← 普罗佩提乌斯

哀歌集

§4.5.1-4.5.78

对鸨母阿坎蒂斯的诅咒及其奸计

诗人愤怒地诅咒死去的鸨母阿坎蒂斯,忆述她曾向自己的恋人传授唯利是图、肆意玩弄男子的阴险说辞。随后他追叙了鸨母病亡榻上的凄惨末路,并号召世间所有痴情者向她的坟茔投石咒骂。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
1

​terra tuum spinis obducat, lena, sepulcrum,

女鸨啊,愿大地用荆棘覆盖你的坟墓,

​et tua, quod non uis, sentiat umbra sitim;

愿你的阴魂尝受所不欲的干渴;

​nec sedeant cineri Manes, et Cerberus ultor

愿亡魂不安息于你的骨灰之旁,愿复仇的刻耳柏洛斯

​turpia ieiuno terreat ossa sono!

以饥饿的狂吠惊吓你可憎的枯骨!

5

​docta uel Hippolytum Veneri mollire negantem,

哪怕是拒绝维纳斯的希波吕托斯,她亦深谙降服之道,

​concordique toro pessima semper auis,

于和睦的婚榻而言,她永远是最凶险的恶鸟,

​Penelopen quoque neglecto rumore mariti

即便佩涅洛佩,她也能迫其置丈夫的传闻于不顾,

​nubere lasciuo cogeret Antinoo.

改嫁给放荡的安提诺俄斯。

​illa uelit,1 poterit magnes non ducere ferrum,

若她意欲如此,磁石将无法吸引钢铁,

10

​et uolucris nidis esse nouerca suis.

飞鸟亦能成为亲生雏巢的继母。

​quippe et, Collinas ad fossam mouerit herbas,

甚至,只要她在沟壑旁摇动科利纳的草药,

​stantia currenti diluerentur aqua:

伫立之物亦会被流水消解冲刷:

​audax cantatae leges imponere lunae

她竟敢向受咒语约束的明月强加法则,

​et sua nocturno fallere terga lupo,

并在夜行之狼的皮毛下掩饰自己的形体;

15

​posset ut2 intentos astu caecare maritos,

为了能以诡计蒙蔽戒备森严的丈夫们,

​cornicum immeritas eruit ungue genas;

她用指甲挖出了无辜乌鸦的眼睛;

​consuluitque striges nostro de sanguine, et in me

她为了我的鲜血向夜枭求问凶兆,针对着我

​hippomanes fetae semina legit equae.

采集了产驹母马的希波马内斯之精。

​exorabat opus uerbis, ceu blanda perure

她用言辞促成这番伎俩,宛若谄媚的罪恶在灼烧、

20

​saxosamque ferat sedula culpa uiam:

并不辞辛劳地踏过崎岖的石路:

‘si te Eoa Dorozantum iuuat aurea ripa

“如果多罗赞特斯人东方的黄金之岸、

​et quae sub Tyria concha superbit aqua,

以及在提尔海水下引以为豪的贝类令你心仪,

​Eurypylique placet Coae textura Mineruae,

如果欧律皮洛斯的科斯织造的锦缎、

​sectaque ab Attalicis putria signa toris,

以及从阿塔罗斯寝榻上割下的古雅雕像教你悦纳,

25

​seu quae palmiferae mittunt uenalia Thebae,

抑或是生满棕榈的忒拜所运来售卖的珍宝、

​murreaque in Parthis pocula cocta focis;

以及帕提亚熔炉烧制的玛瑙石杯得你青睐:

​sperne fidem, prouolue deos, mendacia uincant,

那就蔑视信义,推翻诸神,让谎言得胜,

​frange et damnosae iura pudicitiae!

砸碎那百害无益的贞节戒律吧!

​et simulare uirum pretium facit: utere causis!

假托有丈夫在旁亦能抬高身价:好好利用借口!

30

​maior dilata nocte recurret amor.

拖延良宵,爱火只会愈发炽烈地复燃。

​si tibi forte comas uexauerit, utilis ira:

若他偶然弄乱了你的青丝,动怒自有用处:

​post modo mercata pace premendus erit.

事后待他买来和平,便当将他彻底榨取。

​denique ubi amplexu Venerem promiseris empto,

最后,当拥抱已被买下、你许诺床第之欢时,

​fac simules puros Isidis esse dies.

务必托词正值伊西斯的斋戒之日。

35

​ingerat Aprilis Iole tibi, tundat Amycle

让约勒向你坚称已至四月,让阿密克勒再三强调

​natalem Mais Idibus esse tuum.

五月的伊杜斯日是你的芳诞。

​supplex ille sedet — posita tu scribe cathedra

他正坐在那儿苦苦央求——你只管摆开扶手椅, 随意写下什么!

​quidlibet! has artis si pauet ille, tenes!

他若畏惧这般手腕,你便得手了!

​semper habe morsus circa tua colla recentis,

脖颈四周当常留新鲜的齿痕,

40

​litibus alternis quos putet esse datos.

好让他以为那是争风吃醋的纠缠所致。

​nec te Medeae delectent probra sequacis

切莫沉溺于苦苦纠缠的美狄亚的可耻下场

(nempe tulit fastus ausa rogare prior),

(只因她敢于先开口祈求,反倒招致了轻蔑傲慢),

​sed potius mundi Thais pretiosa Menandri,

倒当效仿文雅的米南德笔下身价昂贵的泰伊丝,

​cum ferit astutos comica moecha Getas.

看那喜剧里的风尘女郎如何将狡黠的盖塔玩弄于股掌。

45

​in mores te uerte uiri: si cantica iactat,

当顺应男人的秉性:他若高声吟唱,

​i comes et uoces ebria iunge tuas.

便伴他同往,醉醺醺地合上你的歌喉。

​ianitor ad dantis uigilet: si pulset inanis,

门房当为送礼之人守夜;若是空手之人扣门,

​surdus in obductam somniet usque seram.

便让门房装聋作哑,对着插紧的门闩沉睡到底。

​nec tibi displiceat miles non factus amori,

莫嫌弃那不解风情的行伍军夫,

50

​nauta nec attrita si ferat aera manu,

水手若以生茧的老手奉上铜钱,亦莫拒绝,

​aut quorum titulus per barbara colla pependit,

亦莫嫌弃那些野蛮颈项上曾挂着铭牌之人,

​cretati medio cum saluere foro.

当他们涂着白垩的双足在广场中央跳跃待售之时。

​aurum spectato, non quae manus afferat aurum!

且看黄金,莫看送来黄金的是何等双手!

​uersibus auditis quid nisi uerba feres?

听了诗章,除了空话你还能得到什么?

​qui uersus, Coae dederit nec munera uestis,3

凡是奉献诗篇、却不肯馈赠科斯纱衣之礼者,

​istius tibi sit surda sine arte lyra.

那人的竖琴对你而言权当是粗劣无灵的哑音。

​dum uernat sanguis, dum rugis integer annus,

趁着热血正值韶华、岁月未染皱纹之际,

60

​utere, ne quid cras libet ab ore dies!

尽情享用吧,免得明日的时日从你容颜上削去光彩!

​uidi ego odorati uictura rosaria Paesti

我曾亲眼得见芳香的帕埃斯图姆那本应长青的玫瑰园,

​sub matutino cocta iacere Noto.’

在清晨的南风炙烤下颓然萎伏。”

​sed (cape torquatae, Venus o regina, columbae

然而(女王维纳斯啊,为了这份功德,请在你的祭坛前

​ob meritum ante tuos guttura secta focos)

收下被割断喉咙的斑鸠),

65

​his animum nostrae dum uersat Acanthis amicae,

当阿坎蒂斯用这些话拨弄我女友的芳心时,

​per tenuem ossa a me sunt numerata cutem.

她的白骨已被我透过薄薄的皮肤一根根数清。

​uidi ego rugoso tussim concrescere collo,

我亲眼看见咳嗽在她干瘪多褶的喉间结聚,

​sputaque per dentis ire cruenta cauos,

带血的唾沫穿过空疏的牙缝溢出,

​atque animam in tegetes putrem exspirare paternas:

并在承自父辈的草席上咽下腐朽的残喘:

70

​horruit algenti pergula curua foco.

歪斜的棚屋在冰冷的炉灶旁瑟瑟发抖。

​exsequiae fuerint4 rari furtiua capilli

她的送葬之物,不过是偷缚她稀疏发丝的

​uincula et immundo pallida mitra situ,

发带、因污秽肮脏而褪色的头巾,

​et canis, in nostros nimis experrecta dolores,

以及一条曾为我的痛苦而过分警觉的狗——

​cum fallenda meo pollice clatra forent.

每当我想用拇指悄悄拨开门闩之时。

75

​sit tumulus lenae curto uetus amphora collo:

愿这鸨母的墓冢不过是一只断了颈的陈旧双耳罐:

​urgeat hunc supra uis, caprifice, tua.

野无花果树啊,用你的力量从上方重重地压紧它吧!

​quisquis amas, scabris hoc bustum caedite saxis,

凡陷入爱河之人,皆当用粗糙的石块击打这处坟茔,

​mixtaque cum saxis addite verba mala.

并在飞石之中加上恶毒的诅咒!

语法注4 条
  1. 4.5.9illa uelit

    未带条件连词 si 的假定/让步虚拟式现在时。它在此充当条件从句(前件),引出带有直陈式 poterit 的主句(后件):“假若她意欲如此,磁石将无法吸引钢铁”。亦可理解为独立的让步虚拟式(“纵使她意欲如此”),但本质上皆表示夸张的假设前提。

  2. 4.5.15posset ut

    目的连词 ut 的后置(倒装)。posset 置于从句之首以示强调,因与主句的历史现在时/过去动作 eruit 相依而采用未完成过去虚拟式,表达目的(“为了能够蒙蔽……”)。整个目的从句置于主句主动词 eruit 之前。

  3. 4.5.57qui uersus, Coae dederit nec munera uestis

    动词共用(apo koinou)、连词 nec 后置及凝练结构。由后文主句代词 istius 回指的关系代词 qui 之后紧随宾语名词 uersus,并与后一分句共用动词 dederit。其结构等同于 is, qui uersus [dederit], nec munera dederit(“凡献上诗篇、却未奉上纱衣厚礼之人”)。dederit 可解析为将来完成直陈式或完成虚拟式。

  4. 4.5.71exsequiae fuerint

    完成虚拟式 fuerint 的用法。表潜在推测(“想必这便是她的葬礼……”)或让步陈述(“权当她的葬礼不过是……”)。后文列举的偷来的发带、污秽的头巾以及看家狗充当主语,断言或推想这位老鸨本应庄严的葬礼(exsequiae)实则寒酸至极。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0620.phi001.humanitext-lat3:4.5.1-4.5.78