← 普罗佩提乌斯

哀歌集

§3.9.1-3.9.58

致麦凯纳斯与对撰写史诗的辞谢

诗人向赞助人麦凯纳斯致辞,表示自己才力有限而不愿撰写宏大史诗,并以麦凯纳斯自身的谦退自守为榜样,坚持写作卡利马科斯式的哀歌,同时许诺若有其引导,未来亦愿歌颂罗马的丰功伟绩。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
1

​Maecenas, eques Etrusco de sanguine regum,

麦凯纳斯,出自伊特鲁里亚国王血脉的骑士,

​intra fortunam qui cupis esse tuam,

你甘愿留在自己本分的命运之内,

​quid me scribendi tam vastum mittis in aequor?

为何要将我遣入如此辽阔的写作汪洋?

​non sunt apta meae grandia vela rati.

巨大的风帆并不适合我的小舟。

5

​turpest, quod nequeas, capiti committere pondus

将自己无法承担的重负压在头顶,

​et pressum inflexo mox dare terga genu.

旋即屈膝受压、转身溃逃,实属可耻。

​omnia non pariter rerum sunt omnibus apta,

世间万物并非同等地适合所有的人,

​palma nec ex aequo ducitur ulla iugo.1

亦无任何胜利的棕榈枝能从同一座山峰采得。

​gloria Lysippost animosa effingere signa;

塑造生机勃勃的雕像乃是吕西波斯的荣耀;

10

​exactis Calamis se mihi iactat equis;

卡拉米斯以其雕琢精绝的骏马向我夸耀;

​in Veneris tabula summam sibi poscit Apelles;

阿佩莱斯在维纳斯的画像中自居至尊之位;

​Parrhasius parva vindicat arte locum;

帕拉西乌斯凭借微型细作占有一席之地;

​argumenta magis sunt Mentoris addita formae;

门托尔的器形上增添了更繁复的主题;

​at Myos exiguum flectit acanthus iter;

而米斯的莨苕叶纹则曲折回旋于纤细的小径;

15

​Phidiacus signo se Iuppiter ornat eburno;

菲迪亚斯的朱庇特以象牙的神像装点自身;

​Praxitelen propria vendit ab urbe lapis.

来自故乡城邦的大理石使普拉克西特列斯名扬四海。

​est quibus Eleae concurrit palma quadrigae,

有的人迎来厄利斯四马战车的桂冠,

​est quibus in celeris gloria nata pedes;

有的人则生来在矫捷的双足中获得荣耀;

​hic satus ad pacem, hic castrensibus utilis armis:

此人适于和平,彼人利于军营征战:

20

​naturae sequitur semina quisque suae.

每个人都在追随自身天性播下的种子。

​at tua, Maecenas, vitae praecepta recepi,

然而麦凯纳斯啊,我领受了你的人生准则,

​cogor et exemplis te superare tuis.

我被迫依照你自身的榜样来超越你。

​cum tibi Romano dominas in honore secures2

尽管你在罗马显赫的官职中执掌至高威权的斧钺,

​et liceat medio ponere iura foro;

获准在广场正中颁布法律;

25

​vel tibi Medorum pugnacis ire per hastas,

或者你尽可穿越善战的米底亚人的矛林,

​atque onerare tuam fixa per arma domum;

用缴获固定的兵甲堆满你的府邸;

​et tibi ad effectum vires det Caesar, et omni

凯撒亦赐予你建功立业的力量,并在任何时刻

​tempore tam faciles insinuentur opes;

都有如此唾手可得的财富向你汇聚;

​parcis et in tenuis humilem te colligis umbras:

你却克制自守,谦逊地退入幽微的阴凉之中:

30

​velorum plenos subtrahis ipse sinus.

是你自己收拢了风帆饱满的鼓角。

​crede mihi, magnos aequabunt ista Camillos

请相信我,你这般的裁决将比肩伟大的卡米卢斯之辈,

​iudicia, et venies tu quoque in ora virum.

你也同样会载入世人的口碑。

​non ego velifera tumidum mare findo carina:

我不会驾着扬帆的巨舰破开汹涌的大海:

​tota sub exiguo flumine nostra morast.

我的整片流连之处尽在细流之畔。

35

​non flebo in cineres arcem sedisse paternos

我不会哀叹卡德摩斯先祖的城堡沦为灰烬,

​Cadmi, nec semper proelia clade pari;

也不会哀叹那屡屡遭遇同等溃败的征战;

​nec referam Scaeas et Pergama, Apollinis arces,

我不会讲述斯开亚门与阿波罗的城堡珀耳伽蒙,

​et Danaum decimo vere redisse rates,

也不会讲述达奈人的船队在第十个春天班师,

​moenia cum Graio Neptunia pressit aratro

当那匹凭借帕拉斯技艺取胜的木马,

40

​victor Palladiae ligneus artis equus.

用希腊的犁铧踏平了涅普图努斯的城墙。

​inter Callimachi sat erit placuisse libellos

只要能在卡利马科斯的诗册旁博得赞许,

​et cecinisse modis, Coe+ poeta, tuis.

并以你,科斯岛诗人的韵律歌唱,便已足矣。

​haec urant pueros, haec urant scripta puellas

愿这些诗句灼烧少年,愿这些诗句灼烧少女,

​meque deum clament et mihi sacra ferant!

让他们尊我为神,向我献上祭品!

45

​te duce vel Iovis arma canam caeloque minantem

但若有你引路,我也将歌唱朱庇特的战阵,歌唱威胁

​Coeum et Phlegraeis Eurymedonta iugis;

苍穹的科俄斯,以及弗勒格拉山冈上的欧律墨冬;

​eductosque pares silvestri ex ubere reges,

歌唱那由丛林之乳哺育长大的并肩双王,

​ordiar et caeso moenia firma Remo,

我将发端于勒穆斯被杀而奠定的坚实城垣,

​celsaque Romanis decerpta palatia tauris,3

以及曾被罗马牛群啃食的巍峨帕拉蒂诺山;

50

​crescet et ingenium sub tua iussa meum;

我的才情也将在你的号令下愈发蓬勃;

​prosequar et currus utroque ab litore ovantis,

我还将追踪从大洋两岸凯旋而归的战车,

​Parthorum astutae tela remissa fugae,

帕提亚人狡黠遁逃中射回的箭矢,

​claustraque Pelusi Romano subruta ferro,

被罗马铁刃掘毁的佩鲁西乌姆要塞,

​Antonique gravis in sua fata manus.

以及安东尼伸向自身毁灭的沉重双手。

55

​mollia tu coeptae fautor cape lora iuventae,

愿你作为庇护者,为已开启的青春之行执起柔和的缰绳,

​dexteraque immissis da mihi signa rotis.

向疾驰的轮毂赐予顺遂的吉兆。

​hoc mihi, Maecenas, laudis concedis, et a test

麦凯纳斯啊,你将这份赞誉赐予了我,而世人相传

​quod ferar in partis ipse fuisse tuas.4

我自己曾归于你的门下,亦当归功于你。

语法注4 条
  1. 3.9.8palma nec ex aequo ducitur ulla iugo

    名词 iugum 兼有“牛马之轭”与“山脊、山峰”两重含义。结合上句“世间万物并非同等地适合所有的人”的语境,以及常将帕耳那索斯双峰引申为诗歌体裁高低的惯用比喻,此处取“山脊”义,意为“任何胜利的棕榈枝都不可能从同一座山脊上赢得”。虽有学者联想后文第17行的战车而解为“车轭”,但作为概括才赋差异的通则,作“山峰”解更为贴切自然。

  2. 3.9.23cum tibi Romano dominas in honore secures

    从第23行至第28行是由 cum 引导的冗长让步从句(cum tibi... liceat... vel tibi... ire... atque onerare... et tibi... vires det...),其主句落在第29-30行(parcis et in tenuis humilem te colligis umbras: / velorum plenos subtrahis ipse sinus)。这种句式结构鲜明地对照了麦凯纳斯唾手可得的显赫政军权势与他甘愿退居简朴谦抑之地的自主抉择。

  3. 3.9.49celsaque Romanis decerpta palatia tauris

    分词 decerpta(动词 decerpo 的被动完成分词)与动作发出者与格 Romanis tauris(“被罗马的公牛们”)搭配,以转喻手法表达“被罗马的牛群啃食草木的高耸帕拉蒂诺山”。这幅景象指代建城之前帕拉蒂诺山尚为原始放牧之地的质朴古风面貌。

  4. 3.9.57et a test quod ferar in partis ipse fuisse tuas

    短语 a te est quod... 是惯用句式,意为“……是归功于你 / 出自你”。ferar 为被动语态(“世人传述我……”),in partis tuas 则是借自政治立场的习语,意为“站在你这一边 / 列于你的阵营”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0620.phi001.humanitext-lat3:3.9.1-3.9.58