- 底本
- Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:10.4.3#1
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
亚历山大为士兵们痛哭流涕的请愿所动,赦免了他们,并在举行盛大祭典与宴会实现和解后,厚待老兵并遣其由克拉特鲁斯护送回国。与此同时,他下令召回在本土与奥林匹娅斯交恶的安提帕特,文中叙述了国王对此二人的愤懑以及对安提帕特的猜忌。
Ne hoc quidem supplicium seditionem militum movit. Namque copiarum duces atque amicos eius manipuli adeunt petentes, ut, si quos adhuc pristina noxa iudicaret esse contactos, iuberet interfici. Offerre se corpora irae: trucidaret. Tandem prae dolore vix mentis compotes universi concurrunt ad regiam armisque ante fores proiectis tunicati astantes, ut nuda et obnoxia poenis corpora admitterentur, flentes orabant. Non se deprecari, quin suppliciis sontium expiarentur, quae per contumaciam deliquissent.1 Regis iracundiam sibi morte tristiorem esse. Cumque dies noctesque ante regiam persistentes miserabili clamore habituque paenitentiam suam adprobarent, biduum tamen adversus humillimas suorum preces iracundia regis duravit. Tertio die victus constantia supplicum processit incusataque leniter exercitus inmodestia non sine multis utrimque lacrimis in gratiam se cum ipsis redire professus est. Digna tamen res visa est, quae maioribus hostiis expiaretur. Itaque sacrificio magnifice perpetrato Macedonum simul Persarumque primores invitavit ad epulas. Novem milia eo convivio excepisse proditum est memoriae eosque omnes invitante rege ex eadem creterra libavisse, Graecis barbarisque vatibus cum alia fausta vota praeeuntibus, tum inprimis, ut utriusque imperii societas in idem corpus coalita perpetua esset. Maturata deinde est missio, et infirmissimus quisque exauctorati. Amicorum quoque seniorum quibusdam commeatum dedit. Ex quibus Clitus cognomine Albus Gorgiasque et Polydamas et Antigenes fuere. Abeuntibus non modo praeteriti temporis stipendia cum fide persolvit, verum etiam talentum adiecit in singulos milites viatici nomine. Filios ex Asiaticis uxoribus susceptos — ad decem milia fuisse traduntur — apud se relinqui iussit, ne in Macedoniam cum parentibus transgressi et coniugibus liberisque prioribus permixti familias contentionibus et discordiis inplerent: sibi curae fore pollicitus, ut patrio more instituti militiae artes edocerentur. Ita plus decem milia veteranorum dimissa sunt, additusque est, qui eos deduceret, Craterus, ex praecipuis regis amicis. Cui si quid humani accidisset,2 Polyperconti parere iussi sunt. Litteris etiam ad Antipatrum scriptis honorem emeritis haberi iussit, ut, quotiens ludi atque certamina ederentur, in primis ordinibus coronati spectarent, utque fato functorum liberi inpuberes in paterna stipendia succederent. Craterum Macedoniae finitimisque regionibus cum imperio praeesse placuit, Antipatrum autem cum supplemento iuniorum Macedonum ad regem venire. Verebatur enim, ne per discordiam praefecti cum Olympiade gravis aliqua clades acciperetur. Nam multas ad Alexandrum epistulas mater, multas Antipater miserat, vicissimque alter alterum adroganter et acerbe pleraque facere criminabantur, quae ad dedecus aut detrimentum regiae maiestatis pertinerent. Postquam enim rumor occisi regis temere vulgatus in Macedoniam manavit, mater eius sororque Cleopatra tumultum moverant, et haec quidem paternum regnum, Olympias Epirum occupaverat. Forte, dum eiusmodi litterae redduntur, Hephaestion, qui omnium arcanorum particeps haberetur, resignatas ab Alexandro simul inspiciebat. Neque retinuit eum rex, sed detractum digito anulum ori legentis admovit, nihil eorum, quae perscripta essent, in alios efferendum significans. Incusasse autem ambos fertur et matris insolentia permotus exclamasse, eam pro habitatione decem mensium, quam in utero sibi praebuisset, gravem mercedem exigere, Antipatrum vero suspectum habuisse parta ex Spartanis victoria tollere animos et imperio tot iam annos prorogato supra praefecti modum esse elatum. Itaque cum eius gravitas atque integritas a quibusdam praedicaretur, respondit exterius quidem album videri, sed si penitus introspiceretur, Mum esse purpureum.3 Pressit tamen suspicionem suam neque ullum manifestius abalienati animi indicium protulit. Credidere tamen plerique Antipatrum arcessi se supplicii causa ratum inpiis insidiis mortis regis, quae paulo post secuta est, auctorem extitisse.
甚至连这样的处决也未激起士兵们的哗变。相反,各中队纷纷前去拜见各部将领以及国王的宠臣,恳求道:若国王认为还有任何人沾染了旧罪,便请下令将他们一并处死。他们愿将自己的身躯奉献给国王的怒火,任由他屠戮。最终,由于悲痛欲绝而几乎失去理智,全军一齐奔向王宫,在门前掷下武器,仅着内衣肃立,流着泪恳求让他们赤身露体、甘愿领罪的身躯得以被接纳进宫。他们表示,自己绝非恳求免于让有罪者受刑来赎清由于顽梗所犯下的过失;对他们而言,国王的怒火远比死亡更为痛苦。尽管他们日夜守候在王宫前,以悲凄的呼号和形容表明自己的悔意,国王的怒火面对部下这般极度谦卑的祈求,依然持续了两天。到了第三天,王为请愿者的坚毅所动,走了出来,在温和地责备了军队的放肆无律之后,在双方的无数泪水中宣布与他们重归于好。然而,此事似乎仍值得用更隆重的牺牲来行赎罪礼。因此,在盛大地完成了祭祀之后,他宴请了马其顿与波斯两族的首领。据记载,有九千人参加了那场宴饮,并在国王的邀请下,所有人从同一个酒瓮中行了奠酒之礼;希腊与异族的祭司不仅为诸般吉祥愿景领诵祈祷,更特别祈愿两个帝国的联盟能融为一体,永世长存。随后遣散之事被提前,最孱弱之人皆被解职。国王亦准予若干年长的挚友告退,其中便有绰号“白者”的克利图斯、戈耳吉阿斯、波吕达马斯与安提根尼斯。对于离去者,他不仅如数如约补发了过去的军饷,更以路费为名,赐予每名士兵一塔兰同。至于由亚洲籍妻子所生的儿子们——据传多达近一万人——他则下令留在自己身边,以免他们随父母返回马其顿后与原配妻子及先前的儿女混杂,从而使家族充斥着纷争与嫌隙;他许诺将亲自过问,使他们依祖俗受训并熟习战阵之艺。如此一来,一万多名老兵被遣散,并派国王的心腹挚友之一克拉特鲁斯负责统领他们返乡。若他发生任何人之常情的不测之祸,士兵们奉命服从波利伯孔。国王还致信安提帕特,要求对退役老兵予以礼遇:凡举行赛会竞技之时,准许他们头戴花冠坐在前排观赏,且已故者的未成年子女可继承其父的军饷俸禄。王决意让克拉特鲁斯握有最高统帅权治理马其顿及其邻近地区,而命安提帕特率马其顿年轻后备兵前赴王所。因为他深恐因这位总督与奥林匹娅斯的不睦而招致某种严重的灾祸。事实上,母亲曾向亚历山大送去许多信件,安提帕特亦送去许多,两人相互指责对方行事傲慢苛暴,诸多作为皆有损国王尊严或利益。原来,自国王阵亡的虚妄传闻蔓延至马其顿之后,其母与其妹克利奥帕特拉便挑起骚乱,后者占据了父祖的王国,而奥林匹娅斯则占领了伊庇鲁斯。恰在呈送此类信件之时,被视作能参与所有机密的赫菲斯提翁,正与亚历山大一同展读已被启封的信。国王并未阻拦他,却从手指上退下印戒,按在正在阅读的赫菲斯提翁唇上,示意书中所写的一切皆不可泄露于外人。然而据说他责难了双方,并因母亲的放肆而被激怒,惊呼道她为在腹中给自己提供十个月的居所,竟向自己索取如此昂贵的租金;另一方面,他又怀疑安提帕特因战胜斯巴达人而居功自傲,且因长年连任统领之权而跋扈逾矩。因此,当有人赞扬安提帕特的沉稳与正直时,国王答道,表面看来虽显洁白,若深入探察,其内心实为一团紫袍(帝王之色)。然而他按捺下了自己的猜忌,未曾流露出任何更为明显的疏远迹象。不过多数人依然相信,安提帕特认定自己被召乃是为了受戮,遂以大逆不道的阴谋,成为不久后发生的国王之死的始作俑者。
- 10.4.3Non se deprecari, quin suppliciis sontium expiarentur, quae per contumaciam deliquissent
间接引语中的“deprecari quin ...”句式。动词“deprecor”在此意为“恳求免除、拒抗”,与前面的否定词“Non”结合,构成“并不求免于……/不拒绝……”的双重否定含义。关系从句“quae ... deliquissent”充当被动动词“expiarentur”的主语(相当于“ea quae deliquissent”)。
- 10.4.3Cui si quid humani accidisset
短语“si quid humani accidit”为拉丁语惯用的委婉语,意指死亡或不幸事故(“若发生任何人类难免之不测”)。关系代词“Cui”起句间连接作用,指代克拉特鲁斯;过去完成时虚拟式“accidisset”在历史时态的间接命令句中表示将来完成动作。
- 10.4.3exterius quidem album videri, sed si penitus introspiceretur, Mum esse purpureum
文本中的“Mum”系印误或传抄脱讹,应作“intus”(在内部/内心)。亚历山大的评语构成了强烈的对照:外表看似纯白(album),内心实则全为帝王所穿的深紫(purpureum,暗指其觊觎王权的野心)。句法上为间接引语的宾格不定式结构(videri ... esse),内嵌条件从句“si ... introspiceretur”。
