← 提布卢斯

哀歌集

§1.4.1-1.4.84

普里阿普斯的求爱教诫与马拉图斯之苦

诗人从庭园之神普里阿普斯处获授博取少年欢心的顺从与求爱之道,然而面对残酷折磨自己的马拉图斯,他哀叹自己的所有机巧尽皆失效。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
1

‘Sic umbrosa tibi contingant tecta, Priape,

“普里阿普斯啊,愿阴凉的屋宇能为你所有,

​Ne capiti soles, ne noceantque nives:

免得烈日,免得风雪损伤你的头颅:

​Quae tua formosos cepit sollertia? certe

你是凭什么巧计擒获了俊美的少年?

​Non tibi barba nitet, non tibi culta coma est,

确实 你的胡须并不光洁,你的头发也不曾修饰,

5

​Nudus et hibernae producis frigora brumae,

你赤身忍受着冬至严冬的酷寒,

​Nudus et aestivi tempora sicca Canis.’

赤身忍受着夏天犬宿的干涸时节。”

​Sic ego; tum Bacchi respondit rustica proles

我如此发问;随后巴克科斯的乡野之子、

​Armatus curva sic mihi falce deus:

佩带弯曲镰刀的神明对我这般回答道:

‘O fuge te tenerae puerorum credere turbae,

“噢,切莫将自己托付给娇柔的少年群落,

10

​Nam causam iusti semper amoris habent.

因为他们总有产生合理爱情的缘由。

​Hic placet, angustis quod equom conpescit habenis,

这一位令人喜爱,因他能用紧握的缰绳驭住骏马,

​Hic placidam niveo pectore pellit aquam,

这一位以如雪的胸膛破开平静的碧波;

​Hic, quia fortis adest audacia, cepit; at illi

这一位因英勇果敢而俘获人心;而对那一位,

​Virgineus teneras stat pudor ante genas.

少女般的羞怯正驻留在柔嫩的面颊前。

15

​Sed ne te capiant, primo si forte negabit,

但纵使他起初碰巧拒绝,也休教厌倦

​Taedia: paulatim sub iuga colla dabit.

攫住你:渐渐地,他会将头颈伸入轭下。

​Longa dies homini docuit parere leones,

悠长的岁月教会了狮子顺从于人,

​Longa dies molli saxa peredit aqua;

悠长的岁月用柔水穿透了坚石;

​Annus in apricis maturat collibus uvas,

一年的光阴在向阳的丘陵上催熟了葡萄,

20

​Annus agit certa lucida signa vice.

一年的光阴按既定的交替运行着明亮的星座。

​Nec iurare time: Veneris periuria venti

不要害怕起誓:维纳斯引发的背誓,风儿

​Inrita per terras et freta summa ferunt.

自会将其化为乌有,吹过大地与海面。

​Gratia magna Iovi: vetuit pater ipse valere,

深深感谢朱庇特:正是天父明令宣布,无论盲目的爱情

​Iurasset cupide quicquid ineptus amor,1

由于渴望而发过何种誓言,皆不具效力;

25

​Perque suas inpune sinit Dictynna sagittas

狄克廷娜(狄安娜)准许你指着她的箭镞起誓,

​Adfirmes crines perque Minerva suos.

弥涅耳瓦亦准许你凭她的发丝起誓而不受惩罚。

​At si tardus eris, errabis: transiet aetas.

但如果你行动迟缓,就会酿成大错:青春即将逝去。

​Quam cito non segnis stat remeatque dies,

光阴毫不倦怠地流转往复,那是何等迅速,

​Quam cito purpureos deperdit terra colores,

大地褪去鲜丽的色彩,那是何等迅速,

30

​Quam cito formosas populus alta comas!

高耸的白杨褪去秀美的枝叶,那是何等迅速!

​Quam iacet, infirmae venere ubi fata senectae,

当衰弱暮年的宿命降临,曾自厄利斯起跑线

​Qui prior Eleo est carcere missus equos!

一马当先冲出的骏马,仆倒在地的姿态何等凄凉!

​Vidi iam iuvenem, premeret cum serior aetas,

我曾见过一位青年,当迟暮之年将他压垮,

​Maerentem stultos praeteriisse dies.

他悲泣那虚掷的愚蠢岁月已然逝去。

35

​Crudeles divi! serpens novus exuit annos,

残酷的神明啊!毒蛇蜕皮便能摆脱岁月,

​Formae non ullam fata dedere moram.

命运却未给美貌留下哪怕一丝延期。

​Solis aeterna est Baccho Phoeboque iuventas,

唯独巴克科斯与福玻斯享有永恒的青春,

​Nam decet intonsus crinis utrumque deum.

因为未经修剪的长发与两位神明皆甚相称。

​Tu, puero quodcumque tuo temptare libebit,

你的少年无论喜爱尝试什么,你只管

40

​Cedas: obsequio plurima vincet amor.

顺从:爱凭着顺从能征服绝大多数事物。

​Neu comes ire neges, quamvis via longa paretur

即便要筹备漫长的旅途,天狼星以干涸的焦渴

​Et Canis arenti torreat arva siti,

炙烤着田野,你也切莫拒绝结伴同行;

​Quamvis praetexens picta ferrugine caelum

即便预兆降雨的彩虹以斑驳的暮色遮蔽天宇,

​Venturam anticipet imbrifer arcus aquam.

宣告着即将来临的暴雨,也休要拒绝。

45

​Vel si caeruleas puppi volet ire per undas,

或者若他愿乘船破开湛蓝的波涛,

​Ipse levem remo per freta pelle ratem.

你便亲自操起轻桨,摇轻舟渡过海峡。

​Nec te paeniteat duros subiisse labores

切莫因历经艰辛的劳役而懊悔,

​Aut opera insuetas adteruisse manus,

亦休因粗活磨破了未惯劳作的双手而抱怨;

​Nec, velit insidiis altas si claudere valles,

若他想用圈套围封幽深的峡谷,

50

​Dum placeas, umeri retia ferre negent.2

只要能博他欢心,肩膀就休要拒绝背负罗网。

​Si volet arma, levi temptabis ludere dextra:

若他爱好击剑,你就尝试以轻巧的右手陪他比试:

​Saepe dabis nudum, vincat ut ille, latus.

常要露出没有防备的软肋,好让他胜出。

​Tum tibi mitis erit, rapias tum cara licebit

那时他对你自会温和,那时便可夺取珍贵的

​Oscula: pugnabit, sed tamen apta dabit.

亲吻:他虽会抵抗,却仍会给予顺从的吻。

55

​Rapta dabit primo, post adferet ipse roganti,

起初他会任你强夺,随后在求告时亲手奉上,

​Post etiam collo se inplicuisse velit.

到后来他甚至会渴望环抱住你的脖颈。

​Heu male nunc artes miseras haec saecula tractant:

唉,如今这个时代恶劣地对待着可怜的技艺:

​Iam tener adsuevit munera velle puer.

娇弱的少年如今已习惯于索取礼物。

​At tu, qui venerem docuisti vendere primus,

然而你啊,第一个教会出卖情爱的人,

60

​Quisquis es, infelix urgeat ossa lapis.

无论你是谁,愿不祥的巨石重压你的枯骨!

​Pieridas, pueri, doctos et amate poetas,

少年们啊,当爱慕庇厄里亚的缪斯与博学的诗人,

​Aurea nec superent munera Pieridas.

黄金的馈赠万不可凌驾于缪斯之上。

​Carmine purpurea est Nisi coma: carmina ni sint,

因着诗歌,尼苏斯的头发才呈紫色;若无诗歌,

​Ex umero Pelopis non nituisset ebur.

佩洛普斯肩头的象牙便不会闪烁光泽。

65

​Quem referent Musae, vivet, dum robora tellus,

凡为缪斯所颂扬者必获永生,只要大地承载橡树,

​Dum caelum stellas, dum vehet amnis aquas.

苍穹承载繁星,江河承载流水。

​At qui non audit Musas, qui vendit amorem,

然而那不听从缪斯、出卖爱情之人,

​Idaeae currus ille sequatur Opis

愿他去追随伊达山欧普斯(西贝勒)的车驾,

​Et tercentenas erroribus expleat urbes

并在流浪中踏遍三百座城池,

70

​Et secet ad Phrygios vilia membra modos.

伴随着弗里吉亚的调式割裂卑贱的肢体。

​Blanditiis volt esse locum Venus ipsa: querelis

维纳斯女神亲自要求为甜言蜜语留下一席之地:

​Supplicibus, miseris fletibus illa favet.’

对恳求的哀诉、凄楚的泪水,女神总会予以垂青。”

​Haec mihi, quae canerem Titio,3 deus edidit ore,

神明亲口将这些话传授于我,命我歌唱与提提乌斯,

​Sed Titium coniunx haec meminisse vetat.

但提提乌斯的妻子却禁止他记取这些。

75

​Pareat ille suae; vos me celebrate magistrum,

愿他听从他的妻子;但你们这些被巧黠少年以诸多技艺

​Quos male habet multa callidus arte puer.

苦苦折磨的人们,当尊奉我为导师。

​Gloria cuique sua est: me, qui spernentur, amantes

人人皆有属于自己的荣光:凡遭遗弃的情人,

​Consultent: cunctis ianua nostra patet.

皆可向我求教:我的门扉向所有人敞开。

​Tempus erit, cum me Veneris praecepta ferentem

终有时日,当老迈的我传授着维纳斯的教导,

80

​Deducat iuvenum sedula turba senem.

殷勤的青年人群会将我前呼后拥地护送。

​Heu heu quam Marathus lento me torquet amore!

唉,唉!马拉图斯以何等迟缓折磨的情爱煎熬着我!

​Deficiunt artes, deficiuntque doli.

法术已经失效,机巧亦已穷尽。

​Parce, puer, quaeso, ne turpis fabula fiam,

少年啊,我求你宽恕,免得我沦为可耻的笑柄,

​Cum mea ridebunt vana magisteria.

当人们开始嘲弄我这徒劳的导师头衔之时。

语法注3 条
  1. 1.4.24Iurasset cupide quicquid ineptus amor

    动词 iurasset(iuravisset 的缩略形式)为从属从句中的虚拟式过去完成时,依附于主句过去时动词 vetuit 所带的不定式 valere。它在间接引语的次生序列中表示先于禁止动作完成的行为,对应于原初直陈式的将来完成时或完成时。

  2. 1.4.50Dum placeas, umeri retia ferre negent

    连词 Dum 配合虚拟式 placeas 引导限定条件从句(proviso),意为“只要能博他欢心”。句中的主动词 negent 则为现在时虚拟式,起祈使或劝告作用('愿你的肩膀不要拒绝')。

  3. 1.4.73quae canerem Titio

    由关系代词 quae 引导的目的关系从句(先行词为 haec),依附于过去时主动词 edidit,采用未完成过去时虚拟式 canerem,表示神明授辞的目的在于“让我歌唱给提提乌斯听”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0660.phi001.humanitext-lat2:1.4.1-1.4.84