← 科鲁迈拉

农业论

§1.5.1-1.5.10

庄园水源的选择、朝向与建筑布局要求

本节论述了庄园屋舍的供水保障与水源优劣等级(雨水、流水、井水与沼泽水),房屋相对于河流、海洋、沼泽和军道的适宜距离与朝向,朝东朝向带来的通风与卫生益处,以及在斜坡上建房必须自下而上奠定基础的施工原则。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.5.1

​Sit autem vel intra villam vel extrinsecus inductus fons perennis, lignatio pabulumque vicinum. Si deerit fluens unda, putealis quaeratur in vicino, quae non sit haustus profundi,1 non amari saporis aut salsi.

此外,屋舍内部应当有常流的泉水,或者从外部引入泉水,并有邻近的柴木与饲料之源。若缺乏流水,则应在附近寻找井水,其汲水深度不应过深,亦不得带有苦味或咸味。

§1.5.2

​Haec quoque si deficiet et spes artior aquae manantis coegerit, vastae cisternae hominibus piscinaeque pecori struantur;quae tamen pluvialis aqua salubritati corporis est accommodatissima, sed ea sic habetur eximia, si fictilibus tubis in contectam cisternam deducitur.2Huic proxima fluens aqua, quae montibus oriunda per saxa praeceps devolvitur, ut est in Gaurano Campaniae;tertia putealis ​collina vel quae non infima valle reperitur; deterrima palustris, quae pigro lapsu repit; et pestilens, quae in palude semper consistit. Hic idem tamen umor, quamvis nocentis naturae, temporibus hiemis edomitus imbribus mitescit; ex quo caelestis aqua maxime salubris intellegitur, quod etiam venenati liquoris eluit perniciem.Sed hanc potui probatissimam diximus.

若此种水源亦匮乏,且对流水之期望逼仄而被迫采取措施,则当为人建造巨大的蓄水池,为牲畜建造水塘;不过,此种雨水对于身体健康是最为适宜的,然而唯有通过陶管引入有盖的蓄水池中,才被视为极佳品。仅次于此的是流水,正如在坎帕尼亚的加乌拉努斯山所见,发源于山峦,沿岩石奔腾跌落;第三等是丘陵的井水,或非发现在最深洼山谷处的井水;最差的是沼泽之水,以迟缓之势爬行流淌;而始终停滞在沼泽中的水则带有疫病之毒。然而,此种水气虽具害人性情,在冬季经雨水涤荡压制后便转为温和;由此可知天降之水最为卫生,因为它甚至能洗除有毒液体的祸害。但我们已说过,此水作为饮用水乃是最受推崇的。

§1.5.4

​Ceterum ad aestatum temperandos calores et amoenitatem locorum plurimum conferunt salientes rivi, quos, si conditio loci patietur, qualescumque, dum tamen dulces, utique perducendos in villam censeo. Sin summotus longius a collibus erit amnis et loci salubritas editiorque situs ripae permittet superponere villam praefluenti, cavendum tamen erit, ut a tergo potius quam prae se flumen habeat3 et ut aedificii frons aversa sit ab infestis eius regionis ventis et amicissimis adversa; quoniam plerique amnes aestate vaporatis, hieme frigidis nebulis caligant, quae nisi vi maiore inspirantium ventorum summoventur, pecudibus hominibusque conferunt pestem.

此外,为了缓和夏日的炎热并增添景致的宜人,喷涌的溪流大有裨益;若地势条件允许,不论何种溪水,只要甘甜,我认为无论如何都应当引入庄园屋舍之中。但若河流距离丘陵较远,而地势的健康状况与河岸较高的位置允许将庄园建于俯瞰流经之水处,则仍须谨慎,使其背后依傍河流而非面朝河流,且建筑物正面应当避开该地区的有害风向,正对最适宜之风向;因为多数河流在夏季笼罩着灼热的雾气,在冬季笼罩着寒冷的浓雾,若非吹拂之风的更强力量将其驱散,便会给牲畜与人类带来疫病。

§1.5.5

​Optime autem salubribus, ut dixi, locis ad orientem vel ad meridiem, gravibus ad septentrionem villa convertitur. Eademque semper mare recte conspicit, cum pulsatur ac fluctu respergitur, num- quam ex ripa, sed haud paulum summota a litore.

再者,正如我所言,在卫生的地区,庄园屋舍最好朝向东方或南方;在气候沉浊之地,则朝向北方。同样地,当受到波涛拍击并为浪花飞溅之时,正视大海总是适宜的,却绝不可建在岸边,而当与海滩保持不小的距离。

§1.5.6

​Nam praestat a mari longo potius intervallo quam brevi refugisse, quia media sunt spatia gravioris halitus. Nec paludem quidem vicinam esse oportet aedificiis nec iunctam militarem viam, quod illa caloribus noxium virus eructat et infestis aculeis armata gignit animalia, quae in nos densissimis examinibus involant, tum etiam nantium serpentiumque pestes hiberna destitutas uligine, caeno et fermentata colluvie venenatas emittit, ex quibus saepe contrahuntur caeci morbi, quorum causas ne medici quidem perspicere queunt; sed et anni toto tempore situs atque umor instrumentum rusticum supellectilemque et inconditos conditosque fructus corrumpit;

因为远离大海长距离比短距离更好,盖因中间地带具有更沉重窒息的湿气。房舍附近既不应当有沼泽,亦不可紧邻军道;因为前者在酷热中喷吐有害的毒气,并滋生带有致命毒刺的昆虫,成群结队向我们猛扑;加之还会放出失去冬季湿气、受污泥和发酵秽物染毒的水生与爬行动物的害物,由此往往染上连医生也无法察觉其因的隐秘疾疫;不仅如此,全年的潮气与霉菌还会败坏农具、家具以及未贮存与已贮存的果实;而后者(军道)则因过往旅人的劫掠与对频频投宿者的留宿接待而危害家产。

§1.5.7

​haec autem praetereuntium viatorum4 populationibus et adsiduis devertentium hospitiis infestat rem familiarem. Propter quae censeo eius modi vitare incommoda villamque nec in via nec a via procul editiore situ condere, sic ut frons eius ad orientem aequinoctialem directa sit.

基于这些缘由,我认为应当避开此类不便,将庄园建在既非大道之上、亦非远离大道的较高地势处,使其正面朝向春分秋分之正东。

§1.5.8

​Nam eius modi positio medium temperatumque libramentum ventorum hiemalium et aestivorum tenet, quantoque fuerit aedificii solum pronius orienti, tanto et aestate liberius capere perflatus et hiemis procellis minus infestari et matutino regelari ortu poterit,5 ut concreti rores liquescant, quoniam fere pestilens habetur, quod est remotum ac sinistrum soli et apricis flatibus; quibus si caret, nulla alia vis potest nocturnas pruinas et quodcumque rubiginis aut spurcitiae resedit siccare atque detergere. Haec autem cum hominibus adferunt perniciem, tum et armentis et virentibus eorumque frugibus.

因为此种朝向在冬夏之风之间保持了适中与调和的平衡;且建筑物地面越倾向东方,夏日便越能自由采风,冬日风暴之侵害亦越少,早晨旭日亦能将其融暖,使凝结之朝露消融;盖凡远离阳光与温暖微风且对其背反之所,大抵皆被视为多疫病;若缺乏这些,便无其他力量能够烘干并拭去夜间的严霜以及沉积的任何锈菌与污垢。而这些不仅给人类带来毁灭,也殃及牲畜群、绿植及其果实。

§1.5.9

​Sed quisquis aedificare volet in declivibus areis, exstruere semper ab inferiore parte auspicetur, quia cum ex depressiore loco fuerint orsa fundamenta, non solum superficiem suam facile sustinebunt, sed et pro fultura et substructione fungentur adversus ea, quae mox, si forte villam prolatare libuerit, ad superiorem partem applicabuntur, quippe ab imo praestructa valenter resistent contra ea, quae postmodum superposita incumbant.

凡欲在倾斜地面上营建房屋者,必须始终开工于较低部位;因为若地基始于较低洼之处,不仅能容易地支撑自身之地上建筑,而且日后若有意扩建庄园,还能对加盖在上方部位的结构起到支撑与地基支架之效;盖自底部预先筑就之物,对于其后置于其上并压迫之重荷,必能有力承受。

§1.5.10

​At si summa pars clivi fundata propriam molem susceperit, quicquid ab inferiore mox apposueris, fissum erit rimosumque. Nam tum cum veteri adstruitur recens aedificium, quasi surgenti reluctans oneri cedit,6 et quod prius exstructum imminebit cedenti, paulatim degravatum pondere suo praeceps attrahetur. Igitur id structurae vitium, cum primum statim fundamenta iaciuntur, evitandum est.

但若山坡最高部分先行奠基并承受自身重量,日后自下方增建之物,必将破裂且布满缝隙。因为届时当新建筑附着于旧建筑时,它就如同抗拒正在上升之重荷一般发生沉陷;而先前建于上方俯临沉陷处的结构,将因自身重力逐渐下坠而被倾覆拽落。因此,在最初奠定地基之时,就必须避免此种建筑缺陷。

语法注6 条
  1. 1.5.1quae non sit haustus profundi

    haustus profundi 为性质属格,修饰省去了 aqua 的 putealis。关系代词引出的虚拟式 sit 表示特征关系从句,意为“汲水深度不深(的井水)”。

  2. 1.5.2sed ea sic habetur eximia, si fictilibus tubis in contectam cisternam deducitur

    sic ... si 构成限制性条件句结构(“唯有在……情况下,方才如此被视为……”)。指明雨水只有在通过陶管引入有盖蓄水池时才被视为极品。

  3. 1.5.4cavendum tamen erit, ut a tergo potius quam prae se flumen habeat

    非人称被动态动形容词 cavendum erit 支配 ut 引导的名词性从句,表示“应当注意使……”。a tergo 与 prae se 相对比,要求将河流置于建筑背脊之后而非正前方。

  4. 1.5.7haec autem praetereuntium viatorum

    代词 illa ... haec 用于对照前文提及的两个事物(palus 与 militaris via)。根据经典语法规则,illa 指代较远的前项(沼泽,“前者”),haec 指代较近的后项(军道,“后者”)。

  5. 1.5.8quantoque fuerit aedificii solum pronius orienti, tanto et aestate liberius capere perflatus ... poterit

    quanto ... tanto 构成比例相关结构(“越……就越……”)。主句以 tanto ... poterit 为核心,支配三个并列的不定式补足语:capere、infestari(被动态)与 regelari(被动态)。

  6. 1.5.10quasi surgenti reluctans oneri cedit

    分词 reluctans 作主语补足语修饰 cedit 的主语,支配与格 surgenti oneri。整句形象地描述了下方新修部分由于抵抗不住上方升起的重力而发生沉降(“宛如抗拒耸起之重荷而屈服退让”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0845.phi002.humanitext-lat3:1.5.1-1.5.10