- 底本
- Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:10.10.1-10.10.20
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
佩尔狄卡斯与诸将领在巴比伦议定分割帝国诸行省。在连日政局纷争中停放的亚历山大遗体奇迹般未见腐败并得以收殓,随后叙述了国王被投毒的流言、安提帕特家族的篡权专政以及托勒密将遗体迁往埃及。
Perdicca perducto in urbem exercitu consilium principum virorum habuit, in quo imperium ita dividi placuit, ut rex quidem summam eius obtineret, satrapeam Ptolomaeus Aegypti et Africae gentium, quae in dicione erant: Leomedonti Syria cum Phoenice data est, Philotae Cilicia destinata, Lyciam cum Pamphylia et Maiore Phrygia obtinere iussus Antigonus, in Cariam Cassander, Menander in Lydiam missi: Phrygiam Minorem Hellesponto adiunctam Leonnati provinciam esse iusserunt.
佩尔狄卡斯将军队领入城内后,召集了显贵领袖会议;在会上议定如下分配帝国的方案:国王保留帝国的最高统治权,托勒密获得埃及以及归顺于统治之下的非洲诸部族的太守辖区;拉奥墨冬分得叙利亚及腓尼基,斐罗塔斯被指派领有奇里乞亚,安提柯奉命掌管吕基亚连同潘菲利亚与大弗里吉亚,卡山德被遣往卡里亚,米南德被遣往吕底亚;紧邻赫勒斯滂的小弗里吉亚则被定为莱昂纳托斯的行省。
Cappadocia Eumeni cum Paphlagonia cessit: praeceptum est, ut regionem eam usque ad Trapezunta defenderet, bellum cum ^Inarathe gereret: solus hic detrectabat imperium.
卡帕多奇亚连同帕弗拉戈尼亚归于欧麦尼斯;他奉命将该领地防守至特拉佩祖斯,并对阿里阿拉特斯发动战争,因唯独此人拒不服从王权统治。
Pithon Mediam, Lysimachus Thraciam adpositasque Thraciae Ponticas gentes obtinere iussi. Qui Indiae quique Bactris et Sogdianis ceterisque aut Oceani aut Rubri maris accolis praeerant, quibus quisque finibus habuisset, imperium obtinerent,1 decretum est: Perdicca ut cum rege esset copiisque praeesset, quae regem sequebantur.
培松奉命统辖米底,利西马科斯统辖色雷斯及毗连色雷斯的本都各部族。至于统治印度者,以及统治巴克特里亚、索格狄亚那和其余临大洋或红海各部族者,则议决各自在原有的边界内保有其统治权;而佩尔狄卡斯则当随侍国王身侧,统领跟随国王的部队。
Credidere quidam testamento Alexandri distributas esse provincias, sed famam eius rei, quamquam ab auctoribus tradita est, vanam fuisse conperimus.
有人认为诸省是根据亚历山大的遗嘱进行分配的,但我们探知,这一传闻尽管有史家记载,却是毫无依据的。
Et quidem suas quisque opes divisis imperii partibus, ut videbantur sibi, fundaverant, si umquam adversus inmodicas cupiditates terminus staret.
确实,随着帝国疆土的分裂,每个人都自以为奠定了自身的权势——倘若真有界限能够阻遏无止境的欲望的话。
Quippe paulo ante regis ministri specie imperii alieni procurandi singuli ingentia invaserant regna sublatis certaminum causis, cum et omnes eiusdem gentis essent et a ceteris sui quisque imperii regione discreti.
因为不久之前还是国王臣仆的他们,假借代管他人帝国之名,各自攫取了广袤的领土;由于他们同属一个民族,且每人各自的统治区域与其他所有人相互隔开,争斗的由头已被消除。
Sed difficile erat eo contentos esse, quod obtulerat occasio: quippe sordent prima quaeque, cum maiora sperantur. Itaque omnibus expeditius videbatur augere regna, quam fuisset accipere.2
然而,要满足于时机所赋予的所得却非易事;因为当人们期盼更大的利益时,最初获得的一切便显得微不足道。因此在所有人看来,扩张王国甚至比当初接管王国更为得心应手。
Septimus dies erat, ex quo corpus regis iacebat in solio, curis omnium ad formandum publicum statum a tam sollemni munere aversis.
国王的遗体停放在灵柩上已有七天,众人的关注点皆致力于确立国家体制,从而被引离了这项如此庄重的职分。
Et non alius quam Mesopotamiae regionis fervidior aestas existit, adeo ut pleraque animalia, quae in nudo solo deprehendit, extinguat: tantus est vapor solis et caeli, quo cuncta velut igne torrentur.
而美索不达米亚地区的夏季炎热至极,无处能出其右,以致暴露在赤裸地面上的大多数兽类都会被酷暑夺去生命:烈日与天空的热浪如此逼人,万物仿佛皆遭烈火炙烤。
Fontes aquarum et rari sunt et incolentium fraude celantur: ipsis usus patet, ignotus est advenis.
水源不仅稀少,且被当地居民狡黠地隐藏起来:其使用对居民自身敞开,却不为外来者所知。
Traditum magis quam creditum refero: ut tandem curare corpus exanimum amicis vacavit, nulla tabe, ne minimo quidem livore corruptum videre, qui intraverant.
我所记述的乃是流传之事,而非确信之实:当诸位近臣终于有闲暇照料这具毫无生气的遗体时,进入殿中的人们看到,遗体未遭任何腐化,甚至没有丝毫青黑的尸斑。
Vigor quoque, qui constat ex spiritu, non dum destituerat vultum. Itaque Aegyptii Chaldaeique iussi corpus suo more curare primo non sunt ausi admovere velut spiranti manus: deinde precati, ut ius fasque esset mortalibus attrectare deum, purgavere corpus, repletumque est odoribus aureum solium et capiti adiecta fortunae eius insignia.
甚至连因气息而存的鲜活容光,也未曾完全消逝于其面容。因此,奉命按照本族习俗料理遗体的埃及人与迦勒底人,起初甚至不敢向这具仿佛仍在呼吸的身躯伸手;随后,他们祈求凡人触碰神明能合乎人法与天理,这才清洗了遗体,金柩中装满了香料,其头部也被安放上了象征其帝王威仪的标志。
Veneno necatum esse credidere plerique: filium Antipatri inter ministros, Iollam nomine, patris iussu dedisse. Saepe certe audita erat vox Alexandri Antipatrum regium adfectare fastigium maioremque esse praefecti opibus ac titulo Spartanae victoriae inflatum omnia a se data adserentem sibi.
大多数人认为他是中毒身亡的:身处侍从之列的安提帕特之子、名叫尤拉司者,奉其父之命投毒。确实,人们常听亚历山大说道,安提帕特正图谋王者的崇高权位,其气焰已超出总督的资财,因斯巴达之役的胜利桂冠而狂妄自大,将一切王赐之物据为己有。
Credebant etiam Craterum cum veterum militum manu ad interficiendum eum missum.
人们还相信,克拉特鲁斯率领一支老兵部队被派去正是为了杀害他。
Vim autem veneni, quod in Macedonia gignitur, talem esse constat, ut ferrum quoque exurat, ungulam iumenti dumtaxat patientem esse suci: Stygem appellant fontem, ex quo pestiferum virus emanat. Hoc per Cassandrum adlatum traditumque fratri Iollae et ab eo supremae regis potioni inditum.
此外众所周知,产自马其顿的剧毒效力极其猛烈,甚至能腐蚀铁器,唯独驭兽的蹄子方能承受这种汁液;人们将涌出这致命剧毒的泉源称为斯堤克斯。这毒药由卡山德带来,交予其弟尤拉司,并由后者混入国王最后的饮剂中。
Haec, utcumque sunt, credita eorum, quos rumor asperserat, mox potentia extinxit:3 regnum enim Macedoniae Antipater et Graeciam quoque invasit, suboles deinde excepit interfectis omnibus, quicumque Alexandrum etiam longinqua cognatione contigerant.
这些说法无论究竟如何,流言所中伤之人的权势很快便将其湮没:因为安提帕特夺取了马其顿的王权及希腊,其后代在诛杀了所有即便与亚历山大仅有远亲关系的人之后接掌了政权。
Ceterum corpus eius a Ptolomaeo, cui Aegyptus cesserat, Memphim et inde paucis post annis Alexandream translatum est, omnisque memoriae ac nomini honos habetur.
至于亚历山大的遗体,则由分得埃及的托勒密运往孟菲斯,并在数年之后迁至亚历山大里亚;对他的追忆与他的名声享有一切尊荣。
- 10.10.4quibus quisque finibus habuisset, imperium obtinerent
由 decretum est 所统辖的间接引语从句。先行词 finibus 被吸收入关系从句内部(quibus quisque finibus habuisset),正常语序当为 iis finibus, quibus quisque habuisset, imperium obtinerent(在各自原先持有的疆界之内保有统治权)。虚拟式过去完成时 habuisset 符合历史时态间接引语中表示先前动作或状态的时态呼应规则。
- 10.10.8quam fuisset accipere
在比较连词 quam 引导的从句中使用了虚拟式过去完成时 fuisset 而非直陈式。这不仅是对过去接管领地这一历史事实的客观比较,而且带有过去视点下的虚拟/主观评价色彩(“相较于当初若要接管王国本会有的难度而言”)。
- 10.10.18credita eorum, quos rumor asperserat, mox potentia extinxit
显著的隔置修饰(hyperbaton)。句子的主谓动词为 extinxit,直接宾语为实质化的中性复数完成分词 credita(“被采信的传闻”),主语则是 eorum... potentia(“那些人的权势”)。属格 eorum 与其中心语 potentia 被关系从句 quos rumor asperserat 以及副词 mox 隔开。
