← 提布卢斯

哀歌集

§2.6.1-2.6.54

从军意图的落空与对涅墨西斯的恳求

诗人因目睹友人马凯尔投军而一度企图弃爱从戎,却终究无法摆脱阿莫尔的折磨与涅墨西斯的冷遇,只得寄望于盲目的“希望”。随后他借其亡妹之灵恳求怜悯,并怒斥横加阻挠两人的贪婪老鸨弗律涅。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
1

​Castra Macer sequitur: tenero quid fiet Amori?

马凯尔去追随营垒了:温存的阿莫尔将会如何?

​sit comes et collo fortiter arma gerat?

难道他要做其伴侣,在颈间勇猛地佩带武器?

​et seu longa uirum terrae uia seu uaga ducent

无论大地的漫长道路还是漂泊的汪洋将那男子引向何方,

​aequora, cum telis ad latus ire uolet?

他可愿携着箭矢随侍其身旁?

5

​ure, puer, quaeso, tua qui ferus otia liquit,

少年啊,求你焚烧那抛弃了你的闲适的冷酷之人吧,

​atque iterum erronem sub tua signa uoca.

将这逃逸者再次召回你的旗帜之下。

​quod si1 militibus parces, erit hic quoque miles,

然而你若放过士兵们,这里也将有一位士兵,

​ipse leuem galea qui sibi portet aquam.

他甘愿用头盔亲自为自己汲取清泉。

​castra peto, ualeatque Venus ualeantque puellae:

我奔赴营垒了,别了维纳斯,别了少女们:

10

​et mihi sunt uires et mihi laeta tuba est.

我亦有力气,军号声于我亦是欢畅。

​magna loquor, sed magnifice mihi magna locuto

我说下大话;可当我豪迈地说出宏图壮语,

​excutiunt clausae fortia uerba fores.

紧闭的门扉便击碎了我的豪言壮语。

​iuraui quotiens rediturum ad limina numquam!2

我多少次起誓绝不再回到那门槛!

​cum bene iuraui, pes tamen ipse redit.

尽管我郑重起誓,双脚却依旧自行折返。

15

​acer Amor, fractas utinam tua tela sagittas,

凶残的阿莫尔啊,但愿在获准的情形下,我能亲眼得见

​si licet, extinctas aspiciamque faces!

你的武器、折断的箭矢与熄灭的火炬!

​tu miserum torques, tu me mihi dira precari

你折磨可怜的我,你强逼我诅咒自己,

​cogis et insana mente nefanda loqui.

逼我在癫狂的神智中吐露不道之语。

​iam mala finissem leto, sed credula uitam

我本已借死亡了却诸般苦难,然而轻信的希望

20

​spes fouet et fore cras semper ait melius.

温存着生命,总说明日会更加美好。

​spes alit agricolas, spes sulcis credit aratis

希望滋养着农夫,希望将种子托付给犁过的沟垄,

​semina quae magno faenore reddat ager:

指望田地以丰厚的利息将其归还;

​haec laqueo uolucres, haec captat harundine pisces,

希望用罗网诱捕飞鸟,用钓竿捕捞游鱼,

​cum tenues hamos abdidit ante cibus:

当饵食预先隐蔽了纤细的鱼钩;

25

​spes etiam ualida solatur compede uinctum:

希望甚至宽慰那被沉重镣铐锁住的人:

​crura sonant ferro, sed canit inter opus:

双腿虽被铁链敲响,他却在劳作中歌唱;

​spes facilem Nemesim spondet mihi, sed negat illa.

希望向我许诺一个顺从的涅墨西斯,可她却拒绝了我。

​ei mihi, ne uincas, dura puella, deam.

呜呼哀哉,狠心的少女啊,切莫胜过这位女神!

​parce, per immatura tuae precor ossa sororis:

宽恕我吧,我凭你早逝的妹妹的遗骸祈求你;

30

​sic bene sub tenera parua quiescat humo.

如此,愿那幼小之人安息在松软的泥土之下。

​illa mihi sancta est, illius dona sepulcro

她于我而言是神圣的;我将把供品送至她的墓茔,

​et madefacta meis serta feram lacrimis,

献上由我的眼泪浸湿的花环;

​illius ad tumulum fugiam supplexque sedebo

我将奔向她的坟冢,如祈求者般端坐,

​et mea cum muto fata querar cinere.

伴着沉默的骨灰哀叹我的命运。

35

​non feret usque suum te propter flere clientem:

她不会容忍自己的依附者因你而终日啜泣;

​illius ut uerbis, sis mihi lenta ueto,3

我借她之言禁止你对我冷漠,

​ne tibi neglecti mittant mala somnia manes,

免得被轻慢的亡魂向你降下噩梦,

​maestaque sopitae stet soror ante torum,

悲伤的妹妹伫立在熟睡的你的床榻前,

​qualis ab excelsa praeceps delapsa fenestra

犹如她从高窗失足坠落、

40

​uenit ad infernos sanguinolenta lacus.

浑身血污来到阴间湖泊时的模样。

​desino, ne dominae luctus renouentur acerbi:

我住口了,免得女主人的痛苦悲伤再度被揭开;

​non ego sum tanti, ploret ut illa semel.4

我算不得什么,不值得她哭泣哪怕一次。

​nec lacrimis oculos digna est foedare loquaces:

她善辩的双眸亦不配因泪水而受玷污;

​lena nocet nobis, ipsa puella bona est.

是老鸨在害我们,少女本身是善良的。

45

​lena necat miserum Phryne furtimque tabellas

老鸨弗律涅正残害着可怜的我,她暗中携着书板,

​occulto portans itque reditque sinu:

藏在幽隐的怀中往来穿梭;

​saepe, ego cum dominae dulces a limine duro

屡次,当我从无情的门槛外辨出女主人甜美的声音,

​agnosco uoces, haec negat esse domi:

她却否认其人在家;

​saepe, ubi nox mihi promissa est, languere puellam

屡次,当我被许以良宵,她却通报少女身体不适,

50

​nuntiat aut aliquas extimuisse minas.

或是害怕某些恐吓。

​tunc morior curis, tunc mens mihi perdita fingit,

那时我因忧虑而气绝,那时我错乱的心神便会臆想,

​quisue meam teneat, quot teneatue modis:

是谁在拥抱着我的女郎,又以多少种方式拥抱;

​tunc tibi, lena, precor diras: satis anxia uiuas,

那时,老鸨啊,我向你祈求灾祸:但愿你受尽焦虑之苦,

​mouerit e uotis pars quotacumque deos.

哪怕我祈祷中的微末部分能够感动神明。

语法注4 条
  1. 2.6.7quod si

    quod si 为表示转折条件的惯用连接表达,意为“然而如果/但是假若”。其中的中性宾格 quod 起副词性连接作用,使与前文的过渡更为流畅。

  2. 2.6.13iuraui quotiens rediturum ad limina numquam!

    间接引语中的“宾格加不定式”结构,不定式 rediturum [esse] 的逻辑主语宾格 me 因与主句主语相同而被省略。quotiens 赋予句子感叹语气。

  3. 2.6.36illius ut uerbis, sis mihi lenta ueto

    此处包含语序倒装(hyperbaton)。illius ut uerbis 即 ut illius uerbis [dicam](“仿佛借她之言/以她的名义而言”),表比较的助词 ut 后置于 illius 之后;ueto 则以并列结构直接统领不带连词的虚拟语气 sis(“我禁止你对我冷漠”)。

  4. 2.6.42non ego sum tanti, ploret ut illa semel

    tanti 为价值属格(genitive of value)。从句 ploret ut illa semel 是与 tanti 相呼应的结果从句,意为“我并非如此有分量,以致于她应为我哭泣一次”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0660.phi001.humanitext-lat2:2.6.1-2.6.54