← 普罗佩提乌斯

哀歌集

§4.1.1-4.1.76

歌咏罗马起源的抱负与占星师霍罗斯的警告

诗人回顾了罗马从朴素原初的放牧之地发展为宏伟帝都的历史,宣布自己立志歌咏罗马的祭仪与地名起源;然而占星师霍罗斯随即介入,警告他命运凶险并劝阻这一冒失的尝试。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
1

​hoc, quodcumque uides, hospes, qua maxima Roma est,

客人啊,无论你在何处放眼所及——如今至大之罗马所在之处——在弗里吉亚人埃涅阿斯到来之前,

​ante Phrygem Aenean collis et herba fuit;

都不过是丘陵与荒草;

​atque ubi Nauali stant sacra Palatia Phoebo,

在如今神圣帕拉蒂努姆宫为海战阿波罗而耸立之地,

​Euandri profugae concubuere boues.

埃万德罗斯逃亡的牛群曾在此卧息。

5

​fictilibus creuere deis haec aurea templa,1​nec fuit opprobrio facta sine arte casa;

这些金碧辉煌的庙宇孕育自陶塑的神像,那不加雕琢造就的茅屋也未尝招致羞耻;

​Tarpeiusque pater nuda de rupe tonabat,

塔尔佩亚的圣父曾从光秃的悬崖上鸣发雷霆,

​et Tiberis nostris aduena bubus erat.

而台伯河对我们的牛群而言曾是一条异乡之流。

​qua gradibus domus ista Remi se sustulit, olim

在那座雷穆斯之屋依阶梯拔地而起的地方,

10

​unus erat fratrum maxima regna focus.

昔日唯有一处炉灶,构成了兄弟二人广袤的王国。

​curia, praetexto quae nunc nitet alta senatu,

如今因着身披紫边托加的元老院而高贵生辉的议事堂,

​pellitos habuit, rustica corda, Patres.

昔日容纳的却是身着毛皮、秉持朴野之心的父老。

​bucina cogebat priscos ad uerba Quiritis:

号角曾召集古老的奎里特人聚听政言:

​centum illi in prato saepe senatus erat.

草地上的那百人,往往便成了元老院。

15

​nec sinuosa cauo pendebant uela theatro,

深陷的剧场中不曾垂下翻卷的遮阳布幔,

​pulpita sollemnis non oluere crocos.

舞台上也未曾散发寻常的番红花香气。

​nulli cura fuit externos quaerere diuos,​cum tremeret patrio pendula turba sacro,

无人费心去寻求异邦的神明,而惶惶的民众只为祖传的祭仪而屏息战栗,

​annuaque accenso celebrante Parilia faeno,

并在点燃的干草堆上庆祝一年一度的帕利利亚节——其涤除罪愆之效,

20

​qualia nunc curto lustra nouantur equo.2

正如今日用断尾之马所重新施行的洁净之礼。

​Vesta coronatis pauper gaudebat asellis,

贫瘠的维斯塔欣然悦纳戴着花冠的小驴,

​ducebant macrae uilia sacra boues.

羸弱的母牛牵引着微薄的祭品。

​parua saginati lustrabant compita porci,

催肥的小猪巡行净化微小的十字路口,

​pastor et ad calamos exta litabat ouis.

牧人在芦笛声中献祭羊之内脏以取悦神灵。

25

​uerbera pellitus saetosa mouebat arator,

身披兽皮的耕夫挥动多毛的皮鞭,

​unde licens Fabius sacra Lupercus habet.

由此任性无拘的法比乌斯派卢佩库斯司祭承袭了祭典。

​nec rudis infestis miles radiabat in armis:

未经操练的战士并未在凶险的甲胄中熠熠闪光:

​miscebant usta proelia nuda sude.

他们仅用火烧坚硬的裸露木桩交手作战。

​prima galeritus posuit praetoria Lycmon,

头戴皮帽的吕克蒙扎下了第一座军帐,

30

​magnaque pars Tatio rerum erat inter ouis.

而塔提乌斯的绝大部分政业不过是在羊群之间。

​hinc Tities Ramnesque uiri Luceresque Soloni,

由此诞生了蒂提埃斯、拉姆内斯勇士与索罗尼乌姆的卢凯雷斯;

​quattuor hinc albos Romulus egit equos.

由此罗穆卢斯驱策了四匹白马。

​quippe suburbanae parua minus urbe Bouillae3​et, qui nunc nulli, maxima turba Gabi.

毕竟博维莱在城邑尚小之时,还不那么算是近郊;而如今渺无一人的加比伊,当时却拥有最密集的人群;

35

​et stetit Alba potens, albae suis omine nata,

因白母猪的吉兆而诞生的大邦阿尔巴傲然耸立,而对你而言,

​ac tibi Fidenas longa erat isse uia.

前往菲德奈的路曾是一段漫长的旅途。

​nil patrium nisi nomen habet Romanus alumnus:

罗马的嗣子除却名字之外,没有继承任何父祖之物;

​sanguinis altricem non pudet esse lupam.

而以母狼为其血肉的乳母,他亦不以为耻。

​huc melius profugos misisti, Troia, Penatis;

特洛伊啊,你将流亡的珀纳忒斯神送往此处,实属明智;呜呼,

40

​heu quali uecta est Dardana puppis aue!

达耳达诺斯的航船是在何等吉兆之鸟引领下载运而来!

​iam bene spondebant tunc omina, quod nihil illam

那时诸般吉兆早已善美地许下了预言:

​laeserat abiegni uenter apertus equi,

因为纵使杉木之马的腹部洞开,也未曾对她造成分毫损伤;

​cum pater in nati trepidus ceruice pependit,

当时颤抖的父亲依附在儿子的颈项上,

​et uerita est umeros urere flamma pios.

而烈焰亦敬畏着不敢灼烧那虔敬的肩膀。

45

​tunc animi uenere Deci Brutique secures,

随后诞生了德基乌斯父子的豪气与布鲁图斯的斧钺,维纳斯自身亦运来了属于她后裔凯撒的铠甲,

​uexit et ipsa sui Caesaris arma Venus,​arma resurgentis portans uictricia Troiae:

携带着复兴特洛伊的克敌甲胄:福地接纳了属于你的神明,尤路斯,

​felix terra tuos cepit, Iule, deos,​si modo Auernalis tremulae cortina Sibyllae

只要阿维尔努斯战栗的西比拉之鼎曾预言过,阿文提努斯的大地当由雷穆斯来赎罪洁净,

50

​dixit Auentino rura pianda Remo,​aut si Pergameae sero rata carmina uatis

或者长寿的普里阿摩斯尊前,佩伽蒙女先知那迟迟被信服的诗歌确曾化为真理:

​longaeuum ad Priami uera fuere caput:

‘转回木马吧,达奈人!

‘uertite equum, Danai! male uincitis! Ilia tellus

你们的胜利乃是自取灭亡!

​uiuet, et huic cineri Iuppiter arma dabit.’

伊利昂的土地仍将存续,朱庇特必将赐予这片骨灰以刀兵!’

55

​optima nutricum nostris lupa Martia rebus,

我们国家至善的乳母啊,玛尔斯的母狼,

​qualia creuerunt moenia lacte tuo!

因着你的乳汁,培育出了何等雄伟的城垣!

​moenia namque pio coner disponere uersu:

只因我正欲尝试以虔诚的诗行来铺叙这些城垣——哀哉,

​ei mihi, quod nostro est paruus in ore sonus!

我口中的声调竟是如此微弱!

​sed tamen exiguo quodcumque e pectore riui

然而,凡是从我微陋胸怀所流出的涓涓细流,

60

​fluxerit, hoc patriae seruiet omne meae.

都将完全服务于我的祖国。

​Ennius hirsuta cingat sua dicta corona:

让恩尼乌斯用粗糙的桂冠环绕他的辞章吧;

​mi folia ex hedera porrige, Bacche, tua,

巴克科斯啊,请从你的常春藤上向我伸出枝叶,

​ut nostris tumefacta superbiat Vmbria libris,

好让翁布里亚因我们的篇章而自豪激荡——翁布里亚,

​Vmbria Romani patria Callimachi!

罗马卡利马科斯的故乡!

65

​scandentis quisquis cernit de uallibus arces,

凡是从山谷中望见依山而上的堡垒之人,

​ingenio muros aestimet ille meo!

就让他凭借我的才情来衡量这些城垣吧!

​Roma, faue, tibi surgit opus, date candida ciues

罗马啊,垂赐眷顾吧,一部巨著正为你而崛起;市民们,

​omina, et inceptis dextera cantet auis!

献上纯洁的祝祷,让吉祥之鸟在开端之右侧鸣唱!

​sacra diesque canam et cognomina prisca locorum:

我将歌唱祭礼、节日与古老的地名:

70

​has meus ad metas sudet oportet equus.

朝向这片终点界标,我的战马当流汗驰骋。

​quo ruis imprudens, uage, dicere fata, Properti?4

‘茫然漂泊的普罗佩提乌斯啊,你冒失地冲向何方,竟要吟唱命运?

​non sunt a dextro condita fila colo.

你的丝线并非出自吉利的纺锤。

​accersis lacrimas cantans, auersus Apollo:

你在歌唱中召来泪水,阿波罗已转面不顾;

​poscis ab inuita uerba pigenda lyra.

你向勉为其难的竖琴强求悔恨之语。

75

​certa feram certis auctoribus, aut ego uates

我将依据确凿的权威道出确凿的事实,

​nescius aerata signa mouere pila.

否则我便是一个不知如何在青铜天球仪上推移星宿的先知。’

语法注4 条
  1. 4.1.5fictilibus creuere deis haec aurea templa

    fictilibus deis 为伴随情况或起因夺格,与 creuere(cresco)连用,生动对比了古罗马早期供奉陶土神像的简朴风貌与作者时代金碧辉煌的神庙群。

  2. 4.1.20qualia nunc curto lustra nouantur equo

    qualia 为中性复数代词,与 lustra 保持同格,呼应前面的 Parilia:“如同如今用断尾之马更新洁净之礼那样的仪式”。curto equo(短尾之马)为工具夺格,指十月祭马(October Equus)割取马尾之血用于帕利利亚节净化的古老仪轨。

  3. 4.1.33suburbanae parua minus urbe Bouillae

    parua(长音 -ā)与 urbe 一致,构成伴随情况夺格(parua urbe,“当罗马城尚小之时”),副词 minus 修饰与复数主语 Bouillae 一致的表语形容词 suburbanae,谓语动词 erant 省略,意为“当罗马城尚小之时,博维莱还不那么算是近郊”。

  4. 4.1.71quo ruis imprudens, uage, dicere fata, Properti?

    第71行发生了戏剧性的话者转换,占星师霍罗斯(Horos)突然介入打断诗人的叙述。dicere 是依附于 ruis 的诗学目的不定式('冲去歌唱命运');uage 为呼格形容词,修饰 Properti,形容其漂泊无定、误入歧途。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0620.phi001.humanitext-lat3:4.1.1-4.1.76