- 底本
- Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0845.phi002.humanitext-lat3:2.16.1-2.16.5
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
科卢梅拉引述加图的观点,论述了牧草地对饲养役畜的重要价值与益处,并阐述了旱生与灌溉草地的区分以及适宜的地形与排水要则。
Atque haec arator exsequi poterit, si non solum quae rettuli genera pabulorum providerit, verum etiam copiam faeni, quo melius armenta tueatur, sine quibus terram commode moliri difficile est; et ideo necessarius ei cultus est etiam prati, cui veteres Romani primas in agricolatione tribuerunt.1
如果耕作者不仅备齐了我所提及的各类饲料,而且备足干草以便更好地饲养役畜——没有役畜,土地便难以妥善耕作——他就能完成这些农事;因此,牧草地的经营对他而言亦必不可少,古罗马人曾将农业中的首要地位赋予它。
Nomen quoque indiderunt ab eo, quod protinus esset paratum2 nec magnum laborem desideraret. Marcus quidem Porcius et illa commemoravit, quod nec tempestatibus adfligeretur ut aliae partes ruris minimeque sumptus egens per omnis annos praeberet reditum neque eum simplicem, cum etiam in pabulo non minus redderet quam in faeno.
他们为之定名,也是出于它“立即可用”且不需要极大劳力这一缘故。马尔库斯·波尔基乌斯确实也提到过这些优点:即它不会像乡间其他区域那样遭受暴风雨的摧残,几乎不需要开支便能岁岁带来收益,而且那不是单一的收益,因为在牧草方面的产出不亚于干草。
Eius igitur animadvertimus duo genera, quorum alterum est siccaneum, alterum riguum. Laeto pinguique campo non desideratur influens rivus, meliusque habetur faenum, quod suapte natura sucoso gignitur solo, quam quod inrigatum aquis elicitur; quae tamen sunt necessariae, si macies terrae postulat. Nam et in densa et resoluta humo, quamvis exili, pratum fieri potest, cum facultas inrigandi datur.
因此,我们注意到它有两种类型,其一是旱生草地,其二是灌溉草地。在丰饶肥沃的平原上,不需要引入溪流,并且依其天性在湿润土壤中生长的干草,被认为优于通过灌溉引水催生的干草;然而,若土壤的贫瘠有此要求,水源则是必需的。因为即使在致密或松软的土壤中,无论其多么贫瘠,只要具备灌溉条件,便都能开辟为草地。
Ac nec campus concavae positionis esse neque collis praeruptae debet:3 ille ne collectam diutius contineat aquam, hic ne statim praecipitem fundat. Potest tamen mediocriter acclivis, si aut pinguis est aut riguus ager, pratum fieri.
平原既不应地势低洼,丘陵亦不应过于陡峭:前者是为了不让积水滞留过久,后者是为了不让流水立即倾泻而下。然而,缓坡地若是肥沃或水源充足,亦可辟为草地。
At planities maxime talis probatur, quae exigue prona non patitur diutius imbres aut influentis rivos immorari, sed ut quis eam supervenit umor, lente prorepit.Itaque si palus in aliqua parte subsidens restagnat, sulcis derivanda est, quippe aquarum abundantia atque penuria graminibus aeque est exitio.4
但最受推崇的平地是:稍有坡度,不容雨水或注入的溪流停留过久,而是无论有何湿气降临,皆能缓缓流去。因此,若有沼泽在某处下洼积存滞水,必须开沟排水,因为水量的过剩与匮乏对牧草而言同样是毁灭性的。
- 2.16.1primas in agricolatione tribuerunt
primas 为阴性宾格复数形容词,省略了名词 partes,构成惯用表达(primas [partes] tribuere,意为“赋予首要地位/最优先权”)。
- 2.16.2ab eo, quod protinus esset paratum
此处反映了将 pratum(牧草地)追溯至 paratum(准备好的)的古代民间词源说。虚拟式 esset 表示引述他人(古罗马人)主观看法或理由的虚拟式。
- 2.16.4concavae positionis esse neque collis praeruptae debet
concavae positionis 为性质/描摹属格(genitive of description),作连系动词 esse 的表语。后半句 collis praeruptae [debet esse] 承前省略了 positionis,同样作性质属格表语。
- 2.16.5graminibus aeque est exitio
双与格结构(double dative):graminibus 为关涉/利害与格(dative of reference),exitio 为结果/表语与格(dative of result),意为“对牧草而言同样是毁灭性的”。
