← 萨卢斯特

朱古达战争

§31#2

梅米乌斯要求司法调查与严惩叛国者

梅米乌斯援引先祖起义的先例,敦促民众切勿诉诸暴力,而应通过司法调查和传唤朱古达作证来惩处叛国贵族,并警告对恶人的姑息纵容必将毁弃自由并毁灭良善之人。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§31#2

maiores vostri parandi iuris et maiestatis constituendae gratia bis per secessionem armati Aventinum occupavere; vos pro libertate, quam ab illis accepistis, nonne summa ope nitemini? atque eo vehementius, quo maius dedecus est parta amittere quam omnino non paravisse. Dicet aliquis 'quid igitur censes?' vindicandum in eos, qui hosti prodidere rem publicam, non manu neque vi, quod magis vos fecisse quam illis accidisse indignum est,1 verum quaestionibus et indicio ipsius Iugurthae. qui si dediticius est, profecto iussis vostris oboediens erit; sin ea contemnit, scilicet existumabitis, qualis illa pax aut deditio sit, ex qua ad Iugurtham scelerum impunitas, ad paucos potentis maxumae divitiae, ad rem publicam damna atque dedecora pervenerint; nisi forte nondum etiam vos dominationis eorum satietas tenet et illa quam haec tempora magis placent, quom regna provinciae leges iura iudicia bella atque paces, postremo divina et humana omnia penes paucos erant; vos autem, hoc est populus Romanus, invicti ab hostibus, imperatores omnium gentium, satis habebatis animam retinere. nam servitutem quidem quis vostrum recusare audebat? Atque ego tametsi viro flagitiosissumum existumo impune iniuriam accepisse, tamen vos hominibus sceleratissumis ignoscere, quoniam cives sunt, aequo animo paterer, ni misericordia in perniciem casura esset. nam et illis, quantum importunitatis habent, parum est impune male fecisse, nisi deinde faciundi licentia eripitur,2 et vobis aeterna sollicitudo remanebit, quom intellegetis aut serviundum esse aut per manus libertatem retinendam. nam fidei quidem aut concordiae quae spes est? dominari illi volunt, vos liberi esse; facere illi iniurias, vos prohibere; postremo sociis nostris veluti hostibus, hostibus pro sociis utuntur. potestne in tam divorsis mentibus pax aut amicitia esse? Quare moneo hortorque vos, ne tantum scelus inpunitum omittatis. non peculatus aerari factus est neque per vim sociis ereptae pecuniae, quae quamquam gravia sunt, tamen consuetudine iam pro nihilo habentur; hosti acerrumo prodita senatus auctoritas, proditum imperium vostrum est; domi militiaeque res publica venalis fuit. quae nisi quaesita erunt, nisi vindicatum in noxios, quid erit reliquom, nisi ut illis qui ea fecere oboedientes vivamus? nam impune quae lubet facere, id est regem esse. neque ego vos, Quirites, hortor, ut malitis civis vostros perperam quam recte fecisse, sed ne ignoscundo malis bonos perditum eatis.3 ad hoc in re publica multo praestat benefici quam malefici inmemorem esse: bonus tantummodo segnior fit, ubi neglegas, at malus inprobior. ad hoc si iniuriae non sint, haud saepe auxili egeas.'

“你们的先祖为了争取法权和树立尊严,曾两次通过撤离并武装占据了阿文提诺山;难道你们为了从他们那里继承来的自由,竟不全力以赴去抗争吗?而且理应更加坚决,因为丧失已得之物比根本未曾获得是更大的耻辱。 有人会说:‘那么你意下如何?’应当惩办那些把国家出卖给敌人的人,不是诉诸武力,也不是诉诸暴力——因为做出这种事对你们而言比降临在他们身上更为不体面——而是通过法庭调查以及朱古达本人的证言。如果他确实是归降者,他必定会服从你们的号令;但如果他蔑视这些命令,你们自然就能断定那场和约或投降究竟性质如何了,从中朱古达得到了免受罪责的特权,少数权贵聚敛了巨额财富,而国家则承受了惨重损失与耻辱;除非你们对他们的专横统治尚未感到厌倦,比起当下,你们反而更喜欢昔日那段岁月——那时王国、行省、法律、公权、审判、战争与和平,简言之神圣与世俗的一切全操于少数人之手;而你们,也就是未曾被敌人征服的罗马人民,万民的统御者,却仅仅满足于保全性命。因为在你们当中,又有谁敢于拒绝奴役呢? 就我而言,虽然我认为一个男子汉平白遭受侵害却不加报复是奇耻大辱,但倘若宽宥不会沦为灾难的话,鉴于这些最恶劣的人毕竟是同胞公民,我也本可心平气和地容忍你们宽恕他们。然而依他们极其专横的本性,单单作恶而不受惩罚尚嫌不够,除非剥夺他们今后继续作恶的放任特权;而对你们来说,当意识到要么做奴隶要么用武力捍卫自由时,必将留下永恒的焦虑。因为对于信义或和睦,究竟还能抱有什么指望呢?他们想要施行统治,你们想要享有自由;他们想要施加侵害,你们想要予以制止;总而言之,他们将我们的盟友视同仇敌,却把仇敌当做盟友相待。在如此水火不容的心志之间,难道可能存在和平或友谊吗? 因此,我告诫并敦促你们,绝不要对如此巨大的罪行姑息纵容。眼下发生的既非盗用国库,亦非强行勒索盟友钱财,这些事虽然严重,但由于习以为常,如今已被视同儿戏;元老院的威严已被出卖给最凶狠的仇敌,你们的统帅权已被出卖;无论国内还是军中,国家均已被明码标价。倘若这些罪行不被彻查,倘若罪人不受惩处,除了顺从地活在做出这些勾当的人脚下之外,我们还能剩下什么?因为任意妄为而不受惩处,这本身就是称王。公民们,我并非劝你们宁愿看到自己的同胞行事不端而非端正,而是劝你们不要因宽恕恶人而使善人走向毁灭。况且,在国家事务中,忘却善行远比忘却恶行更为可取:善人若被你忽视,充其量只是变得消极怠惰,但恶人却会变得愈发凶险恶毒。此外,若是没有侵害,你也绝不会常常需要帮助。”

语法注3 条
  1. 31quod magis vos fecisse quam illis accidisse indignum est

    关系代词 quod 指代前文提及的“诉诸武力或暴力(manu neque vi)”,作 fecisse 的宾语(并兼任 accidisse 的隐含主语),由不定式结构充当 indignum est 的主语。在比较结构 magis A quam B 中,对格加不定式结构 vos fecisse(你们付诸行动)与 illis accidisse(降临在他们身上)形成对照,表明“由具备尊严的罗马公民施加暴力,比起罪人遭受暴力,更加有损于你们自身的体统与尊严”。

  2. 31nisi deinde faciundi licentia eripitur

    条件从句 nisi 后接直说式现在时动词 eripitur。承接主句述语 parum est(是不够的),此处未用虚拟式,而是用直说式将“剥夺今后继续作恶的特权”作为一项确定不移的现实前提与客观事实提出。

  3. 31ne ignoscundo malis bonos perditum eatis

    perditum eatis 由表示位移的动词 ire(虚拟式 eatis)后接表示目的的向格目的动名词/目的分词(supine in -um, perditum)构成,表示“着手去毁灭/使……走向毁灭”。ignoscundo 为支配与格的动词 ignosco 的动名词离格,表示方式或原因(“通过宽恕恶人 malis”),而 bonos(善人)则是 perditum 的直接宾语。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.humanitext-lat3:31#2