← 库尔提斯

亚历山大大帝传

§10.1.28-10.1.45

奥尔西内斯之死与哈尔帕罗斯出逃的报告

巴戈阿斯借居鲁士陵墓被盗事件进谗,致使无辜的奥尔西内斯被处决,展现了亚历山大道德上的蜕化,同时信使报来了欧洲的军事挫败以及哈尔帕罗斯侵吞国库逃亡的消息。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§10.1.28

​Interim, quotiens sine arbitris erat, credulas regis aures inplebat, dissimulans causam irae, quo gravior criminantis auctoritas esset.1

在此期间,只要没有旁人在场,他便向国王轻信的双耳灌输谗言,隐瞒自己愤怒的缘由,以使控告者的权威更具分量。

§10.1.29

​Nondum suspectus erat Orsines, iam tamen vilior: reus enim in secreto agebatur2 latentis periculi ignarus. Et inportunissimum scortum ne in stupro quidem et dedecoris patientia fraudis oblitum, quotiens amorem regis in se accenderat, Orsinen modo avaritiae, interdum etiam defectionis arguebat.

奥尔西内斯尚未受到怀疑,但已遭轻视;因为被告在秘密中受审,对潜伏的危险一无所知。而那个最为难缠的娼仆,即便在受辱与忍受耻辱之际也未忘却诡计,每当激起国王对自己的爱意时,便时而指责奥尔西内斯贪婪,有时甚至指控其叛变。

§10.1.30

​Iam matura erant in perniciem innocentis mendacia, et fatum, cuius inevitabilis sors est, adpetebat. Forte enim sepulchrum Cyri Alexander iussit aperiri, in quo erat conditum eius corpus, cui dare volebat inferias.

如今,置无辜者于死地的谎言已然成熟,那具有不可避免之宿命的命运正步步逼近。恰逢亚历山大下令开启居鲁士的陵墓,其遗体便安葬其中,国王欲为其举行祭礼。

§10.1.31

​Auro argentoque conditorium repletum esse crediderat — quippe ita fama Persae vulgaverant —, sed praeter clipeum eius putrem et arcus duos Scythicos et acinacem nihil repperit.

他原以为墓室中堆满了金银——因为波斯人的传言确是如此宣扬的——,但除了一面腐朽的盾牌、两张斯基泰弓和一把短剑之外,一无所获。

§10.1.32

​Ceterum corona aurea inposita amiculo, cui adsuerat ipse, solium, in quo corpus iacebat, velavit miratus tanti nominis regem tantis praeditum opibus haud pretiosius sepultum esse, quam si fuisset e plebe.

然而,国王放上一顶金冠,用自己惯常穿戴的斗篷覆于陈放遗体的座床上,惊叹这样一位威名赫赫、坐拥如此巨富的君王,其下葬之简陋竟如同平民一般。

§10.1.33

​Proximus erat lateri spado: qui regem intuens: Quid mirum, inquit, est inania sepulchra esse regum, cum satraparum domus aurum inde egestum capere non possint?

那名宦官正侍立一旁;他注视着国王说道: “总督们的宅邸尚且容纳不下从陵墓中搬出的黄金, 国王们的陵墓空空如也, 又何足为奇?

§10.1.34

​Quod ad me attinet, ipse hoc bustum antea non videram, sed ex Dareo ita accepi in milia talentum condita esse cum Cyro.

就我而言,我此前未曾见过这座陵墓,但从大流士那里得知,有数千塔兰特与居鲁士一同埋葬。

§10.1.35

​Hinc illa benignitas in te, ut, quod inpune habere non poterat Orsines, donando etiam gratiam iniret.

这便是奥尔西内斯对您那般慷慨的由头,以便将他无法安然据为己有的财物,借由赠送反倒博得恩德。”

§10.1.36

​Concitaverat iam animum in iram, cum ii, quibus negotium idem dederat, superveniunt. Hinc Bagoas, hinc ab eo subornati falsis criminibus occupant aures.

当宦官已将国王的心绪煽动至愤怒之时,那些受其委派办理同一事务的人恰好赶到。这边是巴戈阿斯,那边是受其指使的人,用虚假的指控占据了国王的双耳。

§10.1.37

​Antequam accusari se suspicaretur Orsines, in vincula est traditus. Non contentus supplicio insontis spado ipse morituro manum iniecit. Quem Orsines intuens: Audieram, inquit, in Asia olim regnasse feminas: hoc vero novum est regnare castratum!

奥尔西内斯尚未来得及怀疑自己遭到控告,便已被收押戴镣。宦官不满足于对无辜者的惩处,更在受刑者临死前亲自动手相加。奥尔西内斯注视着他说道: “我曾听闻 在亚洲古时曾有妇人称制;但如今由去势之人当权,实乃前所未见!”

§10.1.38

​Hic fuit exitus nobilissimi Persarum nec insontis modo, sed eximiae quoque benignitatis in regem.

这便是波斯人中最尊贵、不仅毫无罪愆且对国王展现出无上慷慨之人的结局。

§10.1.39

​Eodem tempore Phradates regnum adfectasse suspectus occiditur. Coeperat esse praeceps ad repraesentanda supplicia,3 item ad deteriora credenda: ​scilicet res secundae valent commutare naturam, et raro quisquam erga bona sua satis cautus est. Idem enim paulo ante Lyncestem Alexandrum delatum a duobus indicibus damnare non sustinuerat, ​humiliores quoque reos contra suam voluntatem, quia ceteris videbantur insontes, passus absolvi, hostibus victis regna reddiderat: ​ad ultimum vitae tantum ab semetipso degeneravit, ut4 invicti quondam adversus libidinem animi arbitrio scorti aliis regna daret, aliis adimeret vitam.

与此同时,被怀疑觊觎王位的弗拉达特斯被处决。国王开始在立即施行刑罚上变得鲁莽,同样在轻信恶劣之事上也变得草率;顺境固然拥有改变人之天性的力量,罕有人能对自身的福祉保持足够的审慎。正是这位国王,不久前面对两名告密者对吕恩刻斯提斯人亚历山大的检举,尚不忍予以定罪,对地位较低的被告,也因众人认为其无辜而违背自身意愿准予赦免,并将王国归还给战败的敌人;然而到了生命的末期,他竟如此背离昔日的自我,以至于曾经对情欲无懈可击的心灵,如今却任凭娼仆的意旨,或赐予他人王国,或剥夺他人性命。

§10.1.43

Isdem fere diebus litteras a Coeno accipit de rebus in Europa et Asia gestis, dum ipse Indiam subegit.

几乎就在那几天,他收到科伊诺斯送来的信件,陈述了当他征服印度期间欧洲与亚洲所发生的事情。

§10.1.44

​Zopyrio, Thraciae praepositus, cum expeditionem in Getas faceret, tempestatibus procellisque subito coortis cum toto exercitu oppressus erat.

色雷斯总督佐皮里翁在对盖泰人远征时,因突发的暴风骤雨而与全军一同覆没。

§10.1.45

​Qua cognita clade Seuthes Odrysas, populares suos, ad defectionem conpulerat. Amissa propemodum Thracia ne Graecia quidem tumultibus inconcussa mansit. Nam Alexander punita insolentia satraparum quorundam, qui, dum in extremo orbe Indorum armis retinetur, summa scelera atque flagitia in provinciales exercuerant, ceteris metum iniecerat. Hi in paribus delictis eandem facinorum poenam veriti ad mercennariorum militum fidem confugerunt illorum manibus, si ad supplicium poscerentur, se tutaturi5 aut pecunia, quanta poterat, coacta fuga salutem petiverunt. Qua re cognita litterae ad omnes Asiae praetores missae sunt, quibus inspectis e vestigio omnes peregrinos milites, qui stipendia sub ipsis facerent, dimittere iubebantur. Erat inter eos Harpalus, quem Alexander, quod propter ipsius amicitiam olim a Philippo eiectus solum verterat, inter fidissimos habebat et post Mazaei mortem satrapeam Babyloniae attribuerat thesaurorumque custodiae praefecerat. Is igitur cum fiduciam, quam in singulari regis gratia habere poterat, magnitudine flagitiorum consumpsisset, quinque milia talentorum ex gaza regia abstulit conductaque sex milium mercennariorum manu in Europam evasit. Iampridem enim luxu et libidinibus in praeceps tractus desperataque regis venia adversus iram eius alienum subsidium circumspexerat et Athenienses, quorum cum potentiam et auctoritatem apud ceteros Graecos, tum occultum in Macedonas odium norat, sedulo coluerat. Itaque spem suis ostendit Athenienses adventu suo cognito copiisque et pecuniis, quas adduceret, coram inspectis protinus arma consiliaque esse sociaturos. Nam a populo inperito et mobili per homines inprobos et venales omnia se muneribus consecuturum existimabat.

获悉这一惨败后,塞乌特斯驱使自己的同胞奥德律赛人发动叛乱。在色雷斯几乎沦陷之际,甚至连希腊也未能免于动荡的震动。因为亚历山大惩处了某些总督的狂妄——当国王被战事牵制在印度极远之地时,这些人曾对行省居民施加了极大的罪行与暴行——从而使其余之人陷入恐慌。这些人在同等罪行下惧怕招致同样的恶报,便逃往雇佣兵部队寻求庇护,以图在被传讯受刑时借其武力自卫,或搜刮尽可能多的钱财逃亡以求生路。得悉此事后,信函被送达亚洲所有的总督,命令他们在过目之后立即遣散在各自麾下服役的所有外籍雇佣兵。哈尔帕罗斯便在其中;亚历山大因其昔日为二人之友谊而被腓力放逐流亡,将其视为最亲信之人,在马扎埃乌斯死后将巴比伦尼亚的总督职位授予他,并命其掌管财宝。因此,当他以滔天的罪行耗尽了本可在国王非凡恩宠中享有的信任时,便从王家宝库中盗走了五千塔兰特,招募了六千名雇佣兵逃往欧洲。因为他早已在奢靡与纵欲中陷入万劫不复的深渊,对国王的赦免感到绝望,便四处寻求对抗国王怒火的外部援助,并极力结交雅典人,因他深知雅典人在其他希腊人中的威势与权威,以及对马其顿人潜藏的仇恨。因此,他向部下展示希望,宣称雅典人得知自己的到来并亲眼目睹他带来的军队与资财后,必将立即在军事与计谋上与其联合。因为他认为,对于一个无知且轻浮的民众,借助奸邪与受贿之徒,通过贿赂便能达成一切意图。

语法注5 条
  1. 10.1.28quo gravior criminantis auctoritas esset

    由带比较级 gravior 的 quo 引导的目的从句(相当于 ut eo)。意在说明隐瞒私怨能使告发者的权威更具分量。

  2. 10.1.29reus enim in secreto agebatur

    被动语态 agebatur 与名词 reus 结合的司法惯用表达,意为“在秘密中被当作被告起诉/秘密审理”,表明当事人在不知情且未到场的情况下遭到指控。

  3. 10.1.39ad repraesentanda supplicia

    由介词 ad 加上动词 repraesento(当场执行、立即执行)的动形容词构成的表达,意为“(在急于)立即执行刑罚上”,指亚历山大未经审慎司法考量便仓促处决惩罚的倾向。

  4. 10.1.42tantum ab semetipso degeneravit, ut ...

    由关联词 tantum ... ut 引导的结果从句。它与前文列举的宽容与克制等昔日美德形成鲜明对比,突显亚历山大在生命晚期道德堕落的严重程度。

  5. 10.1.45ad mercennariorum militum fidem confugerunt illorum manibus, si ad supplicium poscerentur, se tutaturi

    将来分词 tutaturi 表示主语 Hi(有罪的总督们)的意图或目的(“企图自卫”),其内部包含条件从句 si ad supplicium poscerentur(“若被要求受审处刑”)。夺格 illorum manibus 表示手段。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.humanitext-lat2:10.1.28-10.1.45