← 普罗佩提乌斯

哀歌集

§4.3.1-4.3.72

阿瑞图萨致远征丈夫利科塔斯的情书

妻子阿瑞图萨向远征在外的丈夫利科塔斯寄去哀婉的书信,倾诉独守空房的孤寂与忧虑,并恳求他坚守婚姻忠贞、平安归来。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
1

​haec Arethusa suo mittit mandata Lycotae,

阿瑞图萨将这些嘱托送呈她的利科塔斯,

​cum totiens absis, si potes esse meus.1

鉴于你如此频繁地远行,如果你尚能属于我的话。

​si qua tamen tibi lecturo pars oblita derit,

然而,若有任何涂抹缺漏之处在展读时令你费解,

​haec erit e lacrimis facta litura meis:

那污迹定是由我的泪水所造成;

5

​aut si qua incerto fallet te littera tractu,

抑或若有哪一个字以游移的笔划欺瞒了你的双眼,

​signa meae dextrae iam morientis erunt.

那必是我垂死之右手的印记。

​te modo uiderunt iteratos Bactra per ortus,

方才巴克特拉在多次重现的东方日出中望见了你,

​te modo munito Sericus hostis equo,

方才配有披甲战马的塞里斯敌人望见了你,

​hibernique Getae, pictoque Britannia curru,

严冬中的盖塔人、乘驾彩绘战车的不列颠人,

10

​ustus et Eoa decolor Indus aqua.

以及被东方之水焦灼而褪色的印度人亦复如是。

​haecne marita fides et parce auia noctes,

这难道便是婚姻的誓约与许诺欢悦的良夜吗,

​cum rudis urgenti bracchia uicta dedi?

遥想当初少不更事的我,向你紧逼的拥抱伸出受降的双臂?

​quae mihi deductae fax omen praetulit, illa

那在我迎娶出阁之际引路昭示征兆的火炬,

​traxit ab euerso lumina nigra rogo;

乃是从倾覆的火葬柴堆中汲取了不祥的黑光;

15

​et Stygio sum sparsa lacu, nec recta capillis

我被冥河之水洒遍,发丝上未曾端正地

​uitta data est: nupsi non comitante deo.

系上发带:我是在没有神明伴随之下成了婚。

​omnibus heu portis pendent mea noxia uota:

唉,所有的城门上都悬挂着我招致祸殃的还愿之物;

​texitur haec castris quarta lacerna tuis.

这已是为你营帐所编织的第四件军用斗篷。

​occidat, immerita qui carpsit ab arbore uallum

愿那从无辜树木上砍削栅栏、

20

​et struxit querulas rauca per ossa tubas,

用刺耳的白骨制成呜咽号角的人归于毁灭,

​dignior obliquo funem qui torqueat Ocno,2

他比侧身的奥克努斯更配搓捻草绳,

​aeternusque tuam pascat, aselle, famem!

永远喂饱你这小驴的饥肠!

​dic mihi, num teneros urit lorica lacertos?

告诉我,铠甲是否磨痛了你柔嫩的上臂?

​num grauis imbellis atterit hasta manus?

沉重的长枪是否擦损了你未习战阵的双掌?

25

​haec noceant potius, quam dentibus ulla puella

但愿是这些伤及了你,而不是有哪个女子用牙齿

​det mihi plorandas per tua colla notas!

在你颈项上留下教我痛哭的印记!

​diceris et macie uultum tenuasse: sed opto

人们还说你因消瘦而容颜减损;但我期盼,

​e desiderio sit color iste meo.

那般脸色乃是出自对我的相思。

​at mihi cum noctes induxit uesper amaras,

然而当黄昏为我引来凄苦的漫漫长夜,

30

​si qua relicta iacent, osculor arma tua;

若有你遗留下的任何兵刃散落,我便亲吻它们;

​tum queror in toto non sidere pallia lecto,

随后我哀怨被褥未曾平展铺满整张床榻,

​lucis et auctores non dare carmen auis.

哀怨那报晓的禽鸟迟迟不鸣唱曙光的歌谣。

​noctibus hibernis castrensia pensa laboro

在寒冬的夜晚,我勤勉赶制军营的纺织定额,

​et Tyria in clauos uellera secta tuos;

以及为你宽边饰条而剪裁的提尔紫红羊毛;

35

​et disco, qua parte fluat uincendus Araxes,

我探求那有待征服的阿拉克塞斯河在何方流淌,

​quot sine aqua Parthus milia currat equus;

帕提亚的战马缺水能奔驰多少里路;

​cogor et e tabula pictos ediscere mundos,

我亦不得不从地图中熟记绘就的寰宇,

​qualis et haec docti sit positura dei,

探明博学神明的这般布局究竟如何,

​quae tellus sit lenta gelu, quae putris ab aestu,

哪片土地因酷寒而凝滞,哪片土地因酷热而酥散,

40

​uentus in Italiam qui bene uela ferat.

哪一阵风能将帆影顺畅地吹向意大利。

​assidet una soror, curis et pallida nutrix

唯有一位妹妹伴我身侧,因忧虑而面色苍白的乳母

​peierat hiberni temporis esse moras.

发下伪誓,坚称迟归皆因冬令气候所阻。

​felix Hippolyte! nuda tulit arma papilla

幸福的希波吕忒啊!

​et texit galea barbara molle caput.

她袒露单乳披挂兵戈, 以异邦的头盔遮护柔软的头颅。

45

​Romanis utinam patuissent castra puellis!

但愿军营亦曾向罗马的少女敞开!

​essem militiae sarcina fida tuae,

我愿作你征战途中忠心耿耿的行囊,

​nec me tardarent Scythiae iuga, cum Paper altas

斯基泰的山峦亦不会阻滞我的脚步,纵使当严冬的

​Africus in glaciem frigore nectit aquas.

西南风以酷寒将深水凝结成冰。

​omnis amor magnus, sed aperto in coniuge maior:

凡爱皆伟大,但对明媒正娶之夫君的爱尤为深沉:

50

​hanc Venus, ut uiuat, uentilat ipsa facem.

维纳斯亲自鼓风吹拂这支火炬,令其长明不熄。

​nam mihi quo Poenis ter purpura fulgeat ostris

毕竟,腓尼基海螺染就的紫袍为我三度耀目又有何用,

​crystallusque meas ornet aquosa manus?

盈盈水泽的水晶又何必装点我的柔夷?

​omnia surda tacent, rarisque assueta kalendis

万籁沉寂无声,习惯了罕见朔日的

​uix aperit clausos una puella Lares,

唯一的一名侍女勉强才打开紧闭的家神龛,

55

​Claugidos et catulae uox est mihi grata querentis:

而克劳吉斯小猎犬悲鸣的吠声令我心生藉慰:

​illa tui partem uindicat una tori.

唯有它独占了你卧榻的半席之地。

​flore sacella tego, uerbenis compita uelo,

我以鲜花覆蔽神龛,以神草遮盖十字路口,

​et crepat ad ueteres herba Sabina focos.

古老的壁炉旁萨宾香草噼啪作响。

​siue in finitimo gemuit stans noctua tigno,

无论是一只猫头鹰伫立在邻近的横梁上悲啼,

60

​seu uoluit tangi parca lucerna mero,

还是俭省的油灯渴求纯酒的沾润,

​illa dies hornis caedem denuntiat agnis,

那一日都预示着当年羊羔的屠宰,

​succinctique calent ad noua lucra popae.

束紧衣袍的祭司仆役亦为新的收益而忙得热火朝天。

​ne, precor, ascensis tanti sit gloria Bactris,

我祈求,登临巴克特拉的荣耀切莫被看得过重,

​raptaue odorato carbasa lina duci,

或是从熏香的酋领处夺得的细麻衣袍,

65

​plumbea cum tortae sparguntur pondera fundae,

当旋转的投石索散布铅丸之时,

​subdolus et uersis increpat arcus equis!

当诡谲的弓弦在回转的奔马背上骤然鸣响之际!

​sed (tua sic domitis Parthae telluris alumnis

然而(但愿这般随着帕提亚土地的孩子们被征服,

​pura triumphantis hasta sequatur equos)

你那无锋的长枪能紧随凯旋战车上的骏马),

​incorrupta mei conserua foedera lecti!

请保守我床榻不可玷污的盟约!

70

​hac ego te sola lege redisse uelim:

我只愿你依此唯一条件归来:

​armaque cum tulero portae uotiua Capenae,

而当我将还愿的铠甲抬至卡佩纳门时,

​subscribam ‘salvo grata puella uiro.’3

我将题写:‘夫君平安归,感激之妇谨奉。’

语法注3 条
  1. 4.3.2cum totiens absis, si potes esse meus

    cum 从句中的虚拟式 absis 具有原因或让步意味(“鉴于/尽管你如此频繁地远行”)。随后的条件从句 si potes esse meus(直陈式现在时)带有焦虑的疑虑或哀求的语气(“如果你尚能属于我的话”),充当主动词 mittit 的修饰语。

  2. 4.3.21dignior obliquo funem qui torqueat Ocno

    dignior qui + 虚拟式(torqueat)构成了从属于比较级形容词 dignior 的特征关系从句(“更配去搓捻……”)。夺格 obliquo... Ocno 是从属于比较级 dignior 的比较夺格(“比侧身的奥克努斯更……”)。

  3. 4.3.72salvo grata puella viro

    短语 salvo... viro 是独立夺格结构(“夫君平安归来之际/由于夫君获救”),充当形容词 grata(“心怀感激的”)在语义上的原因或条件,构成题献铭文中省略系动词的精练名词性结构。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0620.phi001.humanitext-lat3:4.3.1-4.3.72