← 萨卢斯特

朱古达战争

§101

奇尔塔附近的激战与罗马军的胜利

罗马军队在奇尔塔附近遭遇敌军突袭,凭借苏拉骑兵的侧翼进攻和马略的及时增援,在苦战后大获全胜。马略进入奇尔塔后接见了波库斯的使节,并派遣苏拉前往;苏拉发表演说力陈结盟之利,但波库斯在朱古达的策动下依旧摇摆不定。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§101

Igitur quarto denique die haud longe ab oppido Cirta undique simul speculatores citi sese ostendunt, qua re hostis adesse intellegitur. sed quia divorsi redeuntes alius ab alia parte atque omnes idem significabant,1 consul incertus, quonam modo aciem instrueret, nullo ordine conmutato advorsum omnia paratus ibidem opperitur.2 ita Iugurtham spes frustrata, qui copias in quattuor partis distribuerat, ratus ex omnibus aeque aliquos ab tergo hostibus venturos.3 interim Sulla, quem primum hostes attigerant, cohortatus suos turmatim et quam maxume confertis equis ipse aliique Mauros invadunt, ceteri in loco manentes ab iaculis eminus emissis corpora tegere et, si qui in manus venerant, obtruncare. dum eo modo equites proeliantur, Bocchus cum peditibus, quos Volux, filius eius, adduxerat neque in priore pugna, in itinere morati, adfuerant, postremam Romanorum aciem invadunt. tum Marius apud primos agebat, quod ibi Iugurtha cum plurumis erat. dein Numida cognito Bocchi adventu clam cum paucis ad pedites convortit. ibi latine — nam apud Numantiam loqui didicerat — exclamat nostros frustra pugnare, paulo ante Marium sua manu interfectum. simul gladium sanguine oblitum ostendere, quem in pugna satis inpigre occiso pedite nostro cruentaverat. quod ubi milites accepere, magis atrocitate rei quam fide nuntii terrentur, simulque barbari animos tollere et in perculsos Romanos acrius incedere. iamque paulum a fuga aberant, quom Sulla profligatis iis, quos advorsum ierat, rediens ab latere Mauris incurrit. Bocchus statim avortitur. at Iugurtha, dum sustentare suos et prope iam adeptam victoriam retinere cupit, circumventus ab equitibus, dextra sinistraque omnibus occisis solus inter tela hostium vitabundus erumpit. atque interim Marius fugatis equitibus adcurrit auxilio suis, quos pelli iam acceperat. denique hostes iam undique fusi. tum spectaculum horribile in campis patentibus: sequi fugere, occidi capi; equi atque viri adflicti, ac multi volneribus acceptis neque fugere posse neque quietem pati, niti modo ac statim concidere; postremo omnia, qua visus erat, constrata telis armis cadaveribus, et inter ea humus infecta sanguine. Post ea loci4 consul haud dubie iam victor pervenit in oppidum Cirtam,quo initio profectus intenderat. eo post diem quintum, quam iterum barbari male pugnaverant, legati a Boccho veniunt, qui regis verbis ab Mario petivere, duos quam fidissumos ad eum mitteret, velle de suo et de populi Romani commodo cum iis disserere. ille statim L. Sullam et A. Manlium ire iubet. qui quamquam acciti ibant, tamen placuit verba apud regem facere, ut ingenium aut avorsum flecterent aut cupidum pacis vehementius accenderent. itaque Sulla, quoius facundiae, non aetati a Manlio concessum,5 pauca verba huiusce modi locutus: 'Rex Bocche, magna laetitia nobis est, quom te talem virum di monuere, uti aliquando pacem quam bellum malles neu te optumum cum pessumo omnium Iugurtha miscendo conmaculares, simul nobis demeres acerbam necessitudinem, pariter te errantem atque illum sceleratissumum persequi. ad hoc populo Romano iam a principio inopi melius visum amicos quam servos quaerere, tutiusque rati volentibus quam coactis imperitare.6 tibi vero nulla opportunior nostra amicitia, primum quia procul absumus, in quo offensae minumum, gratia par ac si prope adessemus; dein quia parentis abunde habemus, amicorum neque nobis neque quoiquam omnium satis fuit. atque hoc utinam a principio tibi placuisset: profecto ex populo Romano ad hoc tempus multo plura bona accepisses, quam mala perpessus esses. sed quoniam humanarum rerum fortuna pleraque regit, quoi scilicet placuit et vim et gratiam nostram te experiri, nunc, quando per illam licet, festina atque, uti coepisti, perge. multa atque opportuna habes, quo facilius errata officiis superes. postremo hoc in pectus tuom demitte, numquam populum Romanum beneficiis victum esse. nam bello quid valeat, tute scis.' Ad ea Bocchus placide et benigne, simul pauca pro delicto suo verba facit: se non hostili animo, sed ob regnum tutandum arma cepisse. nam Numidiae partem, unde vi Iugurtham expulerit, iure belli suam factam; eam vastari a Mario pati nequivisse. praeterea missis antea Romam legatis repulsum ab amicitia. ceterum vetera omittere ac tum, si per Marium liceret, legatos ad senatum missurum. dein copia facta animus barbari ab amicis flexus, quos Iugurtha, cognita legatione Sullae et Manli metuens id, quod parabatur, donis corruperat.

随后终于到了第四天,在距离奇尔塔城不远处,四面八方的侦察兵同时飞奔而至,由此得知敌人就在附近。然而,由于他们从各个方向分散返回,却都传达同样的情报,执政官拿不准该如何布置阵列,便未作任何阵形调整,严阵以待,在原地停留。就这样,朱古达的算盘落了空,他本将兵力分为四部分,以为无论如何总会有一部分人从背后攻击敌人。与此同时,敌人最先接触到的苏拉,按骑兵队鼓舞部属,率领骑兵尽可能密集地与其他人一同向毛里人发起冲锋;其余的人则坚守阵地,抵挡从远处掷来的标枪,并将任何逼近身前的敌人斩杀。正当骑兵这般交战之际,波库斯率领其子沃尔克斯带来的步兵——他们因在行军途中延误而未参加上一场战斗——袭击了罗马军队的后卫。当时马略正在前线指挥,因为朱古达正率领最庞大的兵力驻扎在那里。随后,努米底亚人朱古达得知波库斯到达,便悄悄带着少数随从转往步兵方向。在那里,他用拉丁语——因为他在努曼提亚时学会了这门语言——大喊我们的士兵是在徒劳作战,马略不久前已被他亲手斩杀。同时,他亮出一柄沾满鲜血的剑,这是他在战斗中勇猛地杀死我们的一名步兵而染红的。士兵们一听到这话,比起消息的可信度,更多是被事态的惨烈所震慑;与此同时,蛮族人士气大振,更加猛烈地向受惊的罗马人逼近。罗马军眼看就距溃败只有一步之遥,此时苏拉击溃了与他对阵的敌人,返回途中从侧翼猛攻毛里人。波库斯立即转身逃窜。然而朱古达由于渴望稳住部众并保住几乎已到手的胜利,被骑兵包围;在左右之人尽皆被杀的情况下,他避开敌人的重重箭矢,单枪匹马突围而出。在此期间,马略击溃了骑兵,急忙赶来援助自己的部下,因为他已经得知他们正被击退。最终,敌人全线溃败。当时在辽阔的原野上展现出一幕可怖的景象:有人追赶,有人逃窜;有人被杀,有人被俘;战马与勇士倒毙在地,许多身负重伤的人既无法逃跑,又无法安静忍受痛苦,刚刚勉力挣扎便立即倒地;最后,极目所及之处,尽被标枪、兵器和尸骸所覆盖,在其间大地上鲜血流淌。 此后,执政官作为确凿无疑的胜利者抵达了奇尔塔城,那是他最初出发时便打算前往的地方。蛮族再度惨败后的第五天,波库斯的使节到来,以国王的名义请求马略派遣两名最得力的亲信前去见他,表示希望与他们商讨关于自己与罗马人民的利益。马略随即命令卢基乌斯·苏拉和奥卢斯·曼利乌斯前往。他们虽然是应召前往,但依然决定在国王面前陈词,以便若其心存敌意则使之回心转意,若其渴望和平则更强烈地激发其热情。于是苏拉——曼利乌斯因其口才而非年龄将陈词之职让给了他——发表了如下简短的演说: “波库斯王啊,众神指引了您这样的人物,使您终于宁愿选择和平而非战争,不致让最为高尚的您与万恶之首的朱古达同流合污而蒙受污名,同时为我们免除不得不将误入歧途的您与那个罪大恶极之徒一并讨伐的严酷负担,这令我们感到莫大的欣慰。此外,罗马人民从最初贫困之时起,就认为结交朋友胜过搜寻奴隶,并认为统治心甘情愿者比统治被迫服从者更为安全。对您而言,确实没有任何事物比与我们修好更为有利:首先,因为我们远隔一方,在此情形下冲突极少,而恩义与我们近在咫尺并无二致;其次,因为我们臣属充足,但朋友无论对我们还是对任何人而言都绝不嫌多。要是您从一开始就采纳这条道路该有多好:到如今,您肯定已从罗马人民那里获得了比所受灾难多得多的恩惠。然而,既然人世间的大多数事务都由命运支配,而命运显然决意要让您体验我们的威力与恩泽,那么现在,既然命运提供了机会,就请抓紧行动,如您已经开始的那样继续前行。您拥有许多得天独厚的方式,可以轻而易举地用功勋弥补过失。最后,请将这一点牢记于心:罗马人民在施恩图报上从未被任何人战胜过。至于他们在战争中的实力,您自己是十分清楚的。” 对此,波库斯温和而友善地作了答复,同时为自己的过错简略辩解:他并非出于敌意,而是为了捍卫王国才拿起武器。因为他用武力将朱古达逐出的那部分努米底亚,已按战争法规归他所有;他不能坐视那片土地遭马略践踏。此外,他此前派遣使节前往罗马,却遭到了友好结盟的拒绝。不过,过去的事他不再计较,若得马略允许,他现在愿意派遣使节前往元老院。随后,获准派遣使节后,这位蛮族的意向却被他的朋友们动摇了;朱古达得知了苏拉与曼利乌斯的使团之事,因惧怕正在酝酿的事态,用重礼收买了这些人。

语法注6 条
  1. 101sed quia divorsi redeuntes alius ab alia parte atque omnes idem significabant

    短语 alius ab alia parte 意为“各自从不同方向”,为常见的分配性表达。与后文 atque omnes idem significabant(“然而大家都传达了同样的信息”)构成对照;侦察兵虽分散自四面八方返回(divorsi),但报告的内容完全一致,导致马略无法判断敌方主力所在而难于特定布阵。

  2. 101nullo ordine conmutato advorsum omnia paratus ibidem opperitur

    nullo ordine conmutato 为独立夺格结构(“未改变任何队形”)。advorsum omnia paratus 是与主语 consul 一致的表语性形容词短语(“对一切情况做好准备”),修饰主要动词 opperitur。

  3. 101ratus ex omnibus aeque aliquos ab tergo hostibus venturos

    ratus 虽为完成分词,在此起表示原因的状语从句作用(“以为……”)。hostibus 是相对于 venturos (esse) 的不利益与格(dativus incommodi)或方向与格,表示“落到敌人(罗马军队)的后方”。

  4. 101Post ea loci

    为古雅且具萨卢斯特文风特色的惯用语(相当于 postea)。由副词 postea(或介词 post 加中性复数 ea)后接部分属格(genitivus partitivus)loci 构成,意为“此后 / 在那之后”。

  5. 101quoius facundiae, non aetati a Manlio concessum

    concessum (est) 为无人称被动句(“作出了让步 / 被让予”)。quoius facundiae(即 cuius facundiae)与 non aetati 是动词 concedo 所支配的与格。意指曼利乌斯因看重苏拉的口才而非论资排辈(年龄),将发言的优先权让给了苏拉。

  6. 101tutiusque rati volentibus quam coactis imperitare

    rati 是对前文 populo Romano(与格单数)的意义呼应(constructio ad sensum),因视集合名词 populus 为复数罗马公民而采用复数主格。volentibus quam coactis 是频生动词 imperitare(支配与格)所要求的与格,意为“统治心甘情愿之人比统治被迫之人更为安全”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.humanitext-lat3:101