河漫入帕拉科帕斯河所形成的沼泽返程时,一个凶恶的征兆赫然出现。原来,上方低垂的树枝将国王头上的王冠拂落,掷入了波涛之中。随后又接连传来其他异象的报告,为了消灾弭祸,同时依照希腊与异族的仪轨举行了连绵不断的祭礼。然而这些凶兆除了以国王之死以外,终究未能得以禳解。 国王在宴席上款待了内阿库斯,正准备就寝时,拉里萨人梅迪俄斯再三恳求,国王遂应允前往其处痛饮狂欢。在那里整夜狂饮之后,国王开始身体不适。随后恶化的病情在六天之内耗尽了他所有的力气,以至于连发声的能力都丧失了。在此期间,士兵们因对其焦虑与思念而焦躁不安,尽管将领们告诫他们不要加重国王的病情,他们仍强行求得准许进入御前。

语法注4 条
  1. 10.4.3multis auctor fuit seque et arma sua Hephaestioni consecrandi

    名副结构 auctor fuit(提议/倡导)后接动名词属格 consecrandi 作补充说明,consecrandi 带有由并列连词连接的两个宾格宾语 se 与 arma sua。

  2. 10.4.3Ac nisi Perdiccas venanti sibi Hephaestionem adparuisse ementitus per deos omnes ipsumque Hephaestionem deierasset, ex ipso se cognovisse, Agathoclem non ut mortuum et vanae divinitatis titulis frustra ornatum flevisse, verum propter memoriam pristinae sodalitatis lacrimas non tenuisse, vir fortis et de rege bene meritus pietatis in amicum graves poenas innoxius pependisset.

    过去与事实相反的条件句(由过去完成时虚拟式 deierasset ... pependisset 构成)。主句主语 vir fortis et de rege bene meritus(指阿加托克利斯)在漫长的条件从句及嵌套间接引语(ex ipso se cognovisse ... lacrimas non tenuisse)之后被深度倒置隔开。ementitus 为异相动词完成分词,修饰 deierasset。

  3. 10.4.3ut nullius ad id tempus regis feralia magnitudine sumptuum apparatusque celebritate non vicerint

    结果从句 ut 内使用了双重否定(nullius ... non vicerint),意为“未曾有任何一位国王的丧葬仪式不被其超越”,即强调“超越了以往所有国王的丧礼”。

  4. 10.4.3Medii Larisaci obnixis precibus dedit, ut ad eum comissatum veniret

    动词 dedit 属于习语 dare precibus(顺从/应允请求)。comissatum 是表示目的的第一目的分词(supine in -um),修饰 veniret,表示“去参加狂欢痛饮”。Larisaci 为手抄本异文,对应 Larisaei(拉里萨的)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:10.4.3#3